T. MACCI PLAUTI - EPIDICUS


2

ARGUMENTUM

Emit fidicinam, filiam credens, senex

Persuasu servi, atque conductam

Iterum pro amica ei subiecit filii.

Dat erili argentum. Eo sororem destinat

5Inprudens iuvenis. Compressae ac militis

Cognoscit opera sibi senex os sublitum

(Ut ille amicam, haec quaerebat filiam),

Sed inventa gnata servolum emittit manu.

PERSONAE

EPIDICUS SERVUS

THESPRIO SERVUS

STRATIPPOCLES ADULESCENS

CHAERIBULUS ADULESCENS

PERIPHANES SENEX

APOECIDES SENEX

FIDICINA

MILES

PHILIPPA MULIER

ACROPOLISTIS FIDICINA

DANISTA

TELESTIS VIRGO

SCAENA ATHENIS.

ACTUS I

EPIDICUS THESPRIO

EP. Heus, adulescens! TH. Quis properantem me reprehendit pallio?

EP. Familiaris. TH. Fateor, nam odio es nimium familiariter.

EP. Respice vero, Thesprio. TH. Oh,

Epidicumne ego conspicor?

5EP. Sati' recte oculis uteris.

TH. Salve. EP. Di dent quae velis.

Venire salvom gaudeo. TH. Quid ceterum? EP. Quo eo adsolet:

cena tibi dabitur. TH. Spondeo - EP. Quid? TH. Me accepturum, si dabis.

EP. Quid tu agis? ut vales? TH. Exemplum adesse intellego. EP. Eugae!

10corpulentior videre atque habitior. TH. Huic gratia.

EP. Quam quidem te iam diu perdidisse oportuit.

TH. Minu' iam furtificus sum quam antehac. EP. Quid ita? TH. Rapio propalam.

EP. Di inmortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus!

nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:

15vix adipiscendi potestas modo fuit. TH. Scurra es. EP. Scio

te esse equidem hominem militarem. TH. Audacter quam vis dicito.

EP. Quid agis? perpetuen valuisti? TH. Varie. EP. Qui varie valent,

capreaginum hominum non placet mihi neque pantherinum genus.

TH. Quid tibi vis dicam nisi quod est? EP. Ut illae res * ? TH. Probe.

20EP. Quid erilis noster filius? TH. Valet pugilice atque athletice.

EP. Voluptabilem mihi nuntium tuo adventu adportas, Thesprio.

sed ubist is? TH. Aduenit simul. EP. Ubi is ergost? nisi si in vidulo

aut si in mellina attulisti. TH. di te perdant? EP. Te volo -

percontari: operam da, opera reddetur tibi. TH. Ius

25dicis. EP. Me decet. TH. Iam tu autem nobis praeturam geris? EP. Quem

dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?

TH. At unum a praetura tua,

Epidice, abest. EP. Quidnam? TH. Scies: lictores duo, duo ulmei

fasces virgarum. EP. Vae tibi!

sed quid ais? TH. Quid rogas? EP. Ubi arma sunt Stratippocli?

30TH. Pol illa ad hostis transfugerunt. EP. Armane? TH. Atque quidem cito.

EP. Serione dici' tu? TH. Serio, inquam: hostes habent.

EP. Edepol facinus inprobum! TH. At iam ante alii fecerunt idem.

Erit illi illa res honori. EP. Qui? TH. Quia ante aliis fuit.

Mulciber, credo, arma fecit quae habuit Stratippocles:

35travolaverunt ad hostis. EP. Tum ille prognatus Theti

sine perdat: alia adportabunt ei Neri filiae.

Id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis,

si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.

TH. Supersede istis rebu' iam. EP. Tu ipse ubi lubet finem face.

40TH. Desiste percontarier. EP. Loquere ipse: ubist Stratippocles?

TH. Est caussa qua caussa simul mecum ire veritust. EP. Quidnam id est?

TH. Patrem videre se nevolt etiamnunc. EP. Quapropter? TH. Scies.

Quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam

de praeda mercatust. EP. Quid ego ex te audio? TH. Hoc quod fabulo,.

45EP. Qur eam emit? TH. Animi caussa. EP. Quot illic homo animos habet?

nam certo, priu, quam hinc ad legionem abiit domo,

ipse mandavit mihi ab lenone ut fidicina,

quam amabat, emeretur sibi. Id ei impetratum reddidi.

TH. Utquomque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.

50EP. Vae misero mihi, male perdidit me! TH. Quid istuc? quidnam est?

EP. Quid istanc quam emit, quanti eam emit? TH. Vili. EP. Haud istuc te rogo.

TH. Quid igitur? EP. Quot minis? TH. Tot: quadraginta minis.

Id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore

in dies minasque argenti singulas nummis. EP. Papae!

55TH. Et is danista advenit una cum eo, qui argentum petit.

EP. Di inmortales, ut ego interii basilice! TH. Quid iam? aut quid est,

Epidice? EP. Perdidit me. TH. Quis? EP. Ille qui arma perdidit.

TH. Nam quid ita? EP. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas

mittebat - sed taceam optumum est,

60plus scire satiust quam loqui servom hominem. Ea sapientia est.

TH. Nescio edepol quid timidu's, trepidas, Epidice, ita voltum tuom

videor videre commeruisse hic me apsente in te aliquid mali.

EP. Potin ut molestus ne sies? TH. Abeo. EP. Asta, abire hinc non sinam.

TH. Quid nunc me retines? EP. Amatne istam quam emit de praeda? TH. Rogas?

65deperit. EP. Deagetur corium de tergo meo.

TH. Plusque amat quam te umquam amavit. EP. Iuppiter te perduit!

TH. Mitte nunciam,

nam ille me votuit domum venire, ad Chaeribulum iussit

huc in proxumum;

ibi manere iussit, eo venturust ipsus. EP. Quid ita? TH. Dicam:

70quia patrem priu' convenire se non volt neque conspicari,

quam id argentum, quod debetur pro illa, dinumeraverit.

EP. Eu edepol res turbulentas! TH. Mitte me ut eam nunciam.

EP. Haecine ubi scibit senex,

puppis pereunda est probe.

75TH. Quid istuc ad me attinet,

quo tu intereas modo?

EP. Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum,

benevolens cum benevolente. TH. Abi in malam rem maxumam a me

cum istac condicione. EP. I sane, - siquidem festinas magis.

80TH. Numquam hominem quemquam conveni unde abierim lubentius. -

EP. Illic hinc abiit. Solus nunc es. Quo in loco haec res sit vides

Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, apsumptus es.

Tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,

non potes supsistere: itaque in te inruont montes mali.

85Neque ego nunc quo modo

me expeditum ex impedito faciam, consilium placet.

Ego miser perpuli

meis dolis senem ut censeret suam sese emere filiam:

is suo filio

90fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandavit mihi.

Si sibi nunc alteram

ab legione abduxit animi caussa, corium perdidi.

Nam ubi senex senserit

sibi data esse verba, virgis dorsum dispoliet meum.

At enim tu praecave.

95At enim - bat enim! nihil est istuc. Plane hoc corruptumst caput.

Nequam homo es, Epidice.

Qui lubidost male loqui? quia tute tete deseris.

Quid faciam? Men rogas?

Tuquidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.

100Aliquid aliqua reperiundumst. Sed ego cesso ire obviam

adulescenti, ut quid negoti sit sciam. Atque ipse illic est.

Tristis est. Cum Chaeribulo incedit aequali suo.

Huc concedam, orationem unde horum placide persequar.

STRATIPPLOCLES CHEAREBVLVS EPIDICVS

ST. Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum

105meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.

CH. Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.

Idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono

in praeda es mercatus? quis erit vitio qui id vortat tibi?

ST. Qui invident omnis inimicos mihi illoc facto repperi;

110at pudicitiae eiius numquam nec vim nec vitium attuli.

CH. Iam istoc probior meo quidem animo, quom in amore temperes.

ST. Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;

is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.

CH. Quid tibi me vis facere? ST. Argenti dare quadraginta minas,

115quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.

CH. Si hercle haberem pollicerer. ST. Nam quid te igitur rettulit

beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?

CH. Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.

ST. Malim istiusmodi mi amicos forno occensos quam foro.

120Sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.

Quem quidem ego hominem inrigatum plagis pistori dabo,

nisi hodie priu' comparassit mihi quadraginta minas

quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.

EP. Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.

125Sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.

Adgrediar hominem. Aduenientem peregre erum suom Stratippoclem

impertit salute servos Epidicus? ST. Ubi is est? EP. Adest.

Salvom huc advenisse - ST. Tam tibi istuc credo quam mihi.

EP. Benene usque valuisti? ST. A morbo valui, ab animo aeger fui.

130EP. Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandasti tu mihi

impetratum est. Empta ancillast, quod tute ad me litteras

missiculabas. ST. Perdidisti omnem operam. EP. Nam qui perdidi?

ST. Quia meo neque cara est cordi neque placet. EP. Quid retulit

mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?

135ST. Illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori.

EP. Hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias bene.

Ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.

ST. Desipiebam mentis quom illa scripta mittebam tibi.

EP. Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,

140ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?

ST. Quid istic verba facimus? huic homini opust quadraginta minis

celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.

EP. Dic modo: unde auferre me vis? quo a tarpezita peto?

ST. Unde lubet. Nam ni ante solem occasum e loculis adferes

145meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum conferas.

EP. Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero

fabulare; novi ego nostros: mihi dolet quom ego vapulo.

ST. Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? EP. Ne feceris.

Ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.

150ST. Nunc places, nunc ego te laudo. EP. Patiar ego istuc quod lubet.

ST. Quid illa fiet fidicina igitur? EP. Aliqua res reperibitur,

aliqua ope exsolvam, extricabor aliqua. ST. Plenus consili's.

Novi ego te. EP. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,

qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,

155continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.

Sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? ST. Iam faxo hic erit.

CH. Quid hic nunc agimus? ST. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem

luculente habeamus. EP. Ite intro, ego de re argentaria

iam senatum convocabo in corde consiliarium,

160quoi potissumum indicatur bellum, unde argentum auferam.

Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;

non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est.

Adeundum. Senem oppugnare certumst consilium mihi.

Ibo intro atque adulescenti dicam nostro erili filio,

165ne hinc foras exambulet neve obviam veniat seni. -

ACTVS II

APOECIDES PERIPHANES

AP. Plerique homines, quos quom nil refert pudet,

ubi pudendum est ibi eos deserit pudor,

quom usust ut pudeat.

Is adeo tu's. Quid est quod pudendum siet,

genere gnatam bono pauperem domum

170ducere te uxorem?

praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist filiam prognatam.

PE. Revereor filium. AP. At pol ego te credidi uxorem,

quam tu extulisti, pudore exsequi,

175quoiius quotiens sepulcrum vides, sacruficas

ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria,

quia licitumst eam tibi vivendo vincere. PE. Oh!

Hercules ego fui, dum illa mecum fuit;

neque sexta aerumna acerbior Herculi quam illa mihi obiectast.

180AP. Pulchra edepol dos pecuniast. PE. Quae quidem pol non maritast.

EPIDICVS APOECIDES PVRIPHANES

EP. St!

tacete, habete animum bonum.

Liquido exeo foras auspicio, avi sinistera;

185acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.

Sed eccum ipsum ante aedis conspicor cum Apoecide

qualis volo vetulos duo.

Iam ego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem,

senati qui columen cluent.

190AP. Continuo ut maritus fiat. PE. Laudo consilium tuom.

Nam ego illum audivi in amorem haerere apud nescioquam fidicinam,

id ego excrucior. EP. Di hercle omnes me adiuvant, augent, amant:

ipsi hiquidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam.

Age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice

195itaque adsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.

Age, si quid agis. Di inmortales! utinam conveniam domi

Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere:

per medicinas, per tostrinas, in gymnasio atque in foro,

per myropolia et lanienas circumque argentarias.

200Rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.

PE. Epidice! EP. Epidicum quis est qui revocat? PE. Ego sum, Periphanes.

AP. Et ego Apoecides sum. EP. Et egoquidem sum Epidicus. Sed, ere, optuma

vos video opportunitate ambo advenire. PE. Quid rei est?

EP. Mane, mane, sine respirem quaeso. PE. Immo adquiesce. EP. Animo malest.

205AP. Recipe anhelitum. PE. Clementer, requiesce. EP. Animum advortite.

A legione omnes remissi sunt domum Thebis. AP. Quis hoc

sci factum? EP. Ego ita dico factum esse. PE. Scin tu istuc? EP. Scio.

PE. Qui tu scis? EP. Quia ego ire vidi milites plenis viis;

arma referunt et iumenta ducunt. PE. Nimi' factum bene!

210EP. Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,

binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,

filios suos quisque visunt. PE. Hercle rem gestam bene!

EP. Tum meretricum numerus tantus quantum in urbe omni fuit

obviam ornatae occurrebant suis quaequae amatoribus,

215eos captabant. Id adeo qui maxume animum advorterim?

pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.

Quom ad portam venio, atque ego illam illi video praestolarier

et cum ea tibicinae ibant quattuor. PE. Quicum, Epidice?

EP. Cum illa quam tuo' gnatus annos multos deamat, deperit,

220ubi fidemque remque seque teque properat perdere;

ea praestolabatur illum apud portam. PE. Viden veneficam?

EP. Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove!

PE. Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?

EP. Impluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.

225PE. Utin impluvium induta fuerit? EP. Quid istuc tam mirabile est?

quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.

At tributus quom imperatus est, negant pendi potis:

illis quibu' tributus maior penditur, pendi potest.

Quid istae quae vestei quotannis nomina inveniunt nova?

230tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,

indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,

subparum aut - subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,

cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae!

cani quoque etiam ademptumst nomen. PE. Qui? EP. Vocant Laconicum.

235Haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.

AP. Quin tu ut occepisti loquere? EP. Occepere aliae mulieres

duae sic post me fabulari inter sese - ego apscessi sciens

paullum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;

nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,

240quae loquerentur. PE. Id lubidost scire. EP. Ibi illarum altera

dixit illi quicum ipsa ibat - PE. Quid? EP. Tace ergo, ut audias -

postquam illam sunt conspicatae, quam tuo' gnatus deperit:

"quam facile et quam fortunate evenit illi, opsecro,

mulieri quam liberare volt amator!" "Quisnam is est?"

245Inquit altera illi. Ibi illa nominat Stratippoclem

Periphanei filium. PE. Perii hercle! quid ego ex te audio?

EP. Hoc quod actumst. Egomet postquam id illas audivi loqui,

coepi rusum vorsum ad illas pauxillatim accedere,

quasi retruderet hominum me vis invitum. PE. Intellego.

250EP. Ibi illa interrogavit illam: "Qui scis? quis id dixit tibi?"

"quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,

eum argentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore,

id paratum et sese ob eam rem id ferre". PE. Certo ego occidi!

EP. Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.

255PE. Quid ego faciam? Nunc consilium a te expetesso, Apoecides.

AP. Reperiamus aliquid calidi, conducibilis consili.

Nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. EP. Si aequom siet

me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum

quod laudetis, ut ego opino, uterque - PE. Ergo ubi id est, Epidice?

260EP. Atque ad eam rem conducibile. AP. Quid istuc dubitas dicere?

EP. Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,

qui plus sapitis. PE. Heia vero! age dice. EP. At deridebitis.

AP. Non edepol faciemus. EP. Immo si placebit utitor,

consilium si non placebit, reperitote rectius.

265Mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.

PE. Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.

EP. Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam

illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,

ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.

270AP. Fieri oportet. PE. Facere cupio quiduis dum id fiat modo. EP. Em!

nunc occasiost faciundi, priu' quam in urbem advenerit,

sicut cras hic aderit, hodie non venit. PE. Qui scis? EP. scio.

Quia mihi alius dixit qui illinc venit mane hic adfore.

PE. Quin tu eloquere, quid faciemus? EP. Sic faciundum censeo,

275quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia

quasique ames vehementer tu illam. PE. Quam ad rem istuc refert? EP. Rogas?

ut enim praestines argento, priu' quam veniat filius,

atque ut eam te in libertatem dicas emere - PE. Intellego.

EP. Ubi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid tuast

280secu' sententia. PE. Immo docte! EP. Quid tu autem, Apoecides?

AP. Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?

EP. Iam igitur amota ei fuerit omnis consultatio

nuptiarum, ne gravetur quod velis. PE. Vive sapis

et placet. EP. Tum tu igitur calide quidquid acturu's age.

285PE. Rem hercle loquere. EP. Et repperi haec te qui apscedat suspicio.

PE. Sine me scire. EP. Scibis, audi. AP. Sapit hic pleno pectore.

EP. Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;

nam te nolo neque opu' factost. PE. Quid iam? EP. Ne te censeat

fili caussa facere - PE. Docte! EP. Quo illum ab illa prohibeas:

290ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat.

PE. Quem hominem inveniemus ad eam rem utilem? EP. Hic erit optumus,

hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.

PE. Epidico habeas gratiam. EP. Sed ego istuc faciam sedulo:

ego illum conveniam atque adducam huc ad te, quoiiast fidicina,

295atque argentum ego cum hoc feram. PE. Quanti emi potest minimo? EP. Illane?

ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.

verum si plus dederis referam, nihil in ea re captiost.

Atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.

PE. Quidum? EP. Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,

300auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,

gloriosus: hic emet illam de te et dabit aurum lubens.

Face modo, est lucrum hic tibi amplum. PE. Deos quidem oro. EP. Impetras.

AP. Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.

Epidice, eo veni. EP. Ne abitas priu' quam ego ad te venero.

305AP. Usque opperiar. - PE. Sequere tu intro. - EP. I numera, nil ego te moror.

EPIDICVS

EP. Nullum esse opinor ego agrum in agro Attico

aeque feracem quam hic est noster Periphanes:

quin ex occluso atque opsignato armario

decutio argenti tantum quantum mihi lubet.

310Quod pol ego metuo si senex resciverit

ne ulmos parasitos faciat quae usque attondeant.

Sed me una turbat res ratioque, Apoecidi

quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.

Atque id quoque habeo: mane me iussit senex

315conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,

dum rem divinam faceret, cantaret sibi;

ea conducetur atque ei praemostrabitur

quo pacto fiat subdola advorsus senem.

Ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene. -

ACTVS III

STRATIPPOCLES CHAERIBVLVS

320ST. Exspectando exedor miser atque exenteror

quo modo mi Epidici blanda dicta evenant.

nimi' diu maceror: sitne quid necne sit

scire cupio. CH. Per illam tibi copiam

copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio ilico

325nullam tibi esse in illo copiam. ST. Interii hercle ego!

CH. Apsurde faci' qui angas te animi; si hercle ego illud semel prendero,

numquam inridere nos illum inultum sinam servo hominem.

ST. Quid illum ferre vis qui, tibi quoi divitiae domi maxumae sunt,

330is nummum nullum habes nec sodali tuo in te copiast.

CH. Si hercle habeam pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo

alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore mecum fortunam.

ST. Vae tibi, muricide homo! CH. Qui tibi lubet mihi male loqui?

ST. Quipp' tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis

335quod nusquamst, neque ego id immitto in auris meas,

nec mihi plus adiumenti ades quam ille qui numquam etiam natust.

EPIDICVS STRATIPPOCLES CHAERIBVLVS

EP. Fecisti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.

Per hanc curam quieto tibi licet esse - hoc quidem iam periit:

ni quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;

340crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.

Pro di inmortales, mihi hunc diem dedistis luculentum!

ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,

ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum.

Mihi cesso quom sto. Sed quid hoc? ante aedis duos sodalis

345erum et Chaeribulum conspicor. Quid hic agitis? accipe hoc sis.

ST. Quantum hic inest? EP. Quantum sat est et plus satis: superfit.

Decem minis plus attuli quam tu danistae debes.

Dum tibi ego placeam atque opsequar meum tergum flocci facio.

ST. Nam quid ita? EP. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.

350ST. Quid istuc est verbi? EP. Nil moror vetera et volgata verba.

"Peratum ductare" †at† ego follitum ductitabo.

Nam leno omne argentum apstulit pro fidicina (ego resolvi,

manibus his denumeravi) pater suam natam quam esse credit;

nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur

355inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem

ut quom rediisses ne tibi eiius copia esset. ST. Eugae!

EP. Ea iam domist pro filia. ST. Iam teneo. EP. Nunc auctorem

dedit mi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet me

†quasiquae amaret† caveat. ST. Hau male. EP. Iam ipse cautor captust.

360Ipse in meo collo tuo' pater cruminam collocavit;

is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.

ST. Uno persuadebit modo, si illam quae adducta est mecum

mihi adempsit Orcus. EP. Nunc ego hanc astutiam institui.

deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,

365si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat

pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta

(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi

pro illa tua amica quam pater suam filiam esse retur):

ibi leno sceleratum caput suom inprudens adligabit,

370quasi pro illa argentum acceperit quae tecum adducta nunc est.

CH. Vorsutior es quam rota figularis. EP. Iam ego parabo

aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,

quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.

Eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. ST. Ut parate!

375EP. Eam permeditatam, meis dolis astutiisque onustam

mittam. Sed nimi' longum loquor, diu me estis demorati.

Haec scitis iam ut futura sint. Abeo. - ST. Bene ambulato.

CH. Nimi' doctus illic ad male faciendum. ST. Me equidem certo

servavit consiliis suis. CH. Abeamus intro hinc ad me.

380ST. Atque aliquanto lubentius quam aps te sum egressus intus;

virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo. -

PERIPHANES APOECIDES SERVVS

PE. Non oris caussa modo homines aequom fuit

sibi habere speculum ubi os contemplarent suom,

sed qui perspicere possent [cor sapientiae,

385igitur perspicere ut possint] cordis copiam;

ubi id inspexissent, cogitarent postea

vitam ut vixissent olim in adulescentia.

Fuit conducibile hoc quidem mea sententia.

Vel [quasi] ego, qui dudum fili caussa coeperam

390ego me excruciare animi, quasi quid filius

meu' deliquisset med erga aut [quasi] non pluruma

malefacta mea essent solida in adulescentia.

Profecto deliramus interdum senes.

Sed meu' sodalis it cum praeda Apoecides.

395Venire salvom mercatorem gaudeo.

Quid fit? AP. Di deaeque te adiuvant. PE. Omen placet.

AP. Quin omini omnes suppetunt res prosperae.

Sed tu †hanc iubes† intro abduci. PE. Heus! foras

exite huc aliquis. Duce istam intro mulierem.

400Atque audin? SE. Quid vis? PE. Cave siris cum filia

mea copulari hanc neque conspicere. Iam tenes?

in aediculam istanc sorsum concludi volo.

Divortunt mores virgini longe ac lupae.

AP. Docte et sapienter dicis. Numquam nimi' potest

405pudicitiam quisquam suae servare filiae.

Edepol ne istam * temperi gnato tuo

sumu' praemercati. PE. Quid iam? AP. Quia dixit mihi

iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:

hanc edepol rem apparabat. PE. Plane hercle hoc quidem est.

410AP. Ne tu habes servom graphicum et quantivis preti,

non carust auro contra. Ut ille fidicinam

fecit †nestire† esse emptam tibi!

ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.

PE. Mirum hoc qui potuit fieri. AP. Te pro filio

415facturum dixit rem esse divinam domi,

quia Thebis salvos redierit. PE. Recte institit.

AP. Immo ipsus illi dixit conductam esse eam

quae hic administraret ad rem divinam tibi.

[facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi]

420ego illic med autem sic adsimulabam: quasi

stolidum, combardum me faciebam. PE. Immo ita decet.

AP. Res magna amici apud forum agitur, ei volo

ire advocatus. PE. At quaeso, ubi erit otium,

revortere ad me extemplo. AP. Continuo hic ero. -

425PE. Nihil homini amicost opportuno amicius:

sine tuo labore quod velis actumst tamen.

Ego si adlegassem aliquem ad hoc negotium

minus hominem doctum minu'que ad hanc rem callidum,

os sublitum esset, itaque me albis dentibus

430meu' derideret filius meritissumo.

atque haec stultitiast me illi vitio vortere

egomet quod factitavi in adulescentia,

quom militabam: pugnis memorandis meis

eradicabam hominum auris, quando occeperam.

435Sed quis illic est quem huc advenientem conspicor

suam qui undantem chlamydem quassando facit?

MILES PERIPHANES

MI. Cave praeterbitas ullas aedis quin roges,

senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.

Incertus tuom cave ad me rettuleris pedem.

440PE. Adulescens, si istunc hominem quem tu quaeritas

tibi commostrasso, ecquam aps te inibo gratiam?

MI. Virtute belli armatus promerui ut mihi

omnis mortalis agere deceat gratias.

PE. Non repperisti, adulescens, tranquillum locum

445ubi tuas virtutes explices ut postulas.

Nam strenviori deterior si praedicat

suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.

Sed istum quem quaeris Periphanem Platenium

ego sum, si quid vis. MI. Nemp' quem in adulescentia

450memorant apud reges armis, arte duellica

divitias magnas indeptum? PE. Immo si audias

meas pugnas, fugias manibus demissis domum.

MI. Pol ego magis unum quaero meas quoi praedicem

quam illum qui memoret suas mihi. PE. Hic non est locus;

455proin tu alium quaeras quoi centones sarcias.

MI. Animum advorte ut quod ego ad te advenio intellegas.

Meam amicam audivi te esse mercatum. PE. Attatae!

nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus

mihi praedicavit militem. Adulescens, itast

460ut dicis, emi. MI. Volo te verbis pauculis

si tibi molestum non est. PE. Non edepol scio

molestum necne sit, nisi dicis quid velis.

MI. Mihi illam ut tramittas, argentum accipias. PE. Adest?

MI. Nam quid ego apud te vera parcam proloqui?

465ego illam volo hodie facere libertam meam

mihi concubina quae sit. PE. Te apsolvam brevi:

argenti quinquaginta mihi illa empta est minis;

si sexaginta mihi denumerantur minae,

tuas possidebit mulier faxo ferias;

470atque ita profecto ut eam ex hoc exoneres agro.

MI. Estne empta mihi istis legibus? PE. Habeas licet.

MI. Conciliavisti pulchre. PE. Heus! foras educite

quam introduxistis fidicinam. Atque etiam fides,

ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.

PERIPHANES MILES FIDICINA

475PE. Age accipe hanc sis. MI. Quae te intemperiae tenent?

quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam

produci intus iubes? PE. Haec ergo est fidicina.

Hic alia nullast. MI. Non mihi nugari potes.

Quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?

480PE. Haec inquamst. MI. Non haec inquamst. Non novisse me

meam rere amicam posse? PE. Hanc, inquam, filius

meu' deperibat fidicinam. MI. Haec non est ea.

PE. Quid? non est? MI. Non est. PE. Unde haec igitur gentiumst?

equidem hercle argentum pro hac dedi. MI. Stulte datum

485reor, peccatum largiter. PE. Immo haec east.

Nam servom misi qui illum sectari solet

meum gnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam.

MI. Em istic homo te articulatim concidit, senex,

tuo' servos. PE. Quid "concidit"? MI. Sic suspiciost,

490nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi.

Senex, tibi os est sublitum plane et probe.

Ego illam requiram iam ubi ubi est. Bellator, vale. -

PE. Eugae, eugae! Epidice, frugi's, pugnasti, homo es,

qui me emunxisti mucidum, minimi preti.

495Mercatus te hodie est de lenone Apoecides?

FI. Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem

neque me quidem emere quisquam ulla pecunia

potuit: plus iam sum libera quinquennium.

PE. Quid tibi negotist meae domi igitur? FI. Audies.

500Conducta veni ut fidibus cantarem seni,

dum rem divinam faceret. PE. Fateor me omnium

hominum esse Athenis Atticis minimi preti.

Sed tu novistin fidicinam Acropolistidem?

FI. Tam facile quam me. PE. Ubi habitat? FI. Postquam liberast

505ubi habitet dicere admodum incerte scio.

PE. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit

volo scire, si scis. FI. Id quod audivi audies.

Stratippoclem aiunt Periphanei filium

apsentem curavisse ut fieret libera.

510PE. Perii hercle si istaec vera sunt; planissume

meum exenteravit Epidicus marsuppium.

FI. Haec sic audivi. Numquid me vis ceterum?

PE. Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.

FI. Fides non reddis? PE. Neque fides neque tibias.

515Propera sis fugere hine si te di amant. FI. Abiero.

Flagitio cum maiore post reddes tamen. -

PE. Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis

eamne ego sinam inpune? immo etiam si alterum

tantum perdundumst, perdam potius quam sinam

520me inpune inrisum esse, habitum depeculatui.

Ei! seic data esse verba praesenti palam!

ac me minoris facio prae illo, qui omnium

legum atque iurum fictor, condictor cluet;

is etiam sese sapere memorat: malleum

525sapientiorem vidi excusso manubrio.

ACTVS IV

PHILIPPA PERIPHANES

PH. Si quid est homini miseriarum quod miserescat, miser ex animost.

Id ego experior, quoi multa in unum locum confluont quae

[meum pectu' pulsant

simul: multiplex aerumna exercitam habet,

530paupertas, pavor territat mentem animi,

neque ubi meas conlocem spes habeo mi usquam munitum locum.

Ita gnata mea hostiumst potita neque ea nunc ubi sit scio.

PE. Quis illaec est mulier timido pectore peregre adveniens

quae ipsa se miseratur? PH. In his dictust locis habitare mihi

535Periphanes. PE. Me nominat haec; credo ego illi hospitio usu' venit.

PH. Pervelim mercedem dare qui monstret eum mi hominem ubi habitet.

PE. Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.

Estne ea an non east quam animus retur meus?

PH. Di boni! visitavi ... antidhac?

540PE. Certo east ...

quam in Epidauro

pauperculam memini comprimere.

PH. Plane hicine est

qui mi in Epidauro virgini primu' pudicitiam perpulit.

PE. Quae meo compressu peperit filiam quam domi nunc habeo.

Quid si adeam - PH. Hau scio an congredias - PE. Si haec east. PH. Sin is est homo,

sicut anni multi dubia dant. PE. Longa dies meum incertat animum.

545Sin east quam incerte autumo, hanc congrediar astu.

PH. Muliebris adhibenda mihi malitia nunc est.

PE. Compellabo. PH. Orationis aciem contra conferam.

PE. Salva sies. PH. Salutem accipio mihi et meis. PE. Quid ceterum?

PH. Salvos sis: quod credidisti reddo. PE. Haud accuso fidem.

550Novin ego te? PH. Si ego te novi, animum inducam ut tu noveris.

PE. Ubi te visitavi? PH. Inique iniuriu's. PE. Quid iam? PH. Quia

tuae memoriae interpretari me aequom censes. PH. Commode

fabulata's. PH. Mira memoras, Periphane. PE. Em istuc rectius.

Meministin? PH. Memini id quod memini. PE. At in Epidauro - PH. Ah! Guttula

555pectus ardens mi aspersisti. PE. Virgini pauperculae

tuaeque matri me levare paupertatem? PH. Tun is es

qui per voluptatem tuam in me aerumnam opsevisti gravem?

PE. Ego sum. Salve. PH. Salva sum quia te esse salvom sentio.

PE. Cedo manum. PH. Accipe. Aerumnosam et miseriarum compotem

560mulierem retines. PE. Quid est quod voltus †te turbat† tuos?

PH. Filiam quam ex te suscepi - PE. Quid eam? PH. Eductam perdidi.

Hostium est potita. PE. Habe animum lenem et tranquillum. Tace.

Domi meae eccam salvam et sanam. Nam postquam audivi ilico

e meo servo illam esse captam, continuo argentum dedi

565ut emeretur. Ille eam rem ideo sobrie et frugaliter

accuravit ut - ut ad alias res est inpense inprobus.

PH. Fac videam, sei mea, sei salvam me vis. PE. Eho! istinc, Canthara,

iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,

ut suam videat matrem. PH. Remigrat animus nunc demum mihi.

ACROPOLISTIS PERIPHANES PHILIPPA

570AC. Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? PE. Ut matrem tuam

videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.

AC. Quam meam matrem? PE. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.

PH. Quis istaec est quam tu osculum mi ferre iubes? PE. Tua filia.

PH. Haecine? PE. Haec. PH. Egone osculum huic dem? PE. Qur non, quae ex te nata sit?

575PH. Tu homo insanis. PE. Egone? PH. Tune. PE. Qur? PH. Quia ego hanc quae siet

neque scio neque novi neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.

PE. Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem

habet haec, *

PH. * aliter catuli longe olent, aliter sues.

580Ne ego me nego nosse hanc quae sit. PE. Pro deum atque hominum fidem!

quid? ego lenocinium facio qui habeam alienas domi

atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem

tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? Quid taces?

AC. Quid loquar vis? PE. Haec negat se tuam esse matrem. AC. Ne fuat

585si non volt: equidem hac invita tamen ero matris filia;

non med istanc cogere aequom est meam esse matrem si nevolt.

PE. Qur me igitur patrem vocabas? AC. Tua istaec culpast, non mea)

Non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appelles filiam?

hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.

590Negat haec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est.

Postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;

Epidicus mihi fuit magister. PE. Perii! plaustrum perculi.

AC. Numquid ego ibi, pater, peccavi? si hercle te umquam audivero

me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. AC. Non voco.

595Ubi voles pater esse ibi esto; ubi noles ne fueris pater.

PH. Quid si ob eam rem hanc emisti quia tuam gnatam ratu's,

quibu' de signis agnoscebas? PE. Nullis. PH. Qua re filiam

credidisti nostram? PE. Servos Epidicus dixit mihi.

PH. Quid si servo aliter visum est, non poteras novisse, opsecro?

600PE. Quid ego, qui illam ut preimum vidi, numquam vidi postea?

PH. Perii misera! PE. Ne fle, mulier. Intro abi, habe animum bonum;

ego illam reperiam. PH. Hinc Athenis civis eam emit Atticus:

adulescentem equidem dicebant emisse. PE. Inveniam, tace.

Abi modo intro atque hanc adserva Circam Solis filiam.

605Ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:

si invenio exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem. -

ACTVS V

STRATIPPOCLES EPIDICVS DANISTA TELESTIS

ST. Male morigerus mihi est danista, quei a me argentum non petit

neque illam adducit quam emi ex praeda. Sed eccum incedit Epidicus.

Quid illuc est quod illi caperrat frons severitudine?

610EP. Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,

ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.

Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;

nunc homines me quaeritare credo. Senserunt, sciunt

sibi data esse verba. ST. Quid agis, mea Commoditas? EP. Quod miser.

615ST. Quid est tibi? EP. Quin tu mihi adornas ad fugam viaticum

priu' quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes

quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.

ST. Habe bonum animum. EP. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.

ST. Ego te servabo. EP. Edepol me illi melius si nancti fuant.

620Sed quis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit?

ST. Hic est danista, haec illa est autem quam emi de praeda. EP. Haecinest?

ST. Haec est. Estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:

usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.

Estne consimilis quasi quom signum pictum pulchre aspexeris?

625EP. E tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas,

quem Apelles ac Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.

ST. Di inmortales! sicin iussi ad me ires? pedibus plumbeis

qui perhibetur priu' venisset quam tu advenisti mihi.

DA. Haec eDepol remorata med est. ST. Siquidem istius gratia

630id remoratu's quod ista volvit, nimium advenisti cito.

DA. Age age, apsolve me atque argentum numera, ne comites morer.

ST. Pernumeratumst. DA. Tene cruminam: huc inde. ST. Sapienter venis.

Opperire dum ecfero ad te argentum. DA. Matura. ST. Domist. -

EP. Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?

635videon ego Telestidem te, Periphanei filiam,

ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?

TE. Quis tu homo es qui meum parentum nomen memoras et meum?

EP. Non me novisti? TE. Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.

EP. Non meministi me auream ad te adferre natali die

640lunulam atque anellum aureolum in digitum? TE. Memini, mi homo.

Tune is es? EP. Ego sum, et istic frater qui te mercatust tuos.

* * * alia matre, uno patre.

TE. Quid pater meu'? vivost? EP. Animo liquido et tranquillo es, tace.

TE. Di me ex perdita servatam cupiunt si vera autumas.

645EP. Non habeo ullam occasionem ut apud te falsa fabuler.

ST. Accipe argentum hoc, danista. Hic sunt quadraginta minae.

Si quid erit dubium immutabo. DA. Bene fecisti, bene vale. -

ST. Nunc enim tu mea es. TE. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.

Salve, frater. ST. Sanan haec est? EP. Sana, si appellat suom.

650ST. Quid? ego quo modo huic sum frater factus, dum intro eo atque exeo?

EP. Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.

ST. Perdidisti et repperisti me, soror. EP. Stultu's, tace.

Tibi quidem quod ames domi praestost, fidicina, opera mea;

et sororem in libertatem idem opera concilio mea.

655ST. Epidice, fateor - EP. Abi intro ac iube huic aquam calefieri;

cetera haec posterius faxo scibis ubi erit otium.

ST. Sequere hac me, soror. EP. Ego ad vos Thesprionem iussero

huc transire. Sed memento, si quid saevibit senex,

suppetias mihi cum sorore ferre. ST. Facile istuc erit. -

660EP. Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,

magnast res. Minoris multo facio quam dudum senes.

Remeabo intro, ut adcurentur advenientes hospites.

Eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.

Non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi

665pedibus sese provocatum. Abeo intro, nimi' longum loquor. -

PERIPHANES APOECIDES EPIDICVS

PE. Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos

habet? AP. Immo edepol tuquidem miserum med habe miseris modis.

PE. Tace sis, modo sine me hominem apisci. AP. Dico ego tibi iam, ut scias:

alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,

670lassitudine invaserunt misero in genua flemina.

PE. Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,

ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!

AP. Apage illum a me! nam ille quidem Volcani iratist filius:

quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.

675EP. Duodecim dis plus quam in caelo deorumst inmortalium

mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.

Quidquid ego male feci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,

apolactizo inimicos omnis. PE. Ubi illum quaeram gentium?

AP. dum sine me quaeras, quaeras mea caussa vel medio in mari.

680EP. Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.

Num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?

* * *

nec tibi supplico. Vincire vis? em, ostendo manus;

tu habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? conliga.

685PE. Ilicet! vadimonium ultro mihi hic facit. EP. Quin conligas?

AP. Edepol mancupium scelestum! EP. Te profecto, Apoecides, -

nil moror mihi deprecari. AP. Facile exoras, Epidice.

EP. Ecquid agis? PE. Tuon arbitratu? EP. Meo hercle vero atque hau tuo

conligandae haec sunt tibi hodie. PE. At non lubet, non conligo.

690AP. Tragulam in te inicere adornat, nescioquam fabricam facit.

EP. Tibi moram faci' quom ego solutus asto. Age, inquam, conliga.

PE. At mihi magi' lubet solutum te rogitare. EP. At nihil scies.

PE. Quid ago? AP. Quid agas? mos geratur. EP. Frugi es tu homo, Apoecides.

PE. Cedo manus igitur. EP. Morantur nihil. Atque arte conliga,

695nihil vero hoc obnoxiosse. PE. Facto opere arbitramino.

EP. Bene hoc habet. Age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.

PE. Qua fiducia ausu's primum quae emptast nudiustertius

filiam meam dicere esse? EP. Lubuit: ea fiducia.

PE. Ain tu? lubuit? EP. Aio. Vel da pignus, ni ea sit filia.

700PE. Quam negat novisse mater? EP. Ni ergo matris filia est,

in meum nummum, in tuom talentum pignus da. PE. Enim istaec captiost.

Sed quis east mulier? EP. Tui gnati amica, ut omnem rem scias.

PE. Dedin tibi minas triginta ob filiam? EP. Fateor datas

et eo argento illam me emisse amicam Fili fidicinam

705pro tua filia: is te †abore† tetigi triginta minis.

PE. Quomodo me ludos fecisti de illa conducticia

fidicina! EP. Factum hercle vero et recte factum iudico.

PE. Quid postremo argento factum est quod dedi? EP. Dicam tibi:

neque malo homini neque benigno tuo dedi Stratippocli.

710PE. Qur dare ausu's? EP. Quia mi lubitum est. PE. quae haec, malum, inpudentiast?

EP. Etiam inclamitor quasi servos? PE. Quom tu es liber gaudeo.

EP. Merui ut fierem. PE. Tu meruisti? EP. Visse intro: ego faxo scies

hoc ita esse. PE. Quid est negoti? EP. Iam ipsa res dicet tibi.

Abi modo intro. AP. I, illuc non temerest. PE. Adserva istum, Apoecides. -

715AP. Quid illuc, Epidice, est negoti? EP. Maxuma hercle iniuria

vinctus asto, quoius haec hodie opera inventast filia.

AP. Ain tu te illius invenisse filiam? EP. Inveni et domi est.

Sed ut acerbum est pro bene factis quom mali messim metas!

AP. Quamne hodie per urbem uterque sumu' defessi quaerere?

720EP. Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.

PE. Quid isti oratis opere tanto? me meruisse intellego

ut liceat merito huiius facere. Cedo tu ut exsolvam manus.

EP. Ne attigas. PE. Ostende vero. EP. Nolo. PE. Non aequom facis.

EP. Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.

725PE. Optumum atque aequissumum oras. Soccos, tunicam, pallium

tibi dabo. EP. Quid deinde porro? PE. Libertatem. EP. At postea?

novo liberto opus est quod pappet. PE. Dabitur, praebebo cibum.

EP. Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. PE. Oro te, Epidice,

mihi ut ignoscas siquid inprudens culpa peccavi mea.

730At ob eam rem liber esto. EP. Invitus do hanc veniam tibi,

nisi necessitate cogar. Solve sane si lubet.

GREX

Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.

Plaudite et valete. Lumbos porgite atque exsurgite.