LACTANTII - E GRAECIS CONVERSA


2

FR. 1

haec ait, ast illos retinebat terra sepultos.

FR. 2

quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.

FR. 3

Quis queritur sera virtutes dote iuvari,

quis promissa dei lento procedere passu?

quis fine humano metitur iudicis urnam

accelerare diem, meritis qui praemia reddat,

5nobilis ingenti testatur gloria facto.

nam qua stagnanti praelabitur agmine ripas

tardus Arar pigrumque diu vix explicat amnem,

qua fraterna Remo progignitur Aedua pubes,

coniugium memini summa pietate fideque;

10lex divina tamen meritum cumulabat amoris.

et votum ambobus socium praecedere morte

maerorique pio curam mandare sepulcri.

sed prior uxorem decreti pagina legit.

tum desolatus largo iubet ore cavari

15post mortem fiunt quae membris hospita saxa;

susciper‹e› et veniens aeternaque foedera iungens,

ut, quos viventes tenuisset lectulus idem,

post praecepta dei bustum commune levaret,

sensit vota sui coniunx praesaga mariti

20magnaque temporibus tribuit miracula castis.

nam cum defunctis iungantur brachia membris

et repetita manus constringant vincula trunco,

ne, quibus humanae complentur munera vitae,

accidat informis fluitatio dissociatis,

25iungendus sociae ‹et› prospecta sede maritus,

postquam morte viri reserata est ianua leti

horrendumque larem iam lux ingrata retexit,

deprensa est laevam protendens femina palmam,

invitans socium gestu viventis amoris.

30Quis dedit affectum tumulo? quis vincula solvit?

unde sepulta videt venturam coniugis umbram?

tu facis haec, tu Christe deus, tua signa moventur

paulatimque doces sopita resurgere membra.

tu, quem venturum sancti cecinere prophetae,

35incorrupta dei suboles, rectorque regentis,

quo sine nil magnum genitor deliberat ingens,

cuius ad imperium certis mare constitit oris

(nec licet immenso terris excurrere ponto!)

planaque montanos includunt litora fluctus;

40qui vario stabilem dotasti munere terram

in nostros usus, largus pietate paterna.

te vade mortales committunt semina sulcis

et novus arenti procedit caespite partus;

tu manare iubes fecundo nectare vites,

45tu gratos epulis hominum medicosque saluti

arboribus succos, tu nobis dulcia mella;

tu servire iubes homini genus omne animantum,

insuper et gravibus lucos curvescere pomis

atque novos reditus nullo de semine nasci;

50tu varios amnes nostro prodesse labori

et renovare sacris benedictum fontibus aevum;

te duce velivolis patuerunt aequora rostris

divisosque fretis lustravit navita portus.

Tu, postquam certis sunt acta elementa figuris,

55ne torpere rudi caelestis machina vultu

inciperet, vario signasti lumine mundum

et quicquid caelo radiat, tua dextera finxit;

his aulam domini placuit contexere tectis.

iam freta ne nullis agerentur inhospita terris

60assiduumque alacer numeraret navita portum,

crebra satis tumido defigitur insula ponto,

(nec tamen insano metuit circumdata fluctu)

exiguoque fretis innitens orbe resistit,

te duce confidens, cuius venerabile pactum

65nexum lege pari summumque imumque peraequat,

nec sinit impositos quoquam transcendere fines.

ac ne plana nimis tellus vel nuda iaceret,

vitibus aptandos iussisti assurgere colles

grandibus, et largos umbracula texere lucos;

70tum ne vastus agat silvis torpentibus horror

innumeros fetus proceris saltibus addis,

incola vel nemori neu desit praeda petenti;

tum volucres multas et mille examina vocum,

mortali harmonia lucis resonare canoris;

75sic annum placuit variis intexere formis

et vice iucunda mortalibus addere fructum,

neu semper prolixa dies nimis ureret orbem

neve brevis iustum raperet nascentibus ignem;

ac ne perpetuo quateret labor omnia nisu,

80dat requiem fessis hominum nox roscida curis;

utque humana salus securum duceret aevum,

sponte salutares de caespite surgitis herbae:

has pater ipse serit nutu, non vomere dives.

Non ego, ferrato tegerer si viscera muro,

85ferrea vox linguaeque forent mihi mille canenti,

munera cuncta queam vestrae pietatis obire.

Sed pater ille tuus, secreta in sede locatus,

nec cuiquam visu facilis cunctisque tremendus,

te misit dominum terris vitaeque magistrum,

90et quisquis natum iusto veneratur honore

ambobus sua vota dicat vitamque perennem

tu casti rectique tenax, et flectere leges

post crimen facilis, si quem vecordia praeceps

depulit a vobis praescripto limite vitae.

95te genitor nostra, paterentur ut ora tueri,

induit humana facie membrisque caducis;

quis temptaret enim fragiles attollere visus,

si talis trepidis volvisses sistere terris,

qualis es, ingenti cum torques fulmina dextra

100praesentemque iubes directa pavescere poenam

vel cum placatus campis sitientibus imbres

dividis, et dubias sulcis producis aristas?

ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum,

virgine conciperis (non sufficit esse pudicam

105nec quae nupta queat domino coniungere fratrem)

Mox ubi processu felix maturuit aetas

indociles animos monitis servare paternis

aggrederis rectamque viam labentibus offers;

atque ut missa deo penitus praecepta paterent,

110imperium ‹tu› morti adimis morboque solutos

desperata iubes apprendere munia vitae

restituisque diem caecis et, ne quid inausum

restaret penitus, quo perfidus error obiret,

indicis sensum tumulis et condita pridem

115membra iubes iterum superas consurgere in auras

agnoscuntque suum dilecta cadavera nomen.

at postquam legem sectator idoneus hausit,

ut se mortali caelestis spiritus aula

exueret, legis intentum, quo cuncta doceret

120pro summo toleranda deo recteque perennem

contemptu mortis sibi quemque assumere vitam.

sic completa ferens genitoris iussa redisti

ad summi secreta poli, qua lucidus aether

pigra vetat proprio succedere nubila caelo.

125atque ut certa foret pereuntis copia turbae

nec nova defunctos iam pridem iura tenerent,

carceris inferni feralia libera solvis

innumeramque iubes tenebris emergere plebem

his tantum clausis, quos impia vita notarit.

130et loca poenarum venturis dividis umbris,

quae tibi non credant vel quae se credere fingant,

sancte deus summique dei venerabile pignus,

ad cuius nomen violenta morte fugatae

pectoribus propriis alienaque pectora nanctae

135exclamant pallentque animae iussaeque recedunt

(sicut multa prius de te miracula produnt)

cum terram caelumque inter suspensa tenentur,

obstricto per te quia nil permittitur hosti.

At nunc tu dominum meritis, pietate parentem,

140imperio facilem, vivendi lege magistrum

edictisque parem, quae lex tibi condita sanxit,

victorem laetumque pares mihi Constantinum!

hoc melius fetu terris nil ante dedisti

nec dabis: exaequent utinam sua pignora patrem!

FR. 1

haēc ăĭt, āst īllōs rĕtĭnēbāt tērră sĕpūltōs.

FR. 2

quae hīc mălă pŭtāntūr, haēc sūnt īn caēlō bŏnă.

FR. 3

Quīs quĕrĭtūr sērā vīrtūtēs dōtĕ iŭvārī,

quīs prōmīssă dĕī lēntō prōcēdĕrĕ pāssū?

quīs fīne hūmānō mētītūr iūdĭcĭs ūrnām

āccĕlĕrārĕ dĭēm, mĕrĭtīs quī praēmĭă rēddāt,

nōbĭlĭs īngēntī tēstātūr glōrĭă fāctō.

nām quā stāgnāntī praēlābĭtŭr āgmĭnĕ rīpās

tārdŭs Ărār pīgrūmquĕ dĭū vīx ēxplĭcăt āmnēm,

quā frātērnă Rĕmō prōgīgnĭtŭr Aēdŭă pūbēs,

cōniŭgĭūm mĕmĭnī sūmmā pĭĕtātĕ fĭdēquĕ;

lēx dīvīnă tămēn mĕrĭtūm cŭmŭlābăt ămōrīs.

ēt vōtum āmbōbūs sŏcĭūm praēcēdĕrĕ mōrtĕ

maērŏrĭquē pīō cūrām māndārĕ sĕpūlcrī.

sēd prĭŏr ūxōrēm dēcrētī pāgĭnă lēgīt.

tūm dēsōlātūs lārgō iŭbĕt ōrĕ căvārī

pōst mōrtēm fīūnt quaē mēmbrīs hōspĭtă sāxă;

sūscĭpĕr‹e› ēt vĕnĭēns aētērnăquĕ foēdĕră iūngēns,

ūt, quōs vīvēntēs tĕnŭīssēt lēctŭlŭs īdēm,

pōst praēcēptă dĕī būstūm cōmmūnĕ lĕvārēt,

sēnsīt vōtă sŭī cōniūnx praēsāgă mărītī

māgnăquĕ tēmpŏrĭbūs trĭbŭīt mīrācŭlă cāstīs.

nām cūm dēfūnctīs iūngāntūr brāchĭă mēmbrīs

ēt rĕpĕtītă mănūs cōnstrīngānt vīncŭlă trūncō,

nē, quĭbŭs hūmānaē cōmplēntūr mūnĕră vītaē,

āccĭdăt īnfōrmīs flŭĭtātĭŏ dīssŏcĭātīs,

iūngēndūs sŏcĭae ‹ēt› prōspēctā sēdĕ mărītūs,

pōstquām mōrtĕ vĭrī rĕsĕrāta ēst iānŭă lētī

hōrrēndūmquĕ lărēm iām lūx īngrātă rĕtēxīt,

dēprēnsa ēst laēvām prōtēndēns fēmĭnă pālmām,

īnvītāns sŏcĭūm gēstū vīvēntĭs ămōrīs.

Quīs dĕdĭt āffēctūm tŭmŭlō? quīs vīncŭlă sōlvīt?

ūndĕ sĕpūltă vĭdēt vēntūrām cōniŭgĭs ūmbrām?

tū făcĭs haēc, tū Chrīstĕ dĕūs, tŭă sīgnă mŏvēntūr

paūlātīmquĕ dŏcēs sōpītă rĕsūrgĕrĕ mēmbră.

tū, quēm vēntūrūm sānctī cĕcĭnērĕ prŏphētaē,

īncōrrūptă dĕī sŭbŏlēs, rēctōrquĕ rĕgēntīs,

quō sĭnĕ nīl māgnūm gĕnĭtōr dēlībĕrăt īngēns,

cūiŭs ăd īmpĕrĭūm cērtīs mărĕ cōnstĭtĭt ōrīs

(nēc lĭcĕt īmmēnsō tērrīs ēxcūrrĕrĕ pōntō!)

plānăquĕ mōntānōs īnclūdūnt lītŏră flūctūs;

quī vărĭō stăbĭlēm dōtāstī mūnĕrĕ tērrām

īn nōstrōs ūsūs, lārgūs pĭĕtātĕ pătērnā.

tē vădĕ mōrtālēs cōmmīttūnt sēmĭnă sūlcīs

ēt nŏvŭs ārēntī prōcēdīt caēspĭtĕ pārtūs;

tū mānārĕ iŭbēs fēcūndō nēctărĕ vītēs,

tū grātōs ĕpŭlīs hŏmĭnūm mĕdĭcōsquĕ sălūtī

ārbŏrĭbūs sūccōs, tū nōbīs dūlcĭă mēllă;

tū sērvīrĕ iŭbēs hŏmĭnī gĕnŭs ōmne ănĭmāntūm,

īnsŭpĕr ēt grăvĭbūs lūcōs cūrvēscĕrĕ pōmīs

ātquĕ nŏvōs rĕdĭtūs nūllō dē sēmĭnĕ nāscī;

tū vărĭōs āmnēs nōstrō prōdēssĕ lăbōrī

ēt rĕnŏvārĕ săcrīs bĕnĕdīctūm fōntĭbŭs aēvūm;

tē dŭcĕ vēlĭvŏlīs pătŭērūnt aēquŏră rōstrīs

dīvīsōsquĕ frĕtīs lūstrāvīt nāvĭtă pōrtūs.

Tū, pōstquām cērtīs sūnt ācta ĕlĕmēntă fĭgūrīs,

nē tōrpērĕ rŭdī caēlēstīs māchĭnă vūltū

īncĭpĕrēt, vărĭō sīgnāstī lūmĭnĕ mūndūm

ēt quīcquīd caēlō rădĭāt, tŭă dēxtĕră fīnxīt;

hīs aūlām dŏmĭnī plăcŭīt cōntēxĕrĕ tēctīs.

iām frĕtă nē nūllīs ăgĕrēntŭr ĭnhōspĭtă tērrīs

āssĭdŭūmque ălăcēr nŭmĕrārēt nāvĭtă pōrtūm,

crēbră sătīs tŭmĭdō dēfīgĭtŭr īnsŭlă pōntō,

(nēc tămĕn īnsānō mĕtŭīt cīrcūmdătă flūctū)

ēxĭgŭōquĕ frĕtīs īnnītēns ōrbĕ rĕsīstīt,

tē dŭcĕ cōnfīdēns, cūiūs vĕnĕrābĭlĕ pāctūm

nēxūm lēgĕ părī sūmmūmque īmūmquĕ pĕraēquāt,

nēc sĭnĭt īmpŏsĭtōs quōquām trānscēndĕrĕ fīnēs.

āc nē plānă nĭmīs tēllūs vēl nūdă iăcērēt,

vītĭbŭs āptāndōs iūssīsti āssūrgĕrĕ cōllēs

grāndĭbŭs, ēt lārgōs ūmbrācŭlă tēxĕrĕ lūcōs;

tūm nē vāstŭs ăgāt sīlvīs tōrpēntĭbŭs hōrrōr

īnnŭmĕrōs fētūs prōcērīs sāltĭbŭs āddīs,

īncŏlă vēl nĕmŏrī neū dēsīt praēdă pĕtēntī;

tūm vŏlŭcrēs mūltās ēt mīlle ēxāmĭnă vōcūm,

mōrtāli hārmŏnĭā lūcīs rĕsŏnārĕ cănōrīs;

sīc ānnūm plăcŭīt vărĭīs īntēxĕrĕ fōrmīs

ēt vĭcĕ iūcūndā mōrtālĭbŭs āddĕrĕ frūctūm,

neū sēmpēr prōlīxă dĭēs nĭmĭs ūrĕrĕt ōrbēm

nēvĕ brĕvīs iūstūm răpĕrēt nāscēntĭbŭs īgnēm;

āc nē pērpĕtŭō quătĕrēt lăbŏr ōmnĭă nīsū,

dāt rĕquĭēm fēssīs hŏmĭnūm nōx rōscĭdă cūrīs;

ūtque hūmānă sălūs sēcūrūm dūcĕrĕt aēvūm,

spōntĕ sălūtārēs dē caēspĭtĕ sūrgĭtĭs hērbaē:

hās pătĕr īpsĕ sĕrīt nūtū, nōn vōmĕrĕ dīvēs.

Nōn ĕgŏ, fērrātō tĕgĕrēr sī vīscĕră mūrō,

fērrĕă vōx līnguaēquĕ fŏrēnt mĭhĭ mīllĕ cănēntī,

mūnĕră cūnctă quĕām vēstraē pĭĕtātĭs ŏbīrĕ.

Sēd pătĕr īllĕ tŭūs, sēcrēta īn sēdĕ lŏcātūs,

nēc cuīquām vīsū făcĭlīs cūnctīsquĕ trĕmēndūs,

tē mīsīt dŏmĭnūm tērrīs vītaēquĕ măgīstrūm,

ēt quīsquīs nātūm iūstō vĕnĕrātŭr hŏnōrĕ

āmbōbūs sŭă vōtă dĭcāt vītāmquĕ pĕrēnnēm

tū cāstī rēctīquĕ tĕnāx, ēt flēctĕrĕ lēgēs

pōst crīmēn făcĭlīs, sī quēm vēcōrdĭă praēcēps

dēpŭlĭt ā vōbīs praēscrīptō līmĭtĕ vītaē.

tē gĕnĭtōr nōstrā, pătĕrēntŭr ŭt ōră tŭērī,

īndŭĭt hūmānā făcĭē mēmbrīsquĕ cădūcīs;

quīs tēmptārĕt ĕnīm frăgĭlēs āttōllĕrĕ vīsūs,

sī tālīs trĕpĭdīs vŏlŭīssēs sīstĕrĕ tērrīs,

quālĭs ĕs, īngēntī cūm tōrquēs fūlmĭnă dēxtrā

praēsēntēmquĕ iŭbēs dīrēctă păvēscĕrĕ poēnām

vēl cūm plācātūs cāmpīs sĭtĭēntĭbŭs īmbrēs

dīvĭdĭs, ēt dŭbĭās sūlcīs prōdūcĭs ărīstās?

nē tămĕn īnsīgnēm rēs nūlla ōstēndĕrĕt ōrtūm,

vīrgĭnĕ cōncĭpĕrīs (nōn sūffĭcĭt ēssĕ pŭdīcām

nēc quaē nūptă quĕāt dōmīnŏ cŏniūngĕrĕ frātrēm)

Mōx ŭbĭ prōcēssū fēlīx mātūrŭĭt aētās

īndŏcĭlēs ănĭmōs mŏnĭtīs sērvārĕ pătērnīs

āggrĕdĕrīs rēctāmquĕ vĭām lābēntĭbŭs ōffērs;

ātque ūt mīssă dĕō pĕnĭtūs praēcēptă pătērēnt,

īmpĕrĭūm ‹tū› mōrti ădĭmīs mōrbōquĕ sŏlūtōs

dēspērātă iŭbēs āpprēndĕrĕ mūnĭă vītaē

rēstĭtŭīsquĕ dĭēm caēcīs ēt, nē quĭd ĭnaūsūm

rēstārēt pĕnĭtūs, quō pērfĭdŭs ērrŏr ŏbīrēt,

īndīcīs sēnsūm tŭmŭlīs ēt cōndĭtă prīdēm

mēmbră iŭbēs ĭtĕrūm sŭpĕrās cōnsūrgĕre ĭn aūrās

āgnōscūntquĕ sŭūm dīlēctă cădāvĕră nōmēn.

āt pōstquām lēgēm sēctātŏr ĭdōnĕŭs haūsīt,

ūt sē mōrtālī caēlēstīs spīrĭtŭs aūlā

ēxŭĕrēt, lĕgĭs īntēntūm, quō cūnctă dŏcērēt

prō sūmmō tŏlĕrāndă dĕō rēctēquĕ pĕrēnnēm

cōntēmptū mōrtīs sĭbĭ quēmque āssūmĕrĕ vītām.

sīc cōmplētă fĕrēns gĕnĭtōrīs iūssă rĕdīstī

ād sūmmī sēcrētă pŏlī, quā lūcĭdŭs aēthēr

pīgră vĕtāt prŏprĭō sūccēdĕrĕ nūbĭlă caēlō.

ātque ūt cērtă fŏrēt pĕrĕūntīs cōpĭă tūrbaē

nēc nŏvă dēfūnctōs iām prīdēm iūră tĕnērēnt,

cārcĕrĭs īnfērnī fērālĭă lībĕră sōlvīs

īnnŭmĕrāmquĕ iŭbēs tĕnĕbrīs ēmērgĕrĕ plēbēm

hīs tāntūm claūsīs, quōs īmpĭă vītă nŏtārīt.

ēt lŏcă poēnārūm vēntūrīs dīvĭdĭs ūmbrīs,

quaē tĭbĭ nōn crēdānt vēl quaē sē crēdĕrĕ fīngānt,

sānctĕ dĕūs sūmmīquĕ dĕī vĕnĕrābĭlĕ pīgnūs,

ād cūiūs nōmēn vĭŏlēntā mōrtĕ fŭgātaē

pēctŏrĭbūs prŏprĭīs ălĭēnăquĕ pēctŏră nānctaē

ēxclāmānt pāllēntque ănĭmaē iūssaēquĕ rĕcēdūnt

(sīcūt mūltă prĭūs dē tē mīrācŭlă prōdūnt)

cūm tērrām caēlūmque īntēr sūspēnsă tĕnēntūr,

ōbstrīctō pēr tē quĭă nīl pērmīttĭtŭr hōstī.

Āt nūnc tū dŏmĭnūm mĕrĭtīs, pĭĕtātĕ părēntēm,

īmpĕrĭō făcĭlēm, vīvēndī lēgĕ măgīstrūm

ēdīctīsquĕ părēm, quaē lēx tĭbĭ cōndĭtă sānxīt,

vīctōrēm laētūmquĕ părēs mĭhĭ Cōnstāntīnūm!

hōc mĕlĭūs fētū tērrīs nīl āntĕ dĕdīstī

nēc dăbĭs: ēxaēquēnt ŭtĭnām sŭă pīgnŏră pātrēm!