COMMODIANI - INSTRUCTIONES


0

PRAEFATIO

Prima praefatio nostra viam erranti demonstrat

Respectumque bonum, cum venerit saeculi meta,

Aeternum fieri, quod discredunt inscia corda.

Ego similiter erravi tempore multo

5Fana prosequendo parentibus insciis ipsis;

Abstulit me tandem inde legendo de lege,

Testifico Dominum: doleo pro civica turba,

Inscia quod pergit periens deos quaerere vanos;

Ob ea perdoctus ignaros instruo verum.

1 INDIGNATIO DEI

In lege praecepit dominus caeli, terrae marisque:

Nolite, inquid, adorare deos inanes

De manibus vestris factos ex ligno vel auro

Indignatio mea ne vos disperdat ob ista.

5Gens ante Moysi rudis, sine lege morata

Nesciensque Deum, defunctos reges orabant,

Ad quorum effigies faciebant idola vana.

Translatis Iudaeis Dominus de terra Aegypti

Imposuit legem postmodum et ista praecepit,

10Omnipotenti sibi soli deservire, non illis.

De resurrectione quoque docetur in ipsa

Et spe fortunata rursum in aevo vivendi,

Idola si vana relinquantur neque colantur.

2 CULTURA DAEMONUM

Cum Deus omnipotens exornasset mundi naturam

Visitari volvit terram ab angelis istam;

Legitima cuius spreverunt illi dimissi;

Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos.

5Ut quoinquinati non possunt caelo redire,

Rebelles ex illo contra Deum verba misere.

Altissimus inde sententiam misit in illis;

De semine quorum Gigantes nati feruntur.

Ab ipsis in terra artis probata fuere,

10Et tingere lanas docuerunt et quaecumque geruntur,

Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.

Omnipotens autem, quod essent de semine pravo

Non censuit illos recipi defunctos e morte.

Unde modo vagi subuertunt corpora multa;

15Maxime quos hodie colitis et deos oratis.

3 SATURNUS

Saturnusque senex si deus, deus quando senescit?

Aut si deus erat, cur natos ille vorabat?

Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,

Viscera natorum rabie monstruosa sumebat.

5Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,

Nec erat divinus; sic deum esse diceba‹n›t.

Uenit inops animi, lapidem pro filio sorbsit:

Sic deus evasit, dicitur modo Iuppiter ille.

4 IUPPITER

Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno

Ut fuit adultus, patrem de regno privavit.

Proinde nobilium uxores sororesque delusit.

Praeterea sceptra fecerat faber ille Piragmon.

5Initium caelum, terram Deus et mare fecit;

Terribilis autem iste medio tempore natus

Ex antro processit iuvenis furtimque nutritus.

Respice querellas: Alter est Deus, non Iovis ille.

5 DE FULMINE IPSIUS IOVIS AUDITE

Dicitis o stulti: Iovis tonat, fulminat ipse.

Etsi parvulitas sic sensit, cur anni dicentes?

Fuistis infantes: numquid et semper eritis?

Uersari inmaturum infantia non capit ‹usus›

5Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;

Moribus utique consilia vestra debentur.

Insipiens ergo Iovem tonitruare tu credis

Natum hic in terris et lacte caprino nutritum;

Ergo si illum devorasset ‹pater› Saturnus,

10In istis temporibus quis pluebat illo defuncto?

Praesertim mortali patre deus nasci credatur?

Saturnus in terris senvit et defecit in ipsis.

Illum non aliquis prophetavit ante pronasci.

Vel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.

15Seducunt historiae, factus cum fue‹rat ipse›.

Ille autem in Cretam regnavit et ibi defecit.

Omnipotens vobis factus Semelis amator.

Vix ipse modo similiter amaret, si vivere‹t› ille.

Inpuros oratis et dicitis esse caelestes

20Semine mortali natos de Gigantibus illis.

Auditis et legitis natum in terra fuisse:

Unde bene meruit corruptor ascendere caelum?

Dicitis et fulmen Ciclopas illi fecissent.

Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.

25Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum,

Ex auctoritate vestra contulistis in altum.

6 DE SEPTIZONIO ET STELLIS

De circulo zonae fallit vos imperitia vestra,

Ex eo quod forte Iovem experitis orandum.

Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; exfugit

Expulsus a Iove. Aut Iovis in stella credatur

5Poli quoque sidera tractavit solisque sator?

Troianis qui bellum fecit, avem mortalem amavit.

Ipsis sideribus aut Mars qui cum ipsa deprehensus

Zelo maritali deus dominetur aduliscens?

O nimium stulti, qui putatis moechos ab astris

10Nascentes regere aut tota‹m› mundi natura‹m›.

In vulnera positi et ipsi sub fata viventes,

Obsceni, furiosi, bellatores, impii vitae,

Et filios totidem mortales illi fecere:

Terribilis omnis, stulti, septizonio fortis!

15Si stellas colitis, colite et bis sena sigilla!

Tam arietem, taurum, geminos, torvumque leonem

Et dein qui vadunt in piscibus tu quoque probabis.

Lex sine lege, fuga vestra, quod vult esse valebit.

Lasciva vult esse, sine freno vivere quaerit.

20Ipsi quod vultis erit, et deos et deas oratis.

Sic ego colui, dum erravi, quos modo culpo.

7 DE SOLE ET LUNA

De Sole et Luna, licet sint praesentanea nobis,

Erratis; quod ego prius, putatis oranda.

Sunt quidem in astris, sed non sua sponte currunt

Omnipotens illos, cum conderet omnia primum,

5Locavitque ibidem cum stellis quarta dierum.

Errorem antiquus quin cum ***

Et quidem in legem iussit, ne quis illos adoret.

Tot deos oratis, qui nihil de vita promittunt,

Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti

10Uos autem seducunt sacerdotes pauci ‹inanes›

Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse.

Accedite legis ‹codicem› et di‹s›cite verum.

8 MERCURIUS

Mercurius vester fiat cum arabylo depictus

Et galea et planta, pinnatus et cetera nudus.

Rem video miram, deum ‹cum› saccello volare:

Currite pauperculi, cum gremio quo volat ille,

5Ut sacculum effundat: vos extunc estote parati.

Respicite pictum: quando vobis hic ab alto

Iactabit nummos, vos tunc saltate securi.

Uane, non insanis, colere deos pictos in axe?

Si vivere recte nescis, cum besteis perge morari.

9 NEPTUNUS

Neptunum facitis deum ex Saturno pronatum,

Et tridentem regit, ut pisces suffigere possit.

Paret esse deum † cumerale illi parate!

Troianis non ipse cum Apolline muros eduxit?

5Unde deus factus inops cimentarius ille?

Non Cyclopem genuit monstrum? non moechus et ipse?

Vivere non poterat de suo, quod structura‹m› gerebat.

Sic genuit generatus, qui fuit iam mortuus olim.

10 APOLLO SORTILEGUS FALSUS

Apollinem facitis citharoedum atque divinum.

Primum de moechia natus in insula Delo,

Oblata mercede postmodum structura‹s› secutus

Laomedonti regi Troianorum muros eduxit

5Locavitque sese, quem deum seducti putatis;

Ossibus cuius amor Cassandrae flagravit,

Subdole quem lusit virgo, falliturque divinus

Officio verbenis ‹is› potuit scire bicorde‹m›,

Repudiatus enim discessit inde divinus.

10Terruit hunc virgo specie, quam ille deberet.

Illa prior utique debuerat deum amasse.

Lascivientemque Daphnem sic coepit amare.

Et tamen insequitur, dum vult violare puellam:

Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursum.

15Vel, si deus erat, occurreret illi per auras:

Sub tectis illa prior venit remansitque divinus.

Fallit vos genus hominum, nam improbi isti fuerunt.

A primitia quoque pecora pavisse refertur.

Lusibus in positis dum mitteret discum in altum,

20Sublapsum non potuit retinere prostravit amicum:

Ultimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis.

Si divinus erat, mortem praecessisset amici.

11 LIBER PATER BACCHUS

Liberum patrem certe bis genitum dicitis ipsi.

In India natus ex Iove Proserpina primum

Belligerans contra Titanas profuso cruore

Expiravit enim sicut ex mortalibus unus.

5Rursus flato suo redditus in altero ventre.

Percipit hoc Semele iterum Iovis altera moecha,

Absciso cuius utero prope partu defunctae

Tollitur et datur Niso nutriendus alumnus.

Ex eo bis natus Dionisius ille vocatur,

10Religio cuius in vacuo falsa curatur.

Bacchantur et illi, qualis nunc ipsi videntur,

Aut pediculones minervae omnisque scitoris.

Conspirant in malo, proludunt fincto furore,

Ceteros ut fallant dicturos numen adesse.

15Huic manifeste rudes homines suille viventes

Vino permutati, primo quod expresserat ille,

Sub ludicro suo honorem illi dedere.

12 INVICTUS

Invictus de petra natus si deus habetur,

Nunc ergo reticeo; vos de istis date priorem!

Vicit petra deum, quaerendus est petrae creator.

Insuper et furem adhuc depingitis esse,

5Cum, si deus esset, utique non furto vivebat.

Terrenus utique fuit et monstruosa natura

Uertebatque boves alienos semper in antris

Sicut et Cacus Uulcani filius ille.

13 SILVANUS

Silvanus unde deus iterum apparuit esse?

Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?

Lar igitur quando? lignum nam forte non esset.

Uenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.

5Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?

Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?

Unum quaere Deum, qui post mortem vivere dicit!

Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.

14 HERCLES

Hercules quod monstrum Aventini montis elisit

Evandri qui solitus erat armenta furare,

Rustica mens hominum, indocilis quoque, pro laude

Cum gratias agere vellent, absentis Tonantis

5Laetandas aras in memoriam sibi fecerunt.

Ex eo porrexit, de vetusto more colatur.

Sed deus hic non est, licet fuit fortis in armis.

15 DE DIS DEABUSQUE

Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,

Et dicitis fata genesis adscribere nobis?

Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:

Inter utrumque vias mors inmatura vagatur.

5Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?

Deciperis, vane, qui Manes quaeris orare,

Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.

Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,

Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem,

10Virginis, et Uenerem, cui coniuges vestrae delumbant.

Sunt alia praeterea daemonia ‹procul a› fanis,

Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,

Ut nec ipsi sibi possint rationem reddere pestis.

Exportari magis in ultima terra deberent.

16 DE SIMULACRIS EORUM

Deludunt vos pauci scelerati vates inanes,

Extricare suam dum quaerunt ** vitam.

Subornant aliis ex se sub mysteria falsum.

Inde simulantes concussi numine quodam

5Maiestatemque canunt et se sub figura fatigant.

Vidistis saepe Duellonarios, quali fragore

Luxurias ineunt, dum furias fingere quaerunt,

Aut cum dorsa sua allidunt parca bipinne,

Cum doctrina sua cernant, quod cruore sanent.

10Respicite, quando non illos numina cogunt,

Ipsi qui se primum conponunt integra mente;

Sed stipem ut tollant ingenia talia quaerunt.

Ex eo videte, quoniam sunt omnia ficta.

Obumbrant populum supplicem, perituri ne credant.

15Res semel in vano de vetustate processit,

Ut vaticinanti credatur prodita falsa;

Maiestas autem illorum nulla locutust.

17 DE AMMUDATE ET DEO MAGNO

Diximus iam multa de superstitione nefanda,

Et tamen exsequimur, ne quod praeterisse dicamur.

Ammudatem qui suum cultores more colebant,

Magnus erat illis, quando fuit aurum in aedem.

5Mittebant capita sub numine quasi praesenti.

Uentum est ad summum, ut Caesar tolleret aurum:

Deficit numen aut fugit aut transit in ignem.

Auctor huius sceleris constat, qui formabat eundem.

Tot viros et magnos seduxit false prophetans,

10Et modo retacuit qui solebat esse divinus.

Erumpebat enim vocis quasi mente mutata,

Tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem.

Dicite nunc ipsi, si non sunt numina falsa.

Ex eo prodigio, quod perdidit, ille propheta

15Oblitus est iste prophetare, qui ante solebat.

Monstra deo ista fincta sunt per vinivoraces,

Audacia quorum damnabilis numina fingit.

Gestabantur enim, et aliut tale sigillum:

Nunc et ipse silet, nec ullus de illo prophetat.

20O nimium ‹stulti›, sed vos ipsos perdere vultis.

18 NEMESIACIS VANIS

Non ignominium est virum seduci prudentem

Et colere talem aut Dianam dicere lignum?

Mane ebrio, crudo, perituro creditis uno,

Ex arte qui fincte loquitur, quod illi videtur;

5Se vere deum agit, sibi viscera poscit.

Incopriat cives unus detestabilis omnes

Adplicuitque sibi similis collegio facto,

Cum quibus historiam fingit, ut deum adornet.

Ipse sibi nescit divinare, ceteris audet.

10Succollat, quando libet, eum, et quando, deponit;

Uertitur a se rotans cum ligno bifurci,

Ac si putes illum adflatum numine ligni.

Non deos vos colitis, quos isti false prophetant:

Ipsos sacerdotes colitis in vano timentes.

15Sed si corde viges, fuge iam sacraria mortis.

19 TITANES

Titanes vobis tutanos dicitis esse;

Ita Mutas, Tacitas sub culmine vestro rogatis,

Tot Lares aediculis, simulacra facta titano!

Adoratis enim stulti malo leto defunctos,

5Non legem ipsorum legentes; non ipsi loquuntur,

Et deos audetis eramine dicere fusos?

Solveretis eos magis in vascula vobis.

20 MONTESIANIS

Monteses deos dicitis, dominentur in arvo

Obscurati malo aliena mente iurantes.

Nam si purus animus et mens serena maneret

Tu tibi de illis ipsi disputare deberes.

5Excordaris homo, si putas, ut isti te salvent

Seu regant, seu minuant, nisi quod tu fani decurris.

Iustitiam legis quaere magis quam illa, salutis

Auxilium portat et fieri dicit aeternum.

Nam quicquid in vano sequeris, per tempora gaudes

10In brevi laetaris et postmodum plangis in imis:

Subtrahe te illis, si vis resurgere Christo.

21 HEBETUDO SAECULI

Heu doleo, cives, sic vos hebetari de mundo!

Excurrit alius ad sortis, aves aspicit alter

Belantum cruore fuso malus inspicit alter

Et cupit audire responsa bona crudelis,

5Tot duces et reges ubi sunt consulti de vita.

Vel portenta sua scisse quo profuit illi?

Di‹s›cite quaeso bonum, cives, simulacra cavete:

Omnipotentis enim in legem quaerite cuncti.

Sic ipsi conplacuit domino dominorum in altis

10Ad probationem nostram daemones in mundo vag‹ar›i.

****************

Caelestis fieri qui relinquant aras eorum.

Unde non hoc curo disputari parvo libello:

Lex docet in medio; oror consulete pro vobis!

In duas intrastis vias: condiscite rectam.

22 DE UBIQUE PARATIS

Dum ventri servis, innocentem esse te dicis,

Et quasi communis facis te ubique paratum.

Uae tibi, stulte homo, mortem circumspicis ipse,

Barbaro de more sine lege vivere quaeris:

5Ipse tibi figis asciam in crure de verbo.

Qui simplicem fingis, simpliciter vive cum isto.

Vivere te credis, dum ventrem cupis implere.

Exiguus tua in domo resedes, prave,

Paratus ad epulas, et refugis cenae praecepta.

10Aut quia discredis Deum iudicare defunctos,

Rectorem caeli facis te tu forte pro illo?

Aspicis ad ventrem, quasi tu sis providus illi.

Tu modo profanus, modo sanctus esse videris.

In supplicem prodis Dei sub aspectu, tyranne.

15Senties in fatis, cuias modo legem inanis.

23 INTER UTRUMQUE VIVENTIBUS

Inter utrumque putans dubie vivendo carere

Nudatus a lege, decrepitus luxu praecedis.

Tot, vane, ‹luxurias› prospicis; quid quaeris iniqua?

Et quidquid egistis, istinc remanere defuncto

5Respicite! Stulte, non eras, et ecce videris!

Unde processisti nescis nec unde nutriris.

Tu Deum excelsum fugis tuae vitae benignum

Rectoremque tuum, qui te magis vivere velit;

Uertis te in faciem et dorsum Deo remittis,

10Mergis te in tenebris, dum putas te in lucem morari.

Quid in sinagoga decurris saepe bifarius?

Exis inde foris, iterum tu fana requiris;

Vis inter utrumque vivere, sed inde peribis.

Insuper et dicis: 'Quis est, qui a morte revenit

15Ut credamus ei, quoniam ibi poenas aguntur?'

Ea non sunt sic, ut tu putas esse, maligne!

Nam illique prodest post funera, recte qui vixit,

Tu tamen mox moreris, duceris in loco maligno;

In Christo credentes autem in loco benigno,

20Blanditurque quibus haeret amoenitas illa.

Uos autem dubios vivos sine corpore poena

Suscitat in faciem tortoris sero clamare.

24 QUI IMENTET? NON CREDENT

Quamdiu, stulte homo, Christum cognoscere non vis?

Vitas agrum pinguem et stereli semina iactas.

In silva manere quaeris, ubi latro moratur.

Ingredere iam nunc totiens invitatus in aula:

5Matura iam messis, tempus totidemque paratum,

Ecce modo mete, quodsi non te paenitet inde.

Nunc, si non habes, collige; vindemia venit;

Tempus adest vitae credenti tempore mortis.

Est Dei lex prima fundamentum posterae legis,

10Teque designabat, crederes in lege secunda;

Nec minus et ipsos et ex ipsa sibi prudentes

Obstupe iam factus ora tu credere Christo,

Nam testamentum vetus de isto proclamat.

Credere nun‹c› opus est, tantum in isto defunctum

15Resurgere posse ‹et› vivere tempore toto.

Ergo si quis ea discredis esse futura

Dummodo vincetur reus in morte secunda,

Eventura canam paucis in isto libello

Nam cognosci potest, ubi sit spes vitae ponenda.

20Tamen vos adhortor quantocius credere Christo.

25 REPUGNANTIBUS ADVERSUS LEGEM CHRISTI DEI VIVI

Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis

Et ruis in mortem, dum vis sine freno vagari.

Perdunt te luxuriae et brevia gaudia mundi,

Unde sub inferno cruciaberis tempore toto.

5Gaudia sunt vana, quibus oblectaris inepte.

Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.

Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?

Nescius si primum errasti, respice canum.

Tu putas nunc vitam isti te perfrui laetum?

10Iniurias, lites ibi sunt et damna diurnum,

Bella vel infanda, fraudes, cum sanguine furta,

Ulceribus corpus vexatur gemiturque, ploratur,

Seu luis invadit aut longo morbo teneris,

Aut natis orbaris, aut perdita coniugula defles;

15Destruitur totum, ruunt dignitatis ab alto;

Ureris pauperie dupliciter certe si languis:

Et dicis vitam, ubi vitrea vita moraris?

Respice iam tandem hoc tempus inritum esse;

Sed in futuro tibi spes est sine dolo vivendi.

20Vivere voleba‹n›t utique parvoli rapti,

Sed vita privati iuvenes senescere forte,

Lautities dives perfrui quia ipse parabat;

Et tamen inviti reli‹n›quimus omnia mundo.

Gens et ego fui perversa mente moratus

25Et vitam istius saeculi coram esse putabam

Mortemque similiter sicut vos iudicabam adesse,

Cum semel exisset animus, perisse defunctum.

Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor

Requisivit enim fratrem a fratre peremptum:

30Impie, dic, inquit, ubinam frater? Ille negavit.

Sanguis enim fratris ad me perclamavit in altum.

Torqueris, video, ubi nil sentire putabas,

Ille autem vivet et loca dextera tenet,

Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande!

35Et cum renovasti saeculum, et ille praegressus

Iam ‹in›mortalis erit; nam tu sub tartara planges.

Vivet certe Deus, qui defunctos vivere fecit

Innocuisque bonis ut reddat praemia digna,

Uesanis autem et impiis tartara saeva.

40Incipe sentire iudicia Dei, seducte!

26 STULTE NON PERMORERIS DEO

Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,

Tu licet disponas nihil te sentire defuncto.

Vinceris, insipiens: vivit Deus conditor orbis,

Legitima cuius clamat valere defuncto.

5Tu autem dum praeceps sine Deo vivere quaeris,

Extinctum in fatis iudicas aut fatale credis.

Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,

Oblivitos esse mortuos de gesto priore.

Nunc nobis imperita fecit receptacula mortis,

10Post cineres autem nostros videbimus illa.

Erve te, stulte, qui putas, post funera non sis.

Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti.

Mors autem in vacuum non est, si corde retractes.

Optandum noscas, nam sero senties illum.

15Rector eras carnis, non te certe caro regebat;

Exemptus ab illa reconditur illa tuorum.

Recte mortalis homo separatur a carne.

Idcirco nec poterint oculi mortales aequare,

Sic habet abyssus noster de Dei secreta.

20Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,

Et crede, quod Christus vivum te de mortuo reddit.

Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes.

27 IUSTI RES URGUNT

Iustitia et bonitas, pax et patientia vera

Vivere post fata faciunt et quaeri de actu:

Subdola mens autem, ‹in›noxia, perfida, prava

Tollit se in parte et fera mente moratur.

5Impie, nunc audi, qui ‹uis› malefacta lucrari:

Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc

Excruciant poenis diros: aut ferro parantur

Supplicia meritis aut longo carcere flere.

Ultime tu speras Deum inridere caelestem

10Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?

Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?

Unde non effugies, poenam post fata qui ponet.

Nunc volo sis cautus, ne venias ignis in aestu.

Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.

28 DIVITI INCREDULO MALO

Differ‹r›is, dives, nimium tua cuncta videndo,

Insatiabiliter quibus adhuc adicere quaeris.

Vivere post ista, dicis, non spero defunctus.

Ingrate summo Deo, qui sic Deum iudicas esse,

5Te qui nesciente protulit, deinde nutrivit;

Ipse prata tua, gubernat vineas ipse,

Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse,

Nec istis adtendistis. Aut tu regis omnia forte?

Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,

10Reddere decrevit nos ipsos in aureo saeclo

Et modo si credis, vivitur in Dei secreta.

Disce Deum, stulte, qui vult te inmortalem adesse

Ut gratias illi referas in agone perennis.

Lex docet ipsius, sed quia vagari tu quaeris,

15Omnia discredis et inde in tartara ibis:

Mox animam reddis, duceris quo te paenitet esse.

At luitur ibi poena spiritalis aeterna;

Lugia sunt semper, nec permoreris in illa

Omnipotentem Deum iam tunc ibi sero proclamans.

29 DIVITES HUMILES ESTOTE

Disce, moriture, bonum ostendere cunctis.

In medio populi quid te facis alterum esse?

Uadis ubi nescis, et inscius inde recedis;

Impie tractas, cum ipso corpore sitis

5Tu super divitias, nimium te tollis in altum

Et ‹fe›stiva ducis nec respicis pauperes ultro

Subditos nunc vobis, nec parentes pascitis ipsos.

Heu miseri! fugiant longius mediocres a vobis.

'Vixit et extinxit pauper' ebriace clames.

10Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Carybdis.

Indisciplinati sicut ‹pecora› divites estis:

Legem datis istis, nam vobis parcitis ipsis.

Exuite, divites, tantis malis Deo perversos,

Subueniat utique tibi, qui nunc operati si forte.

15Estote communes minimis, dum tempus habetis;

Sicut ulmus amat vitem, sic ipsi pusillos.

Terribilem legem malis bonis atque benigna‹m›

Observa nunc sterelis, subditus in prosperis esto;

Tollite corda fraudis, divites, et sumite pacis.

20Expiate malum vestrum benefactis a Summo.

30 IUDICIBUS SIBI PLACENTIBUS

Intuite dicta Salominis, iudices omnes,

Uno verbo suo qualiter vos ille detractat:

Dona quam et xenia corrumpunt iudices omnes!

Inde 'nimis', sequit‹ur›, 'datorem semper amatis',

5Cum quaerit‹ur›, causa victoriam tollit iniqua.

Innocens hic ego sum, nec vos incuso pusillus,

Blasphemium tollat Salomon, qui ‹clamat› aperte.

'Vobis autem Deus est venter et praemia iura.'

Suggerit hoc Paulus apostolus, non ego pulex.

10Si locus aut tempus favet aut persona provenit,

Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?

Blasphema‹s›, indocilis: de cuius praestantia vivis,

In fragilitate tanta non respicis umquam.

Per gradu‹m› et lucra avidus fortunae praesumis,

15Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos

Auro licet cenes cum turba choraulica semper

Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.

Et locus et tempus et persona tibi donatur,

Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.

20Tempera te Christo et cervicem illi depone:

Isti honor remanet et tota fiducia rerum.

Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto,

Ultima fatorum non providens, quae te oportet.

Sine Christo nec vixisse te conpotis unquam.

31 SIBI PLACENTIBUS

Si locus aut tempus favet aut persona provenit,

Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?

Blasphema‹s›, indocilis: de cuius praestantia vivis,

In fragilitate tanta non respicis umquam.

5Per gradu‹m› et lucra avidus fortunae praesumis,

Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos

Auro licet cenes cum turba choraulica semper

Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.

Et locus et tempus et persona tibi donatur,

10Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.

Tempera te Christo et cervicem illi depone:

Isti honor remanet et tota fiducia rerum.

Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto,

Ultima fatorum non providens, quae te oportet.

15Sine Christo nec vixisse te conpotis unquam.

32 GENTILIBUS

Gens sine pastore ferox iam noli vagare.

Et ego, qui moneo, idem fui nescius errans.

Nunc ideo Domini figuram sumite vestri,

Tollite corda fera et exasperate seorsum:

5Intrate stabulis, silvestris, ad praesepia tauri,

Latronibus tuti sub regis tecta manentes.

In silva lupi sunt, ideo refugite sub antro.

Bellaris, insanis nec respicis, ubi moraris.

Uno crede Deo, ubi mortuus vivere possis

10Surgas et in regno, cum sit resurrectio iustis.

33 ITEM GENTILIBUS IGNARIS

Indomita cervia respuit iugum ferre labori,

Tunc iuvat in campis crassis satiare cauliclis.

Et tamen invita domatur utilis aeque

Minviturque ferox esse perinde domata;

5Gens, homo, tu frater, noli pecus esse ferinum,

Erve te tandem et tecum ipse retracta:

Non utique pecus nec besteis, sed homo natus,

Tu te ipse doma sapiens et intra sub antra.

Idola qui sequeris, nihil nisi vanitas aevi.

10Levia vos corda perducunt poenali barathro.

Ibi aurum, vestes, argentum ulnis refertis,

Ballatur ibi, dein cantatur pro psalmis amori.

Vitam esse putas, ubi ludi, aut prospicis ista:

Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris.

15Inde non effugies pestem, licet ipse divines.

Gratiam, quam misit Dominus in terra legenda‹m›,

Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans.

Aurea post fata veniet tibi saecla, si credis recte,

Rursus ut incipias inmortale vivere semper.

20Illud quoque datur scire, quod ante fuisti:

Subiectum te praebe Deo, qui cuncta gubernat.

34 ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUXYZ

Adam protoplaustus ut Dei praecepta vitaret,

Belias servator fuit de invidia plasmae.

Contulisset nobis seu boni seu mali quod egit

Dux nativitatis; morimur idemque per illum,

5Ex divino ipse ut recedens exsul factus a verbo.

Finitis sex milibus annis inmortales erimus.

Gustato pomo ligni mors intravit in orbem:

Hoc ligno mortis quaeramus vitae futurae.

In ligno pendit vita ferens poma, praecepta:

10Kapite nunc ligno vitali poma credentes.

Lex a ‹ligno› data est homini primitivo timenda,

Mors unde provenit neglecta lege primordi:

Nunc extende manum et sume de ligno vitali.

Optima lex Domini sequens de ligno processit;

15Perdita lex prima; gustat, unde licet illi,

Qui deos adorat vetitos, mala gaudia vitae.

Respuite gustum; sufficiet scire quod esset.

Si ‹ui›uere vultis, reddite vos legi secundae,

Templorum cultura‹m›, daemonum fana vitate.

20Uertite vos Christo, et eritis Deo sodales.

Xancta Dei lex est, qui mortuos vivere dicit.

Ymnum sibi soli Dominus proferre praecepit,

Zabolicam legem omnes omnino vitate.

35 DE RUCI STULTITIA

De duplici ligno dixi, mors unde processit,

Et iterum inde procedere vita‹m› frequenter.

Rex aeternitatis per crucem diros adumbrat,

Ut sibi non credant. O stulti, morte viventes!

5Cain iuniorem occisit nequam repertus:

Inde Noe subolis Cananaei nati feruntur.

Sic genus iniquum increvit mundo, qui nunquam

Transmutat animos in Domini credere crucem.

Uenit in errorem, et dicunt se vivere recte.

10Lex in ligno fuit prima, et inde secunda

Terribilem legem prima‹m› cum pace ‹p›raevenit.

In prava iactatione saeva scelerati ruerunt:

Traiectum clavis Dominum cognoscere nolunt,

In cuius iudicium cum ve‹ne›rit, ibi dignoscunt.

15Abel genus autem credit modo Christo benigno.

36 QUI IUDAEI DIANT FANATIC?

Quid? medius Iudaeus, medius vis esse profanus?

Unde non effugies iudicium Christi defunctus.

Ipse caecus erras et ad caecos intras, inepte;

Idcirco caecus caecum in fossa reducit.

5Uadis ubi nescis, et inscius inde recedis.

Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant,

At tu aliis vadis, unde nihil discere possis.

Exis pro foribus, inde et ad idola vadis.

Interroga primum, quod sit in lege praeceptum,

10Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare.

Ignoratur enim propter quod maxime sumus:

At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto,

Nihil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant.

Tunc tamen in fossam secum vos caeci deducunt.

15Funera sunt; nimium de illis tota deferre,

Aut, quia concludor, agerem congustus aratris.

Nolvit Omnipotens illos intellegere Regem;

A scelere a tanto refugit ipse cruentos.

Tradidit se nobis ‹nova› superaddita lege,

20Inde modo latrant nobiscum re‹ge› deserti.

Ceterum in illis si spem ‹in›esse putatis,

********

37 IUDAEIS

Inprobi semper et dura cervice recalces,

Vinci vos non vultis: sic exheredes eritis.

Dixit Esaias incrassato corde vos esse.

Aspicis legem, quam Moyses allisit iratus;

5Et idem Dominus dedit illi lege‹m› secunda‹m›.

In illa spem posuit, quam vos subsannatis erecti.

Sic ideo indigni non eritis regno caelesti?

38 ITEM IUDAEIS

Inspice Liam typum sinagogae fuisse,

Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit;

Et tamen servivit rursum pro minore dilecta,

Mysterium verum et typum ecclesiae nostrae.

5Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo,

Unde simulatis aliene, ne Christo credatis.

Deinde Thamar partum geminorum adite;

Ad Kain intendite, primum terraeque cultorem,

Et Abel pastorem, priscus inmaculatus offertor

10In fratris saevitie qui fuit mactatus a fratre.

Sic ergo percipite iuniores Christo probatos.

39 ITERUM IPSIS

Incredulus populus non est nisi vester, iniqui,

Tot locis et totiens reprobatus lege clamantum.

Et sabbatas vestras spernit et tricensimas Altus

Rescidit omnino universas vestras de lege,

5Ut nec sacrificia faceret‹is› illi praecepta

Mittere qui dixit lapidem in scandalo vestro.

Iniqua si quis vestrum non crediderint morte

Pars alia legis clama‹t›: 'Videbitis inde

Suspensam in ligno vitam; nec illi credidistis'.

10Ipse Deus vita est, pependit ipse pro nobis,

Sed vos indurato corde subsannatis eundem.

40 DE ANTECHRISTI TEM‹P›ORE?

Dixit Esaias: Hic homo, qui commovit orbem

Et reges totidem, sub quo fiet terra deserta.

Audite, quoniam propheta de illo praedixit;

Nihil ego conposite dixi, sed lege‹m› legendo.

5Tum scilicet mundus finitur, cum ille parebit

Et tres imperantes ipse devicerit orbe.

Cum fuerit autem Nero de inferno levatus,

Helias veniet prius signare dilectos,

Rex quam sub fine regit et artatio tota.

10In septem annis tremebit undique terra:

Sed medium tempus Helias, medium Nero tenebit.

Tunc Babillon meretrix ‹erit› incinefacta favilla

Inde ad Hierusalem perget, victorque Latinus

Tunc dicit: Ego sum Christus, quem semper oratis.

15Et quidem conlaudant illum primitivi decepti

Multa signa facit quoniam cuius pseudopropheta.

******

Omnipotens tribuit, ut ‹spiri›talis eradat.

Recapitulantes scripturas ex eo Iudaei

Exclamant pariter ad Excelsum sese deceptos.

41 DE POPULO ABSCONSO SANCTO OMNIPOTENTIS CHRISTI DEI VIVI

Desidet ‹populus› absconsus ultimus sanctus

Et quidem ignotus a nobis ubi moretur.

Per novem tribum agant et dimidiam ipsi,

Omissae duae tribum haec sunt et dimidia nobis.

5Praecepitque Christus per legem vivere priscos.

Vivamus nunc omnes, novellae traditio legis

Lex ut ipsa docet! Apertius indico vobis.

Obrelictae duae tribum et dimidia: quare

Ab istis dimidia tribum? Ut martyres essent

10Bellum cum infer‹r›et electis suis in orbem,

Seu certe sanctorum chorus prophetarum ad illam

Consurgeret plebem, qui frenum inponeret illis,

Obsceni quos equi trucidarunt calci remissa

Nec suerit ad manus pacem aliquando tenere.

15Semotae sunt isti tribuum, ut mysteria Christi

Omnia per istas conpleatur saeculo toto.

Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae,

Auspicio quorum facinus secutae fuere.

Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti?

20Conveniunt iterum propter mysteria castris.

Tunc autem properant conpleri legis narrata.

Omnipotens Christus descendit ad suos electos,

Obscurati nobis qui fuerunt tempore tanto

Milia fot facti; illa est gens vera caelestis.

25Non natus ante patrem moritur ibi, neque dolores

In suis corporibus sentiunt ut ulcera nata.

Pausantes in lecto suo mature recedunt

Omnia conplentes legis, ideoque tutantur.

Transire iubentur ad Dominum partibus istis

30Exsiccat fluvium quibus sicut ante traiectis,

Nec minus et Dominus ipse producit cum illis.

Transiit ad nostra, veniunt cum rege caeleste.

In quorum itinere quod dicam, quo Deus educet,

Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt:

35Caelestem populum gaudet creatura videre.

Hic tamen festinant matre‹m› defendere capta‹m›.

Rex autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit,

In partem boreae refugit et colligit omnes.

Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus

40Terrore caelesti prosternuntur milites eius,

Ipse cum infando conprehenditur pseudopropheta;

Decreto Domini traduntur vivi gehennae.

Ex eo primores et duces servire iubentur.

Intrabunt tunc sancti ad antiqua ubera matris,

45Ut autem et illi refrigerent, quos malus ille suasit,

In variis poenis cruciabat sibi credendos.

Uentum est ad finem, quod tollantur scandala mundo;

Incipiet Dominus iudicium dare per ignem.

42 DE SAECULI ISTIUS FINE

Dat tuba caelo signum sublato leone

Et fiunt desubito tenebrae cum caeli fragore.

Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat,

Adclamat et‹iam›, ut audiant omnes in orbem:

5'Ecce diu tacui sufferens tanto tempore vestra!'

Conclamant pariter plangentes sero gementes,

Ululatur, ploratur, nec spatium datur iniquis.

Lactanti quod faciet mater, cum ipsa crematur?

In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos:

10Iustos autem non tanget ignis, sed immo delinget.

Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit.

Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant,

In fulmine cogunt venti, furet ira caelestis

Ut, quacumque fugit, impius occupetur ab igne.

15Subpetium nullum erit nec nauticae puppes.

Flamma tamen gentis media partiturque servans,

In annis mille ut ferant corpora sanctis.

Nam inde post annos mille gehennae traduntur,

Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur.

43 DE RESURRECTIONE PRIMA

De caelo descendit civitas in anastase prima.

Et quod referamus de fabrica tanta caeleste?

Resurgimus illi, qui fuimus illi devoti,

Et incorrupti erint iam tunc sine morte viventes,

5Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa.

Uenturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui vincunt

Robusta mar‹tyr›ia, et ipsi toto tempore vivunt

Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere,

Et generant ipsi per annos mille nubentes.

10Conparantur ibi tota vectigalia terrae,

Terra quia nimium fundit sine fine novata.

Inibi non pluviam, non frigus in aurea castra,

Obsidiae nullae, sicut nunc, neque rapinae.

Nec lucernae lumen desiderat civitas illa:

15Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret.

Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta;

Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat;

In urbem pro foribus autem sol aut luna lucebit.

Malus in angore saeptus propter iustos alendos.

20Ab annis autem mille Deus omnia portat.

44 DE DIE IUDICII

De die iudicii propter incredulos addo:

Emissus iterum Dei do‹mi›nabitur ignis;

Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine

In ter‹r›a gentes ut tunc incredulae cunctae,

5Evitat et tamen sanctorum castra suorum.

In una flamma convertit tota natura,

Uritur ab imis terra montesque liquescunt,

De mare nihil remanet, vincetur ab igne potente,

Interit hoc caelum et ista terra mutatur.

10Conponitur alia novitas caeli, terrae perennis.

Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda,

Interius autem habitaculis iusti locantur.

45 CATECUMINIS

Credentes in Christo derelictis idolis omnes

Admoneo paucis propter salutaria vestra.

Temporibus primis per errorem si qua gerebas,

Erogatus enim Christo tu cuncta relinque,

5Cumque Deum nosti, esto bonus tiro, probatus,

Virgineusque pudor tecum versetur in agno.

Mens bonis invigilet: cave ut non delinquas ut ante;

In baptismo tibi genitali sola donantur.

Nam si quis peccans catecuminus poena notantur,

10Insignis illa vivat, sed non sine damna moraris.

Summa tibi: gravia peccata devita tu semper.

46 FIDELIBUS

Fideles admoneo, fratres ne odia tollant:

Impia martyribus odia reputantur in ignem;

Destruitur martyr, cuius est confessio talis,

Lex iniquo datur, ut possit sese frenare;

5Inde lotus carere debes similiter et tu.

Bis Deo peccas, qui lites fratri protendis.

Unde non effugies peccatum prisce sectans.

Semel es lotus, numquid poteris denvo mergi?

47 FIDELES CAVETE MALUM

Fallantur volucres et silvarum bestei escis:

Incauta natura quibus est tradita mentis,

Decipiunturque strofia aut esca sequentes,

Et vitare malum nesciunt nec lege tenentur.

5Lex homini data est et doctrina vitae legenda,

Ex qua recordatur, ut possit vivere caute,

Sui quoque locum, mortis et deroget ea quae sunt.

Condemnat se ipsum graviter qui regi delinquet:

Aut ferro ligatur aut decus gradu deiectus

10Vel vita privatus perdet, quod frui deberet.

Exemplo moniti graviter peccare nolite,

Translati lavacro magis caritatem habete,

Et escam muscipuli, ubi mors est, longe vitate.

Multa sunt martyria, quae sunt sine sanguine fuso.

15Alienum non cupire, velle martyrii habere,

Linguam refrenare, humilem te reddere debes,

Vim ultro non facere nec factam reddere contra

Mens patiens fueris: intellege martyrem esse.

48 PAENITENTIBUS

Paenitens es factus: noctibus diebusque precare,

Attamen a matre noli discedere longe,

Et tibi misericors poterit Altissimus esse.

Non fiet in vacuum confusio culpae perinde

5In reatu tuo debes manifesta deflere,

Tu si vulnus habes altum, medicumque require,

Et tamen in poenis poteris tua damna lenire.

Namque fatebor enim unum me ex vobis adesse

Terroremque diu quondam sensisse ruinae.

10Idcirco commoneo vulneratos cautius ire,

Barbam ‹atque› comam foedare in pulvere terrae

Uolutareque saccis et petere summo de Rege

Subuenire tibi, ne pereas forte de plebe.

49 QUI APOSTATAVERUNT DEO

Quando bellum autem geritur aut inrigat hostis,

Vincere qui poterit aut latere, magna tropaea,

Infelix autem erit, qui fuerit captus ab illis.

Amittit et patriam et regem, cui digne provenit,

5Pugnare pro patria qui noluit neque pro vita.

Obisse debuerat quam ire sub barbaro rege,

Servitiumque pateat hostibus sine lege deferre.

Tu si praedicando moreris pro terra, vicisti,

At si manus dederis incolumem, lege peristi.

10Transfluviat hostis, tu sub latebra ‹re›conde,

Aut si intrare potest sine c‹aede›, ne cessa.

Undique te redde tutum tuos quoque: vicisti;

Et vigilanter age, ne quis incurrat in illa.

Rex infamis erit, si quis se propalat hosti.

15Vincere qui nescit et occurrit tradere sese,

Nec sibi nec patriae laudem remisit ineptus;

Tunc vivere noluit, cum ipsa vita peribit.

De‹inde› si refugiat inops aut profanus ab hoste,

Eramen ut sonans, facti vel ut aspides surdi,

20Orare satis debet et se condere tali‹s›.

50 DE INFANTIBUS

Debellum hostis ‹si› subito venit inundans,

Et prius quam fugerent, parvulos occupavit inertes,

Inproperandum eis non est, licet capti videntur.

Nec quidem excuso: ob delicta forte parentum

5Fuere promeriti, ideo Deus tradidit illos.

Attamen adultos hortor, in aula recurrant,

Nascunturque quasi denvo suae matri de ventre,

Terribilem gentem fugiens semperque cruentam,

Impiam, indocilem, ferina vita viventem

10Bellum enim alium cum fuerit forte gerendum

Vincere qui poterit aut certe iam scire cavere,

S............................................

51 DESERTORES

Desertores enim genere non uno dicunt‹ur›:

Est alius nequam, alius in parte secedat,

Sed tamen utroque iudicia vera decernunt.

Ecce militatur Christo sicut Caesari: paret.

5Refugium Regis pete, si delictor fuisti;

Tu illum inplora, prostratus illi fatere:

Omnia concedet, cuius sunt et omnia nostra.

Repositus castris ulterius cave delinquas.

Errare noli diu miles per spelaea ferarum.

10Sit tibi pro peccare desistere gestum inmensum.

52 MILITIBUS CHRISTI

Militiae nomen cum dederis, freno teneris.

Incipe tunc ergo dimitte‹re› pristina gesta,

Luxurias vita, quoniam labor inminet armis;

Imperio Regis omni virtute parendum,

5Tempora postrema si vis pertingere laeta.

Illa bonus milis semper expecta fruenda,

Blandire noli tibi, desidias omnino omitte;

Ut tuo proposito cottidie praesto sis ante,

Sollicitus esto, matutinus signa revise.

10Cum videris bellum, agonia sume propinquus;

Haec gloria Regis, militem videre paratum.

Rex adest optato; propter spem dimicat vestram;

Ille parat dona, ille pro victoria lectos

Suscipit et proprium satellem dedicat esse.

15Tu tibi praeterea in datis parcere noli,

Impiger esto magis, ut reddat famam pro morte.

53 DE REFUGIS

Damnatorum animae merito se ipsae secernunt;

Ex hoc protegenti iterum ad sua recurrunt.

Radix Cananaea, maledictum semen, erumpit

Et in servili gente sub barbaro rege refugit,

5Flamma quos aeterna torquebit die decreto.

Uult vagus errare sine disciplina profanus

Grassari per fauces viarum lege solutus.

Isti ergo tales, quos nulla poena coegit

Si ‹sece›dere nolunt ab idolis, respui debent.

54 DE LOLII SEMINE

De semine lolii, qui stant in ecclesia mixti

Expletis temporibus messis separatur a fructu.

Lolium est natum, quod non ‹in›miserat dominus;

Omne lolium agricola collectum separat illud.

5Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,

Ipsam uti‹que› nobis prestat requiem veram

Ipse Dominator, qua lolium igne crematur.

Si ergo putastis, quando sub uno morantur

Erratis: sterelis Christianos vos esse designo

10Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna

In verbo Domini et statim exarvit illa.

Non operas facitis, non donum gazo paratis:

Et sic promereri Dominum putatis inanes?

55 DISSIMULATORI

Dissimulas legem tanto praeconio latam

In tuba praesente caeleste voce clamante.

Si propheta tantum declama‹ui›sset in nubem,

Sufficeret utique Domini vox missa per illum.

5In tot profatorum volumina vox Domni proclamat;

Malitiam nullus dimittit [ita] aeque de corde.

Vis bona videre et fraudibus vivere quaeris.

Lex ipsa cur ergo processit tanto labore?

Abuteris Domini mandata et te filium inquis;

10Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam.

Omnipotens mites quaerit sibi filios esse,

Rectos, corde bonos, devotos legi divinae,

Inmites autem iam scitis ubi demersit.

56 SAECULARIA IN TOTUM FUGIENDA

Si quidam doctores, dum expectant munera vestra

Aut timent personas, laxantes singula vobis,

Et ego non doceo, sed cogor dicere verum.

Cum caterva Mali pergis ad expectacula vana,

5Ubi Satanas fragoribus conparat astus

Licere persuadis tibi, quocumque placebit.

Altissimi prolis cum filiis Zabuli mixta

Respicere non vis, cui renuntiasti, priora.

In ipsis versaris iterum: qui proderit Unus?

10Aut si pro languore datum quod stulte profanas

I........................................

Nolite diligere mundum neque ambitum eius:

Tanta Dei vox est, et tibi pro le‹ui› videtur.

Observas mandatum hominis, et Dei devitas;

Tu fidis muneri, quod doctores ora procludunt

5Ut taceant neque dicant tibi iussa divina.

Me vera dicentem si contemneres, prospice Summum:

Filius cuius eras, illi te adsigna clientem.

Vivere si quaeris gentiliter homo fidelis,

Gaudia te mundi removent a gratia Christi;

10Indisciplinate quod leve licere praesumis,

Et choros historicos et cantica musica quaeris,

Nec tali subolem exuanniri amentia curas.

Dum vita frunisci putas, inprovidus erras.

Altissimus vivet, et iusta praecepta devitas.

57 CHRISTIANUM TALEM ESSE

Cum Dominus dicat, in gemitum edere panem,

Hic ut quid nunc agis, qui cupis vivere laetus?

Rescindere quaeris sententiam Summi demissa‹m›

In protoplausto vide frenum procedere legis.

5Si Deus omnipotens cum sudore vivere iussit,

Tu qui iocundaris, ergo iam exter es illi.

Indignatum ait Dominum scriptura Iudaeis:

Ab esca refecti surrexerunt ludere fili.

Nunc ergo cur illos persequimur sponte profectos?

10Unde perierunt illi, nos cavere debemus.

Maxima pars vestra luxuriis dedita paret.

Transgrederis legem, cum te facis musicis inter.

Apostolus clamat, ‹clamat› immo Deus per illum:

Licentia vestra vos, inquit in ipsa, deperdunt.

15Esto ergo talis, qualem vult esse te Christus:

Mitis et in illo hilaris, nam saeculo tristis.

Excurre, labora, suda, cum tristitia pugna;

Spes cum labore venit et victoriae palma donatur.

Si refrigerare cupis animam, ad martyres i!

20Expecta requiem futurorum transitu mortis.

58 MATRONIS ECCLESIAE DEI VIVI

Matrona vis esse Christiana ut saeculi discens:

Auro te circumdas aut sirica veste, pudica,

Terrorem legis ex auribus vento remittis,

Res vanas adfectas cuncta de Zabuli pompa,

5Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos,

Nec non et inducis malis medicamina falsa,

In oculis puris stibium perverso decore,

Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri.

Est Deus inspector, penetrat qui singula corda.

10Ceterum pudicis ista necessaria non sunt.

Claro ac pudico sensu pertundite pectus;

Lex Dei testatur tales abscedere leges,

Ex corde quae credit femina marito probata

Sufficiat esse non cultibus sed bona mente.

15Induite vestes quas oportet, frigus ut ostent

Aut nimium solis, tantum ut pudico proberis

Et in plebe Dei facultatis dona demonstres.

Dat tibi memoriam ‹Tabitha› clarissima quondam;

Exanimata iacet precibus viduarum erecta.

20In dando promeruit, non comtibus, inde levari.

Uos matronae bonae vanitatis fugite decorem:

In‹cestas in› feminas congruet cultura lupana.

Vincite malignum, pudicae feminae Christi,

In dando divitias vestras ostendite totas.

25[Xancta Dei mulier divitias corde demonstrat.

Ymnificato choro placitoque Christo servire

Zelantes favore Christo offerte odorem.]

59 ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUXYZ

Audivisti vocem, quae vis Christiana manere,

Beatus Paulus qualiter rogare praecepit.

Caeliloquax autem Esaias doctor et auctor

(Detestatur enim caritatem mundi sequentes)

5Exaltatae, inquit, ceciderunt filiae Sion.

Fas in Deo non est Christianam coli fidelem.

Gentili more quaeris praecedere Dei sancta?

Has Dei praecones damnant in lege clamantes

Iniustas esse feminas, quae se taliter ornant.

10Kapillos inficitis, oculos nigrore linitis,

Lunatis comulas gradulatim fronte devinctas,

Mala‹m› medicatis quodam superducto rubore,

Nec non et inaures gravissimo pondere pendent,

Obruitis collum naturale gemmis et auro,

15Palmas Deo dignas praesagio malo ligatis.

Quid memorem vestes aut tota‹m› Zabuli pompa‹m›?

Respuitis legem, mavultis mundo placere,

Saltatis in domibus, pro psalmis cantatis amores.

Tu licet sis casta, non te purgat sinistra sequendo:

20Uos ideo tales Christus cum gentibus aequat.

Xancta Dei mulier divitias corde demonstrat.

Ymnificato choro placitoque Christo servire

Zelantes favore Christo offerte odorem.

60 IN ECCLESIA OMNI POPULO DEI

Iustus ego non sum, fratres, de cloaca levatus,

Nec me supertollo, sed doleo vestri, qui cerno

Ex tanto populo nullum in agone coronari.

Certe si non ipse pugnat, vel suggerat illis.

5Cladem obiurgate, ovanter officite luxu!

Labora‹t› frater adversante mundo sub armis,

Et fretus opibus nec pugnas nec pugnanti resistis.

********

In talem pendit ecclesia tota, si vincat.

Abstinere vides fratrem et pugnare cum hoste.

Optas tu in castris pacem, foras ille repugnat.

Misericors esto, ut sis ante omnia salvus.

5Nec intuis Dominum praeconio tanto clamante‹m›,

Inimicis etiam qui iubet alimenta praebere?

Prandia ob ea prospice diurna, quae semper

Omnibus omnino diebus cum pauperis sumpsit.

Pascere tu quaeris, stulte, qui te denvo pascat.

10Vix ille mihi paret, qui conponi proponit.

Laute cibatum distenso ventre declamas,

Oppressus inopia frater est iuxta tabescens.

De die Dominica quid dicis? Si non ante vocavit,

Exuoca de turba pauperem quem ad prandium ducas

15In talibus spes est vestra de vestro refectis.

61 DE ZELO CONCUPISCENCIAE

Dum cupis, inde peris, dum ardis proximi zelo;

Extinguis te ipsum, quando te incendis abactus.

Zelaris alium, invide, de malo lucrantem,

Et te parem concupis fieri pecuniae tantae.

5Lex sic non aspicit; dum illam incumbere quaeris,

Omnia suspensus vivis in ardore lucrorum;

Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans,

Oculorum acies nunquam satiatur avara.

Nunc ergo si credeas et cogites: vana cupido est

10Congere‹re› nimium sub fragili vita moranti.

Unde Deus clamat: Stulte, hanc noctem vocaris!

Postea ruina ruit: cuius erint ista talenta?

In suprema cadis iniusta lucra conando,

Suggeret cum Dominus unicuique victa diurna.

15Congestet alius: tu bono vivere quaere,

Et Deus cor censens agis super omnia victor;

Nec enim dico, ut in timore te mittas,

Cum pro die tuo vigilas sine fraude vivendo.

In esca perit avis aut inhaeret inprovida visco.

20Arbitrare tibi simpliciter valde cavendum.

Excedant alii, finem tu prospice semper.

62 BELLUM COTTIDIANUM

Belligerare cupis, stulte, quasi bella quiescunt!

Ex protoplausto die pugnatur in fine nobis.

Libido praecipitat: bellum est, compugna cum illo.

Luxuria suadet: abutere, bellum vicisti.

5Vino copioso parce, ne per illum aberres;

Maledicti retinete linguam, unde dominum adoras;

Conpescere furiam, pacificum redde te cunctis;

Oppressos miseriis depremere cave minores

Terrorem adcommoda tantum et noli nocere;

10Tramite vos recto ducite sincero per saeclum

In tuis divitiis communem te redde pusillis;

De labore tuo dona, nudum vesti: sic vincis.

Insidias nullo facias qui Deo deservis:

Aspice principium, unde perit invidiis hostis.

15Non sum ego doctor, sed lex docet ipsa clamando.

Uerba geris tanta vana, qui sub uno momento

Martyrium quaeris otiosus tollere Christo.

[ 63

Dum cupis, inde peris, dum ardis proximi zelo;

Extinguis te ipsum, quando te incendis abactus.

Zelaris alium, invide, de malo lucrantem,

Et te parem concupis fieri pecuniae tantae.

5Lex sic non aspicit; dum illam incumbere quaeris,

Omnia suspensus vivis in ardore lucrorum;

Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans,

Oculorum acies nunquam satiatur avara.

Nunc ergo si credeas et cogites: vana cupido est

10Congere‹re› nimium sub fragili vita moranti.

Unde Deus clamat: Stulte, hanc noctem vocaris!

Postea ruina ruit: cuius erint ista talenta?

Suggeret cum Dominus unicuique victa diurna.

Congestet alius: tu bono vivere quaere,

15Et Deus cor censens agis super omnia victor;

Nec enim dico, ut in timore te mittas,

Cum pro die tuo vigilas sine fraude vivendo.

In esca perit avis aut inhaeret inprovida visco.

Arbitrare tibi simpliciter valde cavendum.

20Excedant alii, finem tu prospice semper.]

64 QUI DE MALO DONANT

Quid te bonum fingis alieno vulnere, nequor?

Unde tu largiris, alter cottidie plorat.

Ista tu discredis Dominum videre: doceris.

Dona iniquorum non probat Altissimus, inquit.

5Erumpis miseris, dum fueris locos adeptus.

Munera dat alter, ut alterum reddat inanem,

Aut si fenerasti duplicem centesima nummum,

Largiri vis inde, ut te quasi malum depurges:

Omnipotens tales operas omnino recusat.

10Donas tu de lacrimis candidatus; ille nigratus

Oppressus usuris deplorat factus egenus.

Nanctus praeterea tempus captat oribus hostis,

Ad praesens populas pretio tu sanctos iniquus.

Nec non et de lucro mercis si vis te piare,

15Te ipsum inlidis, non alium, ‹inquam› inique.

65 DE PACE SU‹B›DOLA

Dispositum tempus venit nostris pacem in urbe

Et ruinas simul blandiente saeculo primis.

Praecipitis populo, quem ‹ipsi› in schisma misistis:

Aut facite legem civitatis aut exite de illa.

5Conspicitis stipulam cohaerentem in oculis nostris,

Et vestris in oculis non vultis cernere trabem.

Subdola pax vobis venit, persecutio flagrat.

Uulnera non parent, et sic sine caede ruistis,

**********

De ‹omnibus› vobis vix unus caute se gessit.

O malo nutriri in occisione praedicti!

Laudatis pacem subdolam et vobis iniquam.

Alterius facti milites, non Christi, peristis.

66 LECTORIBUS

Lectores moneo quosdam cognoscere tantum,

Et dare materiam ceteris exemplo vivendi,

Certamen fugire lites totidemque vitare,

Terrorem premere, nec unquam esse superbos.

5Obsequia iusta maiorum quoque deferte;

Reddite vos Christo similes, filioli, magistro;

Inter agrestiva benefacitis lilia sitis.

Beati facti estis, cum fe‹ce›ritis edicta.

Uos flores in plebe, vos estis Christi lucernas,

10Servate quod estis et memorare potestis.

67 MINISTRIS

Ministerium Christi zacones exercite casti;

Idcirco ministri facite praecepta magistri.

Nolite fugere personam iudicis aequi,

Integrate locum vestrum per omnia docti.

5Susum intendentes, semper Deo summo devoti

Tota Deo reddite inlaesa sacra, ministri.

Rebus in diversis exemplum date parati;

Inclinate caput vestrum pastoribus ipsi:

Sic fiet, ut Christo possitis ‹esse› probati.

68 PASTORIBUS DEI

Pastor si confessus fuerit, geminavit agonem.

Apostolus autem tales iubet esse magistros:

Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;

Terreat in primis, et postea melle perungat,

5Observetque prius, ut faciat ipse quid dicit;

Redditur in culpa pastor saecularia servans,

In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.

Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:

Uae miserae plebi, dubia quae forte vacillat!

10Si talis aderit pastor, paene perdita instat;

Devotus autem ‹eam› continet recte gubernans;

Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.

In talibus spes est et vivit ecclesia tota.

69 MAIORIBUS NATI DICO

Me solum exposcit tempus vobis dicere verum.

Ab uno semper movitur, quod multi detractant.

In me solo volo odia convertere vestra,

Omnium ut pausent praecordias tanto rumore.

5Respicite dictum, quod veritas odia tollat.

Iam praedixi quod est de pace subdola quanta!

Blandiendo vobis subrepsit Evae seductor.

Uos quia nescitis, laqueo instar ruistis,

Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam.

10Non gratis aget, pro quo interceditis, ullus;

Ab igne qui refugit, agit in voragine vestro.

Tunc repetit suppetium miser denudatus a vobis:

Ipsi iam horrescunt iudices peculantia vestra.

De breviori titulo nam in vobis inararem.

15Inspicitis dicentes, quibus vos ostenditis ultro;

Cum ipsis et epulas capitis et pascitis ipsos.

Ob ea iam terrae paene fundamenta paratis.