I - MEDEA
1. Quint. VIII, 5, 6: Nam, cum sit rectum, "nocere facile est prodesse difficile," vehementius apud Ovidium Medea dicit
servare potui: perdere an possim, rogas?
2. Seneca, Suasor. III, 6: Esse autem in tragoedia eius
feror huc illuc,
ut plena deo.
II. EPIGRAMMATA
3. Priscianus U: Ovidius in Epigrammatis
Larte ferox caeso Cossus opima tulit.
4. Quint. IX, 2, 64: apud Ovidium ludentem
cur ego non dicam, Furia, te furiam?
5. Quint. XII, 10, 75 : Lana tincta fuco citra purpuras placet;
at si contuieris eam, lacernae
conspectu melioris obruetur,
ut Ovidius ait.
III. PHAENOMENA
6. Probus in Verg. Georg. I, 138: Ovidius in Phaenomenis, dicens de Perseo
Pliades ante genus septem radiare feruntur,
ex tamen apparent, sub opaca septima nube est.
7. Lactant. Instit. Diu. II, 5: is (Naso) eum librum, quo Phainomena breviter comprehendit, his tribus versibus terminavit:
Tot numero talique deus simulacra figura
inposuit caelo perque atras sparsa tenebras
clara pruinosae iussit dare lumina nocti.
IV. PRIAPEVM
8. Seneca, Contr. I, 2, 22 Priapeum III:
Obscure poteram tibi dicere "da mihi, quod tu
des licet assidue, nil tamen inde perit.
Da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
cum tenet obsessas invida barba genas,
quodque Iovi dederat, qui raptus ab alite sacra
miscet amatori pocula grata suo,
quod virgo prima cupido dat nocte marito,
dum timet alterius vulnus inepta loci."
simplicius multo est "da pedicare" Latine
dicere: quid faciam? crassa Minerva mea est.
Ovidi esse testatur
V. INCERTAE SEDIS FRAGMENTA
9. Servius ad Verg. Georg. IU, 495: Ovidius
bis rapitur vixitque semel.
10. Porphyrion ad Hor. Carm. II, 5: Gyges] de huius pueri pulchritudine etiam Ovidius locutus est.
11. Paulus Festi Epit.: Ovidius
nymphaeque salaces.
12. Plinius N. H. XXX, 12: Anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius poeta.
13. Mart. II, 41, 1 sq.:
"ride, si sapis, o puella, ride"
Paelignus, puto, dixerat poeta.
14. Scriptor De Dub. Nomin., Gramm. Lat. 6:
Ovidius
currus crystallo lucidus albo.
15. Id. p. : Ovidius
innumerosque vehes.
16. Charisius, Gramm. Lat. : Ovidius singulariter
viscere diviso.
VI. CONTROVERSIA
17. Seneca contr. II, 2 : Haec illo (Nasone) dicente excepta memini: Quicquid laboris est in hoc est, ut uxori virum et uxorem viro diligere concedas. Necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti: si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. Parce, pater: non peieravimus, ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! Queritur quemquam esse filiae praeter se carum. Quid est quod illum ab indulgentia sua avocet? Di boni, quomodo hic amavit uxorem! Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. Tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaveris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tu vis facturi, omnia verba ratione et fide ponderent? Senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigavimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peieravimus. Quid ad Patrem pertinet, quod amantes iurant sibi credere? Nec ad deos pertinet. Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaveris: perit aliqua cum viro; perit aliqua pro viro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. Magnum tibi quam parvo constat exemplum! In reliquum, ut iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret. Sic, di, sit semper. Perseveras, socer? Recipe filiam: ego qui peccavi poena dignus sum; quare uxori notae catisa sim, socero orbitatis? discedam e civitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam: morerer, si solus moriturus essem!
VII. DVBIA
18. Primasius Comment. Epist. ad Hebr. II: Saecula vero, ut Ovidius Naso dicit, dicuntur a sequendo, eo quod sese sequantur atque revolvantur, teste Varrone.
19. Servius ad Verg. Georg. I, : Quintilis et Sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti: unde sunt Iulius et Augustus. Sic Ovidius in Fastis.
20. Schol. Bern. ad Verg. Ecl. III, 105: Item caeli spatium Ovidius Naso putei orificium ait, quia tantum caelum patere videtur, quantum orificium patet.