Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
5Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
"Caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia, quis metus aut hos
10aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpes inmittet apertas:
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
15Nunc sinite et placitum laeti conponite foedus."
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:
"O pater, o | hominum rerumque aeterna potestas!
- namque aliud quid sit quod iam inplorare queamus? -
20Cernis ut insultent Rutuli Turnusque feratur
per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat. Non clausa tegunt iam moenia Teucros,
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus murorum, et inundant sanguine fossae.
25Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
obsidione sines? Muris iterum inminet hostis
nascentis Troiae nec non exercitus alter;
atque iterum in Teucros Aetolis surget ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
30et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
quae Superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
35vertere iussa potest aut cur nova condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in litore classes,
quid tempestatum regem ventosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam Manis - haec intemptata manebat
40sors rerum - movet, et superis inmissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
45dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
et quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
50hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aevom. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
55obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignis
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos
60atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoënta
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris." Tum regia Iuno
acta furore gravi: "Quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis vulgare dolorem?
65Aenean hominum quisquam divomque subegit
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus, esto,
Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis,
70num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenumque fidem aut gentis agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
75nascentem et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas,
quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
80pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
et potes in totidem classes convertere Nymphas:
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
85Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
Est Paphos Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
90obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovique Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querellis
95haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas."
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
murmura, venturos nautis prodentia ventos.
100Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
infit - eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum zephyri posuere, premit placida aequora pontus -:
"Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
105Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
110sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient." Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas
115adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
sternere caede viros et moenia cingere flammis.
120At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,
nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
nequiquam, et rara muros cinxere corona:
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thybris
125prima acies; hos germani Sarpedonis ambo
et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon
nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
130Hi iaculis, illi certant defendere saxis
molirique ignem nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios Veneris iustissima cura
Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
qualis gemma micat, fulvom quae dividit aurum,
135aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
inclusum buxo aut Oricia terebintho
lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
accipit et molli subnectit circulus auro.
Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
140volnera dirigere et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo, | ubi pinguia culta
exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
aggere murorum sublimem gloria tollit,
145et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
contulerant; media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis
regem adit et regi memorat nomenque genusque,
150quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma
quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
edocet, humanis quae sit fiducia rebus
admonet inmiscetque preces: haud fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit; tum libera fatis
155classem conscendit iussis gens Lydia divom,
externo commissa duci. | Aeneia puppis
prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,
inminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
160eventus belli varios, Pallasque sinistro
adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
165Aenean, armetque rates pelagoque vehatur.
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri:
sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
gorytique leves umeris et letifer arcus.
170Una torvus Abas: huic totum insignibus armis
agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
sescentos illi dederat Populonia mater
expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos,
insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
175Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes
mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere iubent Alphea ab origine Pisae,
180urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Tercentum adiciunt, mens omnibus una sequendi,
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
185Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
transierim, †Cinyra,† et paucis comitate Cupavo,
cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
190populeas inter frondes umbramque sororum
dum canit et maestum musa solatur amorem,
canentem molli pluma duxisse senectam,
linquentem terras et sidera voce sequentem.
Filius, aequalis comitatus classe catervas,
195ingentem remis Centaurum promovet; ille
instat aquae saxumque undis inmane minatur
arduus et longa sulcat maria alta carina.
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
200qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
205quos pater Benaco velatus harundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
Hunc vehit inmanis Triton et caerula concha
210exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
subsidio Troiae et campos salis aere secabant.
215Iamque dies caelo concesserat almaque curru
noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas - neque enim membris dat cura quietem -
ipse sedens clavomque regit velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
220occurrit comitum: Nymphae, quas alma Cybele
numen habere maris Nymphasque e navibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Adgnoscunt longe regem lustrantque choreis.
225Quarum quae fandi doctissima Cymodocea
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeva tacitis subremigat undis.
Tum sic ignarum adloquitur: "Vigilasne, deum gens
Aenea? Vigila et remis inmitte rudentis.
230Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
nunc pelagi nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus invitae tua vincula, teque per aequor
quaerimus. Hanc genetrix faciem miserata refecit
235et dedit esse deas aevomque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques: medias illis opponere turmas,
240ne castris iungant, certa est sententia Turno.
Surge age et Aurora socios veniente vocari
primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
245ingentis Rutulae spectabis caedis acervos."
Dixerat, et dextra discedens inpulit altam
haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
250Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.
Tum breviter, supera aspectans convexa, precatur:
"Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
255augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo."
tantum effatus, et interea revoluta ruebat
matura iam luce dies noctemque fugarat:
principio sociis edicit, signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
260Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
extulit ardentem: clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
265Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
cum sonitu fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis, donec versas ad litora puppes
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
270Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
funditur et vastos umbo vomit aureus ignis.
Non secus ac liquida si quando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
275nascitur et laevo contristat lumine caelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et venientis pellere terra.
[Ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
"Quod votis optastis, adest perfringere dextra:
280in manibus Mars ipse, viri. Nunc coniugis esto
quisque suae tectique memor, nunc magna referto
facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
Audentis Fortuna iuvat."
285Haec ait et secum versat, quos ducere contra
vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
pontibus exponit. Multi servare recursus
languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
290per remos alii. Speculatus litora Tarchon,
qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda,
sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
advertit subito proram sociosque precatur:
"Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
295tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso
arrepta tellure semel." Quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
300spumantisque rates arvis inferre Latinis,
donec rostra tenent siccum et sedere carinae
omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
Namque inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo,
anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
305solvitur atque viros mediis exponit in undis;
fragmina remorum quos et fluitantia transtra
inpediunt, retrahitque pedes simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
310Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis
Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
occiso Therone, virum qui maximus ultro
Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
315Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta
et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri
cui licuit parvo. Nec longe Cissea durum
inmanemque Gyan, sternentis agmina clava,
deiecit leto: nihil illos Herculis arma
320nec validae iuvere manus genitorque Melampus.
Alcidae comes usque gravis dum terra labores
praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
325dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
Dardania stratus dextra, securus amorum,
qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
progenies, septem numero: septenaque tela
330coniciunt, partim galea clipeoque resultant
inrita, deflexit partim stringentia corpus
alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:
"Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterant quae in corpore Graium
335Iliacis campis." Tum magnam corripit hastam
et iacit: illa volans clipei transverberat aera
Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
sustentat dextra: traiecto missa lacerto
340protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,
dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit; sed non et figere contra
est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
345Hic Curibus fidens, primaevo corpore Clausus
advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
sub mentum graviter pressa pariterque loquentis
vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
350Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
per varios sternit casus: accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles
insignis Messapus equis: expellere tendunt
355nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso
Ausoniae. Magno discordes aethere venti
proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
360haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
inpulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
365ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,
aspera quis natura loci dimittere quando
suasit equos, unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
"Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,
370per ducis Evandri nomen devictaque bella
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis
est via. Qua globus ille virum densissimus urget,
hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
375Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste
mortales, totidem nobis animaeque manusque.
Ecce maris magno claudit nos obice pontus,
dest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?"
Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.
380Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
fit Lagus. Hunc, magno dum vellit pondere saxum,
intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbon,
385ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,
dum furit, incautum crudeli morte sodalis
excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
390Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in arvis,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
indiscreta suis gratusque parentibus error;
at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
395te decisa suum Laride dextera quaerit
semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentes
facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
400traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
Ilo namque procul validam direxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
405Ac velut optato ventis aestate coortis
dispersa inmittit silvis incendia pastor,
correptis subito mediis extenditur una
horrida per latos acies Volcania campos;
ille sedens victor flammas despectat ovantis:
410non aliter socium virtus coit omnis in unum
teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus
tendit in adversos seque in sua colligit arma.
Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
415elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
ut senior leto canentia lumina solvit,
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
420Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:
"Da nunc Thybri, pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit."
Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
425Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At non caede viri tanta perterrita Lausus,
pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
430et vos, o Graiis inperdita corpora, Teucri.
Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
Extremi addensent acies nec turba moveri
tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:
435egregii forma, sed quis Fortuna negarat
in patriam reditus. Ipsos concurrere passus
haud tamen inter se magni regnator Olympi:
mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso
440Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios: "Tempus desistere pugnae:
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset."
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
445At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina volvit obitque truci procul omnia visu,
talibus et dictis it contra dicta tyranni:
"Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
450aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
Tolle minas." Fatus medium procedit in aequor,
frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Desilvit Turnus biiugis, pedes apparat ire
comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
455stare procul campis meditantem in proelia taurum,
advolat; haud alia est Turni venientis imago.
Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum
viribus inparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
460"Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,
te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
victoremque ferant morientia lumina Turni."
Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
465corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
Tum genitor natum dictis adfatur amicis:
"Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
omnibus est vitae: sed famam extendere factis,
hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
470tot gnati cecidere deum; quin occidit una
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi."
Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.
At Pallas magnis emittit viribus hastam
475vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
incidit atque viam clipei molita per oras
tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
480in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
"Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum."
Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
vibranti cuspis medium transverberat ictu
485loricaeque moras et pectus perforat ingens.
Ille rapit calidum frustra de volnere telum:
una eademque via sanguis animusque sequuntur.
Corruit in volnus, sonitum super arma dedere,
et terram hostilem moriens petit ore cruento.
490Quem Turnus super adsistens ‹sic ore profatur›:
"Arcades haec" inquit "memores mea dicta referte
Evandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo
495hospitia" et laevo pressit pede talia fatus
exanimem, rapiens inmania pondera baltei
inpressumque nefas: una sub nocte iugali
caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
500quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
Nescia mens hominum fati sortisque futurae
et servare modum, rebus sublata secundis!
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
505oderit. At socii multo gemitu lacrimisque
inpositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti!
Haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
510Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
advolat Aeneae, tenui discrimine leti
esse suos, tempus versis succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
515caede nova quaerens. Pallas, Evander, in ipsis
omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
viventis rapit, inferias quos immolet umbris
520captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex:
"Per patrios Manis et spes surgentis Iuli
525te precor, hanc animam serves gnatoque patrique.
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta."
530Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
"Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus
sustulit illa prior iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae Manes, hoc sentit Iulus."
535Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
cervice orantis capulo tenus adplicat ensem.
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
infula cui sacra redimibat tempora vitta,
totus collucens veste atque insignibus armis:
540quem congressus agit campo lapsumque superstans
immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus
lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
Instaurant acies Volcani stirpe creatus
Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
545Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
et totum clipei ferro deiecerat orbem
- dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
crediderat caeloque animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos: -
550Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,
silvicolae Fauno Dryope quem Nympha crearat,
obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
loricam clipeique ingens onus inpedit hasta,
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
555dicere deturbat terrae truncumque tepentem
provolvens super haec inimico pectore fatur:
"Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:
alitibus linquere feris aut gurgite mersum
560unda feret piscesque inpasti volnera lambent."
Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
persequitur fortemque Numam fulvomque Camertem,
magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
565Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
570ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei
quadriiuges in equos adversaque pectora tendit.
Atque illi longe gradientem et dira frementem
ut videre, metu versi retroque ruentes
effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
575Interea biiugis infert se Lucagus albis
in medios fraterque Liger; sed frater habenis
flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:
inruit adversaque ingens apparuit hasta.
580Cui Liger:
"Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis
aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
his dabitur terris." Vesano talia late
dicta volant Ligeri, sed non et Troius heros
585dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
admonvit biiugos, proiecto dum pede laevo
aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
fulgentis clipei, tum laevom perforat inguen:
590excussus curru moribundus volvitur arvis.
Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
"Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
ipse rotis saliens iuga deseris." Haec ita fatus
595arripuit biiugos; frater tendebat inertis
infelix palmas, curru delapsus eodem:
"Per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis."
Pluribus oranti Aeneas "Haud talia dudum
600dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater."
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
605Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
"O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus - nec te sententia fallit -
Troianas sustentat opes, non vivida bello
610dextra viris animusque ferox patiensque pericli."
Cui Iuno summissa "Quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia iussa timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
615omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen,
Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
620saepe manu multisque oneravit limina donis."
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
"Si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:
625hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
sub precibus venia ulla latete totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis."
Et Iuno adlacrimans: "Quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
630Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
vana feror. Quod ut o potius formidine falsa
ludar et in melius tua qui potes orsa reflectas."
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
635Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
divini adsimulat capitis, dat inania verba,
640dat sine mente sonum gressusque effingit euntis;
morte obita qualis fama est volitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
At primas laeta ante acies exsultat imago
inritatque virum telis et voce lacessit.
645Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
conicit, illa dato vertit vestigia tergo.
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:
"Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
650hac dabitur dextra tellus quaesita per undas."
Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
expositis stabat scalis et ponte parato,
655qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
conicit in latebras; nec Turnus segnior instat
exsuperatque moras et pontis transilit altos.
Vix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
660avolsamque rapit revoluta per aequora navem.
Illum autem Aeneas absentem in proelia poscit;
obvia multa virum demittit corpora morti:
tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,
sed sublime volans nubi se immiscuit atrae,
665cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
Respicit ignarus rerum ingratusque salutis
et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
"Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
duxisti et talis voluisti expendere poenas?
670Quo feror, unde abii, quae me fuga quemve reducit,
Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti
quosque, nefas, omnis infanda morte reliqui?
Et nunc palantis video gemitumque cadentum
675accipio. Quid ago aut quae iam satis ima dehiscat
terra mihi? Vos o potius miserescite, venti:
in rupes, in saxa - volens vos Turnus adoro -
ferte ratem saevisque vadis inmittite syrtis,
quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur."
680Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
an sese mucrone ob tantum dedecus amens
induat et crudum per costas exigat ensem,
fluctibus an iaciat mediis et litora nando
curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
685Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno
continuit iuvenemque animi miserata repressit.
Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Iovis interea monitis Mezentius ardens
690succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
695vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
ipsa inmota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
700succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
donat habere umeris et vertice figere cristas.
Nec non Evanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans
705Cisseis regina Parin creat; urbe paterna
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
Ac velut ille canum morsu de montibus altis
actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos,
defendit multosque palus Laurentia, silva
710pastus harundinea, postquam inter retia ventum est,
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos
nec cuidam irasci propiusque accedere virtus,
sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
ille autem inpavidus partis cunctator in omnis,
715dentibus infrendens, et tergo decutit hastas:
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
non ulli est animus stricto concurrere ferro;
missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
720Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos;
hunc ubi miscentem longe media agmina vidit
purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
suadet enim vesana fames, si forte fugacem
725conspexit capream aut surgentem in cornua cervom,
gaudet hians inmane, comasque arrexit et haeret
visceribus super incumbens, lavit inproba taeter
ora cruor:
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
730Sternitur infelix Acron et calcibus atram
tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
obvius adversoque occurrit seque viro vir
735contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
"Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes."
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans "Non me, quicumque es, inulto,
740victor, nec longum laetabere: te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis."
Ad quem subridens mixta Mezentius ira:
"Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
viderit." Hoc dicens eduxit corpore telum.
745Olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten,
750illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
755Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
funera: caedebant pariter pariterque ruebant
victores victique, neque his fuga nota neque illis.
Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores;
760hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
pallida Tisiphone media inter milia saevit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
cum pedes incedit medii per maxima Nerei
765stagna viam scindens, umero supereminet undas
aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
770obvius ire parat. Manet inperterritus ille,
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
"Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint. Voveo praedonis corpore raptis
775indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
Aeneae." Dixit stridentemque eminus hastam
iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
egregium Antoren latus inter et ilia figit,
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
780haeserat Evandro atque Itala consederat urbe.
Sternitur infelix alieno volnere caelumque
adspicit et dulces moriens reminiscitur Argos.
Tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem
aere cavom triplici, per lignea terga tribusque
785transit intextum tauris opus imaque sedit
inguine, sed vires haud pertulit. Ocius ensem
Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
Ingemuit cari graviter genitoris amore
790ut vidit Lausus, lacrimaeque per ora volutae.
Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
si qua fidem tanto est operi latura vetustas,
non equidem, nec te, iuvenis memorande, silebo.
Ille pedem referens et inutilis inque ligatus
795cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:
proripuit iuvenis seseque inmiscuit armis
iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,
800dum genitor nati parma protectus abiret,
telaque coniciunt perturbantque eminus hostem
missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.
Ac velut effusa si quando grandine nimbi
praecipitant, omnis campis diffugit arator,
805omnis et agricola et tuta latet arce viator,
aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
dum pluit in terris, ut possit sole reducto
exercere diem: sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
810sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
"Quo, moriture, ruis maioraque viribus audes?
Fallit te incautum pietas tua." Nec minus ille
exsultat demens; saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
815Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem
per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis
et tunicam, molli mater quam neverat auro,
inplevitque sinum sanguis; tum vita per auras
820concessit maesta ad Manis corpusque reliquit.
At vero ut voltum vidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit graviter miserans dextramque tetendit,
et mentem patriae strinxit pietatis imago.
825"Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen, infelix, miseram solabere mortem:
830Aeneae magni dextra cadis." Increpat ultro
cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
volnera siccabat lymphis corpusque levabat
835arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis
dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat multumque remittit,
840qui revocent maestique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
Adgnovit longe gemitum praesaga mali mens:
canitiem multo deformat pulvere et ambas
845ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
"Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
quem genui, tuane haec genitor per volnera servor,
morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
850exitium infelix, nunc alte volnus adactum!
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum:
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
855Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
Sed linquam." Simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamquam vis alto volnere tardat,
haud deiectus equom duci iubet. Hoc decus illi,
hoc solamen erat: bellis hoc victor abibat
860omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:
"Rhaebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta
et caput Aeneae referens Lausique dolorum
ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
865occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros."
Dixit et exceptus tergo consueta locavit
membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
870Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
[Et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas adgnovit enim laetusque precatur:
875"Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
incipias conferre manum."
Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: "Quid me erepto, saevissime, nato
terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
880Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
Desine, nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius. Dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
885Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troius heros
inmanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
890multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hasta.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
895Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas, vaginaque eripit ensem
et super haec: "Ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi?" Contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
900"Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc per si qua est victis venia hostibus oro:
corpus huma patiare tegi. Scio acerba meorum
905circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulcro."
Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arma cruore.
Pāndĭtŭr īntĕrĕā dŏmŭs ōmnĭpŏtēntĭs Ŏlŷmpī,
cōncĭlĭūmquĕ vŏcāt dīvōm pătĕr ātque hŏmĭnūm rēx
sīdĕrĕam īn sēdēm, tērrās ūnde ārdŭŭs ōmnīs
cāstrăquĕ Dārdănĭdum ādspēctāt pŏpŭlōsquĕ Lătīnōs.
Cōnsīdūnt tēctīs bĭpătēntĭbŭs, īncĭpĭt īpsĕ:5
"Caēlĭcŏlaē māgnī, quiānām sēntēntĭă vōbīs
vērsă rĕtrō tāntūmque ănĭmīs cērtātĭs ĭnīquīs?
Ābnŭĕrām bēllo Ītălĭām cōncūrrĕrĕ Teūcrīs.
Quaē cōntrā vĕtĭtūm dīscōrdĭă, quīs mĕtŭs aūt hōs
aūt hōs ārmă sĕquī fērrūmquĕ lăcēssĕrĕ suāsīt?10
Ādvĕnĭēt iūstūm pūgnaē, ne ārcēssĭtĕ, tēmpūs,
cūm fĕră Kārthāgō Rōmānīs ārcĭbŭs ōlīm
ēxĭtĭūm māgnum ātque Ālpēs īnmīttĕt ăpērtās:
tūm cērtāre ŏdĭīs, tūm rēs răpŭīssĕ lĭcēbīt.
Nūnc sĭnĭte ēt plăcĭtūm laētī cōnpōnĭtĕ foēdūs."15
Iūppĭtĕr haēc paūcīs; āt nōn Vĕnŭs aūrĕă cōntrā
paūcă rĕfērt:
"Ō pătĕr, ō | hŏmĭnūm rērūmque aētērnă pŏtēstās!
- nāmque ălĭūd quīd sīt quōd iam īnplōrārĕ quĕāmūs? -
Cērnĭs ŭt īnsūltēnt Rŭtŭlī Tūrnūsquĕ fĕrātūr20
pēr mĕdĭōs īnsīgnĭs ĕquīs, tŭmĭdūsquĕ sĕcūndō
Mārtĕ rŭāt. Nōn claūsă tĕgūnt iām moēnĭă Teūcrōs,
quīn īntrā pōrtās ātque īpsīs proēlĭă mīscēnt
āggĕrĭbūs mūrōrum, ĕt ĭnūndānt sānguĭnĕ fōssaē.
Aēnēās īgnārŭs ăbēst. Nūmquāmnĕ lĕvārī25
ōbsĭdĭōnĕ sĭnēs? Mūrīs ĭtĕrum īnmĭnĕt hōstīs
nāscēntīs Troīaē nēc nōn ēxērcĭtŭs āltēr;
ātque ĭtĕrum īn Teūcrōs Aētōlīs sūrgĕt ăb Ārpīs
Tŷdīdēs. Ĕquĭdēm crēdō, mĕă vōlnĕră rēstānt
ēt tŭă prōgĕnĭēs mōrtālĭă dēmŏrŏr ārmă.30
Sī sĭnĕ pācĕ tŭa ātque īnvītō nūmĭnĕ Trōēs
Ītălĭām pĕtĭērĕ, lŭānt pēccātă nĕque īllōs
iūvĕrĭs aūxĭlĭō; sīn tōt rēspōnsă sĕcūtī,
quaē Sŭpĕrī Mānēsquĕ dăbānt, cūr nūnc tŭă quīsquām
vērtĕrĕ iūssă pŏtēst aūt cūr nŏvă cōndĕrĕ fātă?35
Quīd rĕpĕtam ēxūstās Ĕrўcīno īn lītŏrĕ clāssēs,
quīd tēmpēstātūm rēgēm vēntōsquĕ fŭrēntīs
Aēŏlĭa ēxcītōs aūt āctām nūbĭbŭs Īrīm?
Nūnc ĕtĭām Mānīs - haēc īntēmptātă mănēbāt
sōrs rērūm - mŏvĕt, ēt sŭpĕrīs īnmīssă rĕpēntĕ40
Āllēctō, mĕdĭās Ĭtălūm bācchātă pĕr ūrbēs.
Nīl sŭpĕr īmpĕrĭō mŏvĕōr: spērāvĭmŭs īstă,
dūm fōrtūnă fŭīt; vīncānt quōs vīncĕrĕ māvīs.
Sī nūlla ēst rĕgĭō, Teūcrīs quām dēt tŭă cōniūnx
dūră, pĕr ēvērsaē, gĕnĭtōr, fūmāntĭă Troīaē45
ēxcĭdĭa ōbtēstōr, lĭcĕāt dīmīttĕre ăb ārmīs
īncŏlŭmem Āscănĭūm, lĭcĕāt sŭpĕrēssĕ nĕpōtēm.
Aēnēās sāne īgnōtīs iāctētŭr ĭn ūndīs
ēt quāmcūmquĕ vĭām dĕdĕrīt Fōrtūnă, sĕquātūr:
hūnc tĕgĕre ēt dīraē vălĕām sūbdūcĕrĕ pūgnaē.50
Ēst Ămăthūs, ēst cēlsă mĭhī Păphŏs ātquĕ Cўthēră
Īdălĭaēquĕ dŏmūs: pŏsĭtīs īnglōrĭŭs ārmīs
ēxĭgăt hīc aēvōm. Māgnā dĭcĭōnĕ iŭbētō
Kārthāgō prĕmăt Aūsŏnĭām: nĭhĭl ūrbĭbŭs īndĕ
ōbstābīt Tўrĭīs. Quīd pēstem ēvādĕrĕ bēllī55
iūvĭt ĕt Ārgŏlĭcōs mĕdĭūm fūgīssĕ pĕr īgnīs
tōtquĕ mărīs vāstaēque ēxhaūstă pĕrīcŭlă tērraē,
dūm Lătĭūm Teūcrī rĕcĭdīvăquĕ Pērgămă quaērūnt?
Nōn sătĭūs cĭnĕrēs pătrĭae īnsēdīssĕ sŭprēmōs
ātquĕ sŏlūm, quō Troīă fŭīt? Xānthum ēt Sĭmŏēntă60
rēdde, ōrō, mĭsĕrīs ĭtĕrūmquĕ rĕvōlvĕrĕ cāsūs
dā, pătĕr, Īlĭăcōs Teūcrīs." Tūm rēgĭă Iūnō
āctă fŭrōrĕ grăvī: "Quīd me āltă sĭlēntĭă cōgīs
rūmpĕre ĕt ōbdūctūm vērbīs vūlgārĕ dŏlōrēm?
Aēnēān hŏmĭnūm quīsquām dīvōmquĕ sŭbēgīt65
bēllă sĕqui aūt hōstēm rēgī se īnfērrĕ Lătīnō?
Ītălĭām pĕtĭīt fātīs aūctōrĭbŭs, ēstō,
Cāssāndrae īnpūlsūs fŭrĭīs: nūm līnquĕrĕ cāstră
hōrtātī sŭmŭs aūt vītām cōmmīttĕrĕ vēntīs,
nūm pŭĕrō sūmmām bēllī, nūm crēdĕrĕ mūrōs,70
Tŷrrhēnūmquĕ fĭdem aūt gēntīs ăgĭtārĕ quĭētās?
Quīs dĕŭs īn fraūdēm, quaē dūră pŏtēntĭă nōstrī
ēgĭt? Ŭbi hīc Iūnō dēmīssăvĕ nūbĭbŭs Īrīs?
Īndīgnum ēst Ĭtălōs Troīām cīrcūmdărĕ flāmmīs
nāscēntem ēt pătrĭā Tūrnūm cōnsīstĕrĕ tērrā,75
cuī Pīlūmnŭs ăvūs, cuī dīvă Vĕnīlĭă mātēr:
quīd făcĕ Trōiānōs ātrā vīm fērrĕ Lătīnīs,
ārva ălĭēnă iŭgō prĕmĕre ātque āvērtĕrĕ praēdās,
quīd sŏcĕrōs lĕgĕre ēt grĕmĭīs ābdūcĕrĕ pāctās,
pācem ōrārĕ mănū, praēfīgĕrĕ pūppĭbŭs ārmă?80
Tū pŏtĕs Aēnēān mănĭbūs sūbdūcĕrĕ Grāiūm
prōquĕ vĭrō nĕbŭlam ēt vēntōs ōbtēndĕre ĭnānīs,
ēt pŏtĕs īn tŏtĭdēm clāssēs cōnvērtĕrĕ Nŷmphās:
nōs ălĭquīd Rŭtŭlōs cōntrā iūvīssĕ nĕfāndum ēst?
Aēnēās īgnārŭs ăbēst: īgnārŭs ĕt ābsīt.85
Ēst Păphŏs Īdălĭūmquĕ tĭbī, sūnt āltă Cўthēră:
quīd grăvĭdām bēllīs ūrbem ēt cōrda āspĕră tēmptās?
Nōsnĕ tĭbī flūxās Phrўgĭaē rēs vērtĕrĕ fūndō
cōnāmūr, nōs, ān mĭsĕrōs quī Trōăs Ăchīvīs
ōbĭĕcīt? Quaē caūsă fŭīt, cōnsūrgĕre ĭn ārmă90
Eūrōpāmque Ăsĭāmque ēt foēdĕră sōlvĕrĕ fūrtō?
Mē dŭcĕ Dārdănĭūs Spārtam ēxpūgnāvĭt ădūltēr,
aūt ĕgŏ tēlă dĕdī fōvīquĕ Cŭpīdĭnĕ bēllă?
Tūm dĕcŭīt mĕtŭīssĕ tŭīs: nūnc sēră quĕrēllīs
haūd iūstīs ādsūrgĭs ĕt īnrĭtă iūrgĭă iāctās."95
Tālĭbŭs ōrābāt Iūnō, cūnctīquĕ frĕmēbānt
caēlĭcŏlae ādsēnsū vărĭō, ceū flāmĭnă prīmă
cūm dēprēnsă frĕmūnt sīlvīs ēt caēcă vŏlūtānt
mūrmŭră, vēntūrōs naūtīs prōdēntĭă vēntōs.
Tūm pătĕr ōmnĭpŏtēns, rērūm cuī sūmmă pŏtēstās,100
īnfĭt - ĕō dīcēntĕ dĕūm dŏmŭs āltă sĭlēscīt
ēt trĕmĕfāctă sŏlō tēllūs, sĭlĕt ārdŭŭs aēthēr,
tūm zĕphўrī pŏsŭērĕ, prĕmīt plăcĭda aēquŏră pōntūs -:
"Āccĭpĭte ērgo ănĭmīs ātque haēc mĕă fīgĭtĕ dīctă.
Quāndŏquĭdem Aūsŏnĭōs cōniūngī foēdĕrĕ Teūcrīs105
haūd lĭcĭtūm, nēc vēstră căpīt dīscōrdĭă fīnēm:
quaē cuīque ēst fōrtūna hŏdĭē, quām quīsquĕ sĕcāt spēm,
Trōs Rŭtŭlūsnĕ fŭāt, nūllō dīscrīmĭne hăbēbō,
seū fātīs Ĭtălūm cāstra ōbsĭdĭōnĕ tĕnēntūr,
sīve ērrōrĕ mălō Troīaē mŏnĭtīsquĕ sĭnīstrīs.110
Nēc Rŭtŭlōs sōlvō: sŭă cuīque ēxōrsă lăbōrēm
fōrtūnāmquĕ fĕrēnt. Rēx Iūppĭtĕr ōmnĭbŭs īdēm.
Fātă vĭam īnvĕnĭēnt." Stўgĭī pēr flūmĭnă frātrīs,
pēr pĭcĕ tōrrēntīs ātrāquĕ vŏrāgĭnĕ rīpās
ādnŭĭt ēt tōtūm nūtū trĕmĕfēcĭt Ŏlŷmpūm.115
Hīc fīnīs fāndī. Sŏlĭō tūm Iūppĭtĕr aūreō
sūrgīt, caēlĭcŏlaē mĕdĭūm quem ād līmĭnă dūcūnt.
Īntĕrĕā Rŭtŭlī pōrtīs cīrcum ōmnĭbŭs īnstānt
stērnĕrĕ caēdĕ vĭrōs ēt moēnĭă cīngĕrĕ flāmmīs.
Āt lĕgĭo Aēnĕădūm vāllīs ōbsēssă tĕnētūr,120
nēc spēs ūllă fŭgaē. Mĭsĕrī stānt tūrrĭbŭs āltīs
nēquīquam, ēt rārā mūrōs cīnxērĕ cŏrōnā:
Āsĭŭs Īmbrăsĭdēs Hĭcĕtāŏnĭūsquĕ Thўmoētēs
Āssărăcīquĕ dŭo ēt sĕnĭōr cūm Cāstŏrĕ Thŷbrīs
prīma ăcĭēs; hōs gērmānī Sārpēdŏnĭs āmbō125
ēt Clărŭs ēt Thaēmōn Lўcĭā cŏmĭtāntŭr ăb āltā.
Fērt īngēns tōtō cōnīxūs cōrpŏrĕ sāxūm,
haūd pārtem ēxĭgŭām mōntīs, Lŷrnēsĭŭs Ācmōn
nēc Clўtĭō gĕnĭtōrĕ mĭnōr nēc frātrĕ Mĕnēstheō.
Hī iăcŭlīs, īllī cērtānt dēfēndĕrĕ sāxīs130
mōlīrīque īgnēm nērvōque āptārĕ săgīttās.
Īpse īntēr mĕdĭōs Vĕnĕrīs iūstīssĭmă cūră
Dārdănĭūs căpŭt ēccĕ pŭēr dētēctŭs hŏnēstūm,
quālīs gēmmă mĭcāt, fūlvōm quaē dīvĭdĭt aūrūm,
aūt cōllō dĕcŭs aūt căpĭtī; vēl quālĕ pĕr ārtēm135
īnclūsūm būxo aūt Ōrīcīā tĕrĕbīnthō
lūcĕt ĕbūr; fūsōs cērvīx cuī lāctĕă crīnīs
āccĭpĭt ēt mōllī sūbnēctīt cīrcŭlŭs aūrō.
Tē quŏquĕ māgnănĭmaē vīdērūnt, Īsmărĕ, gēntēs
vōlnĕră dīrĭgĕre ēt călămōs ārmārĕ vĕnēnō,140
Maēŏnĭā gĕnĕrōsĕ dŏmō, | ŭbĭ pīnguĭă cūltă
ēxērcēntquĕ vĭrī Pāctōlūsque īnrĭgăt aūrō.
Ādfūīt ēt Mnēstheūs, quēm pūlsī prīstĭnă Tūrnī
āggĕrĕ mūrōrūm sūblīmēm glōrĭă tōllīt,
ēt Căpўs: hīnc nōmēn Cāmpānaē dūcĭtŭr ūrbī.145
Īlli īntēr sēsē dūrī cērtāmĭnă bēllī
cōntŭlĕrānt; mĕdĭa Aēnēās frĕtă nōctĕ sĕcābāt.
Nāmque ŭt ăb Ēvāndrō cāstrīs īngrēssŭs Ĕtrūscīs
rēgem ădĭt ēt rēgī mĕmŏrāt nōmēnquĕ gĕnūsquĕ,
quīdvĕ pĕtāt quīdve īpsĕ fĕrāt, Mēzēntĭŭs ārmă150
quaē sĭbĭ cōncĭlĭēt, vĭŏlēntăquĕ pēctŏră Tūrnī
ēdŏcĕt, hūmānīs quaē sīt fīdūcĭă rēbūs
ādmŏnĕt īnmīscētquĕ prĕcēs: haūd fīt mŏră, Tārchōn
iūngĭt ŏpēs foēdūsquĕ fĕrīt; tūm lībĕră fātīs
clāssēm cōnscēndīt iūssīs gēns Lŷdĭă dīvōm,155
ēxtērnō cōmmīssă dŭcī. | Aēnēĭă pūppīs
prīmă tĕnēt, rōstrō Phrўgĭōs sūbiūnctă lĕōnēs,
īnmĭnĕt Īdă sŭpēr, prŏfŭgīs grātīssĭmă Teūcrīs.
Hīc māgnūs sĕdĕt Aēnēās sēcūmquĕ vŏlūtāt
ēvēntūs bēllī vărĭōs, Pāllāsquĕ sĭnīstrō160
ādfīxūs lătĕrī iām quaērīt sīdĕra, ŏpācaē
nōctĭs ĭtēr, iām quaē pāssūs tērrāquĕ mărīquĕ.
Pāndĭtĕ nūnc Hĕlĭcōnă, dĕaē, cāntūsquĕ mŏvētĕ,
quaē mănŭs īntĕrĕā Tūscīs cŏmĭtētŭr ăb ōrīs
Aēnēān, ārmētquĕ rătēs pĕlăgōquĕ vĕhātūr.165
Māssĭcŭs aērātā prīncēps sĕcăt aēquŏră Tīgrī:
sūb quō mīllĕ mănūs iŭvĕnūm, quī moēnĭă Clūsī
quīque ūrbēm līquērĕ Cŏsās, quīs tēlă săgīttaē
gōrŷtīquĕ lĕvēs ŭmĕrīs ēt lētĭfĕr ārcūs.
Ūnā tōrvŭs Ăbās: huīc tōtum īnsīgnĭbŭs ārmīs170
āgmĕn ĕt aūrātō fūlgēbăt Ăpōllĭnĕ pūppīs.
sēscēntōs īllī dĕdĕrāt Pŏpŭlōnĭă mātēr
ēxpērtōs bēllī iŭvĕnēs, āst Īlvă trĕcēntōs,
īnsŭla ĭnēxhaūstīs Chălўbūm gĕnĕrōsă mĕtāllīs.
Tērtĭŭs īlle hŏmĭnūm dīvōmque īntērprĕs Ăsīlās,175
cuī pĕcŭdūm fībraē, caēlī cuī sīdĕră pārēnt
ēt līnguaē vŏlŭcrum ēt praēsāgī fūlmĭnĭs īgnēs
mīllĕ răpīt dēnsōs ăcĭe ātque hōrrēntĭbŭs hāstīs.
Hōs pārērĕ iŭbēnt Ālphēa ăb ŏrīgĭnĕ Pīsaē,
ūrbs Ētrūscă sŏlō. Sĕquĭtūr pūlchērrĭmŭs Āstūr,180
Āstŭr ĕquō fīdēns ēt vērsĭcŏlōrĭbŭs ārmīs.
Tērcēntum ādĭcĭūnt, mēns ōmnĭbŭs ūnă sĕquēndī,
quī Caērētĕ dŏmō, quī sūnt Mĭnĭōnĭs ĭn ārvīs,
ēt Pŷrgī vĕtĕrēs īntēmpēstaēquĕ Grăvīscaē.
Nōn ĕgŏ tē, Lĭgŭrūm dūctōr fōrtīssĭmĕ bēllō,185
trānsĭĕrīm, †Cĭnўra,† ēt paūcīs cŏmĭtātĕ Cŭpāvō,
cūiŭs ŏlōrīnaē sūrgūnt dē vērtĭcĕ pēnnaē,
crīmĕn, Ămōr, vēstrūm fōrmaēque īnsīgnĕ pătērnaē.
Nāmquĕ fĕrūnt lūctū Cŷcnūm Phaēthōntĭs ămātī,
pōpŭlĕās īntēr frōndēs ūmbrāmquĕ sŏrōrūm190
dūm cănĭt ēt maēstūm mūsā sōlātŭr ămōrēm,
cānēntēm mōllī plūmā dūxīssĕ sĕnēctām,
līnquēntēm tērrās ēt sīdĕră vōcĕ sĕquēntēm.
Fīlĭŭs, aēquālīs cŏmĭtātūs clāssĕ cătērvās,
īngēntēm rēmīs Cēntaūrūm prōmŏvĕt; īllĕ195
īnstăt ăquaē sāxūmque ūndīs īnmānĕ mĭnātūr
ārdŭŭs ēt lōngā sūlcāt mărĭa āltă cărīnā.
Īlle ĕtĭām pătrĭīs āgmēn cĭĕt Ōcnŭs ăb ōrīs,
fātĭdĭcaē Māntūs ēt Tūscī fīlĭŭs āmnīs,
quī mūrōs mātrīsquĕ dĕdīt tĭbĭ, Māntŭă, nōmēn,200
Māntŭă, dīvĕs ăvīs; sēd nōn gĕnŭs ōmnĭbŭs ūnūm:
gēns īllī trīplēx, pŏpŭlī sūb gēntĕ quătērnī,
īpsă căpūt pŏpŭlīs, Tūscō dē sānguĭnĕ vīrēs.
Hīnc quŏquĕ quīngēntōs īn sē Mēzēntĭŭs ārmāt,
quōs pātēr Bĕnăcō vēlātŭs hărūndĭnĕ glaūcā205
Mīncĭŭs īnfēstā dūcēbăt ĭn aēquŏră pīnū.
Īt grăvĭs Aūlēstēs cēntēnāque ārbŏrĕ flūctūm
vērbĕrăt ādsūrgēns, spūmānt vădă mārmŏrĕ vērsō.
Hūnc vĕhĭt īnmānīs Trītōn ēt caērŭlă cōnchā
ēxtērrēns frĕtă, cuī lătĕrūm tĕnŭs hīspĭdă nāntī210
frōns hŏmĭnēm praēfērt, īn prīstīm dēsĭnĭt ālvūs:
spūmĕă sēmĭfĕrō sūb pēctŏrĕ mūrmŭrăt ūndă.
Tōt lēctī prŏcĕrēs tēr dēnīs nāvĭbŭs ībānt
sūbsĭdĭō Troīae ēt cāmpōs sălĭs aērĕ sĕcābānt.
Iāmquĕ dĭēs caēlō cōncēssĕrăt ālmăquĕ cūrrū215
nōctĭvăgō Phoēbē mĕdĭūm pūlsābăt Ŏlŷmpūm:
Aēnēās - nĕque ĕnīm mēmbrīs dāt cūră quĭētēm -
īpsĕ sĕdēns clāvōmquĕ rĕgīt vēlīsquĕ mĭnīstrāt.
Ātque īllī mĕdĭo īn spătĭō chŏrŭs ēccĕ sŭārūm
ōccūrrīt cŏmĭtūm: Nŷmphaē, quās ālmă Cўbēlē220
nūmĕn hăbērĕ mărīs Nŷmphāsque ē nāvĭbŭs ēssĕ
iūssĕrăt, īnnābānt părĭtēr flūctūsquĕ sĕcābānt,
quōt prĭŭs aērātaē stĕtĕrānt ād lītŏră prōraē.
Ādgnōscūnt lōngē rēgēm lūstrāntquĕ chŏrēīs.
Quārūm quaē fāndī dōctīssĭmă Cŷmŏdŏcēă225
pōnĕ sĕquēns dēxtrā pūppīm tĕnĕt īpsăquĕ dōrsō
ēmĭnĕt āc laēvā tăcĭtīs sūbrēmĭgăt ūndīs.
Tūm sīc īgnārum ādlŏquĭtūr: "Vĭgĭlāsnĕ, dĕūm gēns
Aēnēā? Vĭgĭla ēt rēmīs īnmīttĕ rŭdēntīs.
Nōs sŭmŭs Īdaēaē sācrō dē vērtĭcĕ pīnūs,230
nūnc pĕlăgī nŷmphaē, clāssīs tŭă. Pērfĭdŭs ūt nōs
praēcĭpĭtīs fērrō Rŭtŭlūs flāmmāquĕ prĕmēbāt,
rūpĭmŭs īnvītaē tŭă vīncŭlă, tēquĕ pĕr aēquōr
quaērĭmŭs. Hānc gĕnĕtrīx făcĭēm mĭsĕrātă rĕfēcīt
ēt dĕdĭt ēssĕ dĕās aēvōmque ăgĭtārĕ sŭb ūndīs.235
Āt pŭĕr Āscănĭūs mūrō fōssīsquĕ tĕnētūr
tēla īntēr mĕdĭa ātque hōrrēntīs Mārtĕ Lătīnōs.
Iām lŏcă iūssă tĕnēnt fōrtī pērmīxtŭs Ĕtrūscō
Ārcăs ĕquēs: mĕdĭās īllīs ōppōnĕrĕ tūrmās,
nē cāstrīs iūngānt, cērta ēst sēntēntĭă Tūrnō.240
Sūrge ăge ĕt Aūrōrā sŏcĭōs vĕnĭēntĕ vŏcārī
prīmŭs ĭn ārmă iŭbe ēt clīpeūm căpĕ, quēm dĕdĭt īpsĕ
īnvīctum Īgnĭpŏtēns ātque ōrās āmbĭĭt aūrō.
Crāstĭnă lūx, mĕă sī nōn īnrĭtă dīctă pŭtārīs,
īngēntīs Rŭtŭlaē spēctābīs caēdĭs ăcērvōs."245
Dīxĕrăt, ēt dēxtrā dīscēdēns īnpŭlĭt āltām
haūd īgnāră mŏdī pūppīm: fŭgĭt īllă pĕr ūndās
ōcĭŏr ēt iăcŭlo ēt vēntōs aēquāntĕ săgīttā.
Īnde ălĭaē cĕlĕrānt cūrsūs. Stŭpĕt īnscĭŭs īpsĕ
Trōs Ānchīsĭădēs, ănĭmōs tămĕn ōmĭnĕ tōllīt.250
Tūm brĕvĭtēr, sŭpĕra āspēctāns cōnvēxă, prĕcātūr:
"Ālmă părēns Īdaēă dĕūm, cuī Dīndўmă cōrdī
tūrrĭgĕraēque ūrbēs bĭiŭgīque ād frēnă lĕōnēs,
tū mĭhĭ nūnc pūgnaē prīncēps, tū rītĕ prŏpīnquēs
aūgŭrĭūm Phrўgĭbūsque ādsīs pĕdĕ, dīvă, sĕcūndō."255
tāntum ēffātŭs, ĕt īntĕrĕā rĕvŏlūtă rŭēbāt
mātūrā iām lūcĕ dĭēs nōctēmquĕ fŭgārāt:
prīncĭpĭō sŏcĭīs ēdīcīt, sīgnă sĕquāntūr
ātque ănĭmōs āptēnt ārmīs pūgnaēquĕ părēnt sē.
Iāmque īn cōnspēctū Teūcrōs hăbĕt ēt sŭă cāstră,260
stāns cēlsa īn pūppī, clīpeūm cūm deīndĕ sĭnīstrā
ēxtŭlĭt ārdēntēm: clāmōrem ād sīdĕră tōllūnt
Dārdănĭdae ē mūrīs, spēs āddĭtă sūscĭtăt īrās,
tēlă mănū iăcĭūnt: quālēs sūb nūbĭbŭs ātrīs
Strŷmŏnĭaē dānt sīgnă grŭēs ātque aēthĕră trānānt265
cūm sŏnĭtū fŭgĭūntquĕ Nŏtōs clāmōrĕ sĕcūndō.
Āt Rŭtŭlō rēgī dŭcĭbūsque ĕă mīră vĭdērī
Aūsŏnĭīs, dōnēc vērsās ād lītŏră pūppēs
rēspĭcĭūnt tōtūmque ādlābī clāssĭbŭs aēquōr.
Ārdĕt ăpēx căpĭtī crīstīsque ā vērtĭcĕ flāmmă270
fūndĭtŭr ēt vāstōs ūmbō vŏmĭt aūrĕŭs īgnīs.
Nōn sĕcŭs āc lĭquĭdā sī quāndō nōctĕ cŏmētaē
sānguĭnĕī lūgūbrĕ rŭbēnt aūt Sīrĭŭs ārdōr
īllĕ sĭtīm mōrbōsquĕ fĕrēns mōrtālĭbŭs aēgrīs,
nāscĭtŭr ēt laēvō cōntrīstāt lūmĭnĕ caēlūm.275
Haūd tămĕn aūdācī Tūrnō fīdūcĭă cēssīt
lītŏră praēcĭpĕre ēt vĕnĭēntīs pēllĕrĕ tērrā.
[Ūltro ănĭmōs tōllīt dīctīs ātque īncrĕpăt ūltrō:]
"Quōd vŏtĭs ōptāstīs, ādēst pērfrīngĕrĕ dēxtrā:
īn mănĭbūs Mārs īpsĕ, vĭrī. Nūnc cōniŭgĭs ēstō280
quīsquĕ sŭaē tēctīquĕ mĕmōr, nūnc māgnă rĕfērtō
fāctă, pătrūm laūdēs. Ūltro ōccūrrāmŭs ăd ūndām,
dūm trĕpĭdi ēgrēssīsquĕ lăbānt vēstīgĭă prīmă.
Aūdēntīs Fōrtūnă iŭvāt."
Haēc ăĭt ēt sēcūm vērsāt, quōs dūcĕrĕ cōntrā285
vēl quĭbŭs ōbsēssōs pōssīt cōncrēdĕrĕ mūrōs.
Īntĕrĕa Aēnēās sŏcĭōs dē pūppĭbŭs āltīs
pōntĭbŭs ēxpōnīt. Mūltī sērvārĕ rĕcūrsūs
lānguēntīs pĕlăgi ēt brĕvĭbūs sē crēdĕrĕ sāltū,
pēr rēmōs ălĭī. Spĕcŭlātūs lītŏră Tārchōn,290
quā vădă nōn spīrānt nēc frāctă rĕmūrmŭrăt ūndă,
sēd măre ĭnōffēnsūm crēscēnti ādlābĭtŭr aēstū,
ādvērtīt sŭbĭtō prōrām sŏcĭōsquĕ prĕcātūr:
"Nūnc, ō lēctă mănūs, vălĭdīs īncūmbĭtĕ rēmīs;
tōllĭtĕ, fērtĕ rătēs; ĭnĭmīcām fīndĭtĕ rōstrīs295
hānc tērrām, sūlcūmquĕ sĭbī prĕmăt īpsă cărīnă.
Frāngĕrĕ nēc tālī pūppīm stătĭōnĕ rĕcūsō
ārrēptā tēllūrĕ sĕmēl." Quaē tālĭă pōstquām
ēffātūs Tārchōn, sŏcĭī cōnsūrgĕrĕ tōnsīs
spūmāntīsquĕ rătēs ārvīs īnfērrĕ Lătīnīs,300
dōnēc rōstră tĕnēnt sīccum ēt sēdērĕ cărīnaē
ōmnēs īnnŏcŭaē, sēd nōn pūppīs tŭă, Tārchōn.
Nāmque īnflīctă vădīs, dōrsō dūm pēndĕt ĭnīquō,
āncēps sūstēntātă dĭū, flūctūsquĕ fătīgāt,
sōlvĭtŭr ātquĕ vĭrōs mĕdĭīs ēxpōnĭt ĭn ūndīs;305
frāgmĭnă rēmōrūm quōs ēt flŭĭtāntĭă trānstră
īnpĕdĭūnt, rĕtrăhītquĕ pĕdēs sĭmŭl ūndă rĕlābēns.
Nēc Tūrnūm sēgnīs rĕtĭnēt mŏră, sēd răpĭt ācēr
tōtam ăcĭem īn Teūcrōs ēt cōntra īn lītŏrĕ sīstīt.
Sīgnă cănūnt. Prīmūs tūrmās īnvāsĭt ăgrēstīs310
Aēnēās, ōmēn pūgnaē, strāvītquĕ Lătīnōs
ōccīsō Thērōnĕ, vĭrūm quī māxĭmŭs ūltrō
Aēnēān pĕtĭt: huīc glădĭō pērque aērĕă sūtă,
pēr tŭnĭcām squālēntem aūrō lătŭs haūrĭt ăpērtūm.
Īndĕ Lĭchān fĕrĭt, ēxsēctūm iām mātrĕ pĕrēmptā315
ēt tĭbĭ, Phoēbĕ, săcrūm, cāsūs ēvādĕrĕ fērrī
cuī lĭcŭīt pārvō. Nēc lōngē Cīssĕă dūrūm
īnmānēmquĕ Gўān, stērnēntīs āgmĭnă clāvā,
dēiēcīt lētō: nĭhĭl īllōs Hērcŭlĭs ārmă
nēc vălĭdaē iūvērĕ mănūs gĕnĭtōrquĕ Mĕlāmpūs.320
Ālcīdaē cŏmĕs ūsquĕ grăvīs dūm tērră lăbōrēs
praēbŭĭt. Ēccĕ Phărō, vōcēs dūm iāctăt ĭnērtīs,
īntōrquēns iăcŭlūm clāmāntī sīstĭt ĭn ōrĕ.
Tū quŏquĕ, flāvēntēm prīmā lānūgĭnĕ mālās
dūm sĕquĕrīs Clўtĭum īnfēlīx, nŏvă gaūdĭă, Cŷdōn,325
Dārdănĭā strātūs dēxtrā, sēcūrŭs ămōrūm,
quī iŭvĕnūm tĭbĭ sēmpĕr ĕrānt, mĭsĕrāndĕ iăcērēs,
nī frātrūm stīpātă cŏhōrs fŏrĕt ōbvĭă, Phōrcī
prōgĕnĭēs, sēptēm nŭmĕrō: sēptēnăquĕ tēlă
cōnĭcĭūnt, pārtīm gălĕā clĭpĕōquĕ rĕsūltānt330
īnrĭtă, dēflēxīt pārtīm strīngēntĭă cōrpūs
ālmă Vĕnūs. Fīdum Aēnēās ādfātŭr Ăchātēn:
"Sūggĕrĕ tēlă mĭhī: nōn ūllūm dēxtĕră frūstrā
tōrsĕrĭt īn Rŭtŭlōs, stĕtĕrānt quae īn cōrpŏrĕ Grāiūm
Īlĭăcīs cāmpīs." Tūm māgnām cōrrĭpĭt hāstām335
ēt iăcĭt: īllă vŏlāns clĭpĕī trānsvērbĕrăt aēră
Maēŏnĭs ēt thōrācă sĭmūl cūm pēctŏrĕ rūmpīt.
Huīc frātēr sŭbĭt Ālcānōr frātrēmquĕ rŭēntēm
sūstēntāt dēxtrā: trāiēctō mīssă lăcērtō
prōtĭnŭs hāstă fŭgīt sērvātquĕ crŭēntă tĕnōrēm,340
dēxtĕrăque ēx ŭmĕrō nērvīs mŏrĭbūndă pĕpēndīt.
Tūm Nŭmĭtōr iăcŭlō frātrīs dē cōrpŏrĕ rāptō
Aēnēān pĕtĭīt; sēd nōn ēt fīgĕrĕ cōntrā
ēst lĭcĭtūm, māgnīquĕ fĕmūr pērstrīnxĭt Ăchātaē.
Hīc Cŭrĭbūs fīdēns, prīmaēvō cōrpŏrĕ Claūsūs345
ādvĕnĭt ēt rĭgĭdā Drўŏpēm fĕrĭt ēmĭnŭs hāstā
sūb mēntūm grăvĭtēr prēssā părĭtērquĕ lŏquēntīs
vōcem ănĭmāmquĕ răpīt trāiēctō gūttŭre; ăt īllĕ
frōntĕ fĕrīt tērram ēt crāssūm vŏmĭt ōrĕ crŭōrēm.
Trēs quŏquĕ Thrēĭcĭōs Bŏrĕaē dē gēntĕ sŭprēmā350
ēt trīs, quōs Īdās pătĕr ēt pătrĭa Īsmără mīttīt,
pēr vărĭōs stērnīt cāsūs: āccūrrĭt Hălaēsūs
Aūrūncaēquĕ mănūs, sŭbĭt ēt Nēptūnĭă prōlēs
īnsīgnīs Mēssāpŭs ĕquīs: ēxpēllĕrĕ tēndūnt
nūnc hī, nūnc īllī; cērtātūr līmĭne ĭn īpsō355
Aūsŏnĭaē. Māgnō dīscōrdēs aēthĕrĕ vēntī
proēlĭă ceū tōllūnt ănĭmīs ēt vīrĭbŭs aēquīs;
nōn īpsi īntēr sē, nōn nūbĭlă, nōn mărĕ cēdīt;
āncēps pūgnă dĭū, stānt ōbnīxa ōmnĭă cōntrā:
haūd ălĭtēr Trōiānae ăcĭēs ăcĭēsquĕ Lătīnaē360
cōncūrrūnt; haērēt pĕdĕ pēs dēnsūsquĕ vĭrō vīr.
Āt pārte ēx ălĭā, quā sāxă rŏtāntĭă lātē
īnpŭlĕrāt tōrrēns ārbūstăquĕ dīrŭtă rīpīs,
Ārcădăs īnsuētōs ăcĭēs īnfērrĕ pĕdēstrīs
ūt vīdīt Pāllās Lătĭō dărĕ tērgă sĕquācī,365
āspĕră quīs nātūră lŏcī dīmīttĕrĕ quāndō
sūăsĭt ēquŏs, ŭnūm quōd rēbūs rēstăt ĕgēnīs,
nūnc prĕcĕ, nūnc dīctīs vīrtūtem āccēndĭt ămārīs:
"Quō fŭgĭtīs, sŏcĭī? Pēr vōs ēt fōrtĭă fāctă,
pēr dŭcĭs Ēvāndrī nōmēn dēvīctăquĕ bēllă370
spēmquĕ mĕām, pătrĭaē quaē nūnc sŭbĭt aēmŭlă laūdī,
fīdĭtĕ nē pĕdĭbūs. Fērrō rūmpēndă pĕr hōstīs
ēst vĭă. Quā glŏbŭs īllĕ vĭrūm dēnsīssĭmŭs ūrgēt,
hāc vōs ēt Pāllāntă dŭcēm pătrĭa āltă rĕpōscīt.
Nūmĭnă nūllă prĕmūnt, mōrtāli ūrgēmŭr ăb hōstĕ375
mōrtālēs, tŏtĭdēm nōbīs ănĭmaēquĕ mănūsquĕ.
Ēccĕ mărīs māgnō claūdīt nōs ōbĭcĕ pōntūs,
dēst iām tērră fŭgaē: pĕlăgūs Troīāmnĕ pĕtēmūs?"
Haēc ăĭt ēt mĕdĭūs dēnsōs prōrūmpĭt ĭn hōstīs.
Ōbvĭŭs huīc prīmūm, fātīs āddūctŭs ĭnīquīs,380
fīt Lăgŭs. Hūnc, māgnō dūm vēllīt pōndĕrĕ sāxūm,
īntōrtō fīgīt tēlō, dīscrīmĭnă cōstīs
pēr mĕdĭūm quā spīnă dăbāt, hāstāmquĕ rĕcēptāt
ōssĭbŭs haērēntēm. Quēm nōn sŭpĕr ōccŭpăt Hīsbōn,
īllĕ quĭdem hōc spērāns: nām Pāllās āntĕ rŭēntēm,385
dūm fŭrĭt, īncaūtūm crūdēlī mōrtĕ sŏdālīs
ēxcĭpĭt ātque ēnsēm tŭmĭdo īn pūlmōnĕ rĕcōndīt.
Hīnc Sthĕnĭūm pĕtĭt ēt Rhoētī dē gēntĕ vĕtūstā
Ānchĕmŏlūm, thălămōs aūsum īncēstārĕ nŏvērcaē.
Vōs ĕtĭām, gĕmĭnī, Rŭtŭlīs cĕcĭdīstĭs ĭn ārvīs,390
Daūcĭă, Lārīdē Thŷmbērquĕ, sĭmīllĭmă prōlēs,
īndīscrētă sŭīs grātūsquĕ părēntĭbŭs ērrōr;
āt nūnc dūră dĕdīt vōbīs dīscrīmĭnă Pāllās:
nām tĭbĭ, Thŷmbrĕ, căpūt Ēvāndrĭŭs ābstŭlĭt ēnsīs;
tē dēcīsă sŭūm Lārīdē dēxtĕră quaērīt395
sēmiănĭmēsquĕ mĭcānt dĭgĭtī fērrūmquĕ rĕtrāctānt.
Ārcădăs āccēnsōs mŏnĭtu ēt praēclāră tŭēntēs
fāctă vĭrī mīxtūs dŏlŏr ēt pŭdŏr ārmăt ĭn hōstīs.
Tūm Pāllās bĭiŭgīs fŭgĭēntēm Rhoētĕă praētēr
trāĭcĭt. Hōc spătĭūm tāntūmquĕ mŏraē fŭĭt Īlō;400
Īlō nāmquĕ prŏcūl vălĭdām dīrēxĕrăt hāstām,
quām mĕdĭūs Rhoēteūs īntērcĭpĭt, ōptĭmĕ Teūthrā,
tē fŭgĭēns frātrēmquĕ Tўrēn, cūrrūquĕ vŏlūtūs
caēdīt sēmiănĭmīs Rŭtŭlōrūm cālcĭbŭs ārvă.
Āc vĕlŭt ōptātō vēntīs aēstātĕ cŏōrtīs405
dīspērsa īnmīttīt sīlvīs īncēndĭă pāstōr,
cōrrēptīs sŭbĭtō mĕdĭīs ēxtēndĭtŭr ūnă
hōrrĭdă pēr lātōs ăcĭēs Vōlcānĭă cāmpōs;
īllĕ sĕdēns vīctōr flāmmās dēspēctăt ŏvāntīs:
nōn ălĭtēr sŏcĭūm vīrtūs cŏĭt ōmnĭs ĭn ūnūm410
tēquĕ iŭvāt, Pāllā. Sēd bēllīs ācĕr Hălaēsūs
tēndĭt ĭn ādvērsōs sēque īn sŭă cōllĭgĭt ārmă.
Hīc māctāt Lādōnă Phĕrētăquĕ Dēmŏdŏcūmquĕ,
Strŷmŏnĭō dēxtrām fūlgēntī dērĭpĭt ēnsĕ
ēlātam īn iŭgŭlūm, sāxō fĕrĭt ōră Thŏāntīs415
ōssăquĕ dīspērsīt cĕrĕbrō pērmīxtă crŭēntō.
Fātă cănēns sīlvīs gĕnĭtōr cēlārăt Hălaēsūm:
ūt sĕnĭōr lētō cānēntĭă lūmĭnă sōlvīt,
īnĭĕcērĕ mănūm Pārcaē tēlīsquĕ săcrārūnt
Ēvāndrī. Quēm sīc Pāllās pĕtĭt āntĕ prĕcātūs:420
"Dā nūnc Thŷbrĭ, pătēr, fērrō, quōd mīssĭlĕ lībrō,
fōrtūnam ātquĕ vĭām dūrī pēr pēctŭs Hălaēsī.
Haēc ārma ēxŭvĭāsquĕ vĭrī tŭă quērcŭs hăbēbīt."
Aūdĭĭt īllă dĕūs: dūm tēxĭt Ĭmāŏna Hălaēsūs,
Ārcădĭo īnfēlīx tēlō dāt pēctŭs ĭnērmūm.425
Āt nōn caēdĕ vĭrī tāntā pērtērrĭtă Laūsūs,
pārs īngēns bēllī, sĭnĭt āgmĭnă: prīmŭs Ăbāntēm
ōppŏsĭtum īntĕrĭmīt, pūgnaē nōdūmquĕ mŏrāmquĕ.
Stērnĭtŭr Ārcădĭaē prōlēs, stērnūntŭr Ĕtrūscī
ēt vōs, ō Grăĭīs īnpērdĭtă cōrpŏră, Teūcrī.430
Āgmĭnă cōncūrrūnt dŭcĭbūsque ēt vīrĭbŭs aēquīs.
Ēxtrēmi āddēnsēnt ăcĭēs nēc tūrbă mŏvērī
tēlă mănūsquĕ sĭnīt. Hīnc Pāllās īnstăt ĕt ūrgēt,
hīnc cōntrā Laūsūs, nēc mūltūm dīscrĕpăt aētās:
ēgrĕgĭī fōrmā, sēd quīs Fōrtūnă nĕgārāt435
īn pătrĭām rĕdĭtūs. Īpsōs cōncūrrĕrĕ pāssūs
haūd tămĕn īntēr sē māgnī rēgnātŏr Ŏlŷmpī:
mōx īllōs sŭă fātă mănēnt māiōrĕ sŭb hōstĕ.
Īntĕrĕā sŏrŏr ālmă mŏnēt sūccēdĕrĕ Laūsō
Tūrnūm, quī vŏlŭcrī cūrrū mĕdĭūm sĕcăt āgmēn.440
Ūt vīdīt sŏcĭōs: "Tēmpūs dēsīstĕrĕ pūgnaē:
sōlŭs ĕgo īn Pāllāntă fĕrōr, sōlī mĭhĭ Pāllās
dēbētūr; cŭpĕrem īpsĕ părēns spēctātŏr ădēssēt."
Haēc ăĭt, ēt sŏcĭī cēssērūnt aēquŏrĕ iūssō.
Āt Rŭtŭlum ābscēssū iŭvĕnīs tūm iūssă sŭpērbă445
mīrātūs stŭpĕt īn Tūrnō cōrpūsquĕ pĕr īngēns
lūmĭnă vōlvĭt ŏbītquĕ trŭcī prŏcŭl ōmnĭă vīsū,
tālĭbŭs ēt dīctīs īt cōntrā dīctă tўrānnī:
"Aūt spŏlĭīs ĕgŏ iām rāptīs laūdābŏr ŏpīmīs
aūt lēto īnsīgnī: sōrtī pătĕr aēquŭs ŭtrīque ēst.450
Tōllĕ mĭnās." Fātūs mĕdĭūm prōcēdĭt ĭn aēquōr,
frīgĭdŭs Ārcădĭbūs cŏĭt īn praēcōrdĭă sānguīs.
Dēsĭlŭīt Tūrnūs bĭiŭgīs, pĕdĕs āppărăt īrĕ
cōmmĭnŭs; ūtquĕ lĕō, spĕcŭlā cūm vīdĭt ăb āltā
stārĕ prŏcūl cāmpīs mĕdĭtāntem īn proēlĭă taūrūm,455
ādvŏlăt; haūd ălĭa ēst Tūrnī vĕnĭēntĭs ĭmāgŏ.
Hūnc ŭbĭ cōntĭgŭūm mīssaē fŏrĕ crēdĭdĭt hāstaē,
īrĕ prĭōr Pāllās, sī quā fōrs ādiŭvĕt aūsūm
vīrĭbŭs īnpărĭbūs, māgnūmque ĭta ăd aēthĕră fātūr:
"Pēr pătrĭs hōspĭtĭum ēt mēnsās, quās ādvĕna ădīstī,460
tē prĕcŏr, Ālcīdē, coēptīs īngēntĭbŭs ādsīs.
Cērnāt sēmĭnĕcī sĭbĭ mē răpĕre ārmă crŭēntă
vīctōrēmquĕ fĕrānt mŏrĭēntĭă lūmĭnă Tūrnī."
Aūdĭĭt Ālcīdēs iŭvĕnēm māgnūmquĕ sŭb īmō
cōrdĕ prĕmīt gĕmĭtūm lăcrĭmāsque ēffūndĭt ĭnānīs.465
Tūm gĕnĭtōr nātūm dīctīs ādfātŭr ămīcīs:
"Stāt sŭă cuīquĕ dĭēs, brĕve ĕt īnrĕpărābĭlĕ tēmpūs
ōmnĭbŭs ēst vītaē: sēd fāmam ēxtēndĕrĕ fāctīs,
hōc vīrtūtĭs ŏpūs. Troīaē sūb moēnĭbŭs āltīs
tōt gnātī cĕcĭdērĕ dĕūm; quīn ōccĭdĭt ūnā470
Sārpēdōn, mĕă prōgĕnĭēs. Ĕtĭām sŭă Tūrnūm
fātă vŏcānt, mētāsquĕ dătī pērvēnĭt ăd aēvī."
Sīc ăĭt ātque ŏcŭlōs Rŭtŭlōrūm rēĭcĭt ārvīs.
Āt Pāllās māgnīs ēmīttīt vīrĭbŭs hāstām
vāgīnāquĕ căvā fūlgēntēm dērĭpĭt ēnsēm.475
Īllă vŏlāns ŭmĕrī sūrgūnt quā tēgmĭnă sūmmă
īncĭdĭt ātquĕ vĭām clĭpĕī mōlītă pĕr ōrās
tāndem ĕtĭām māgnō strīnxīt dē cōrpŏrĕ Tūrnī.
Hīc Tūrnūs fērrō praēfīxūm rōbŭr ăcūtō
īn Pāllāntă dĭū lībrāns iăcĭt ātque ĭtă fātūr:480
"Ādspĭcĕ, nūm măgĕ sīt nōstrūm pĕnĕtrābĭlĕ tēlūm."
Dīxĕrăt; āt clīpeūm, tōt fērrī tērgă, tŏt aērīs,
quēm pēllīs tŏtĭēns ŏbĕāt cīrcūmdătă taūrī,
vībrāntī cūspīs mĕdĭūm trānsvērbĕrăt īctū
lōrīcaēquĕ mŏrās ēt pēctūs pērfŏrăt īngēns.485
Īllĕ răpīt călĭdūm frūstrā dē vōlnĕrĕ tēlūm:
ūna ĕădēmquĕ vĭā sānguīs ănĭmūsquĕ sĕquūntūr.
Cōrrŭĭt īn vōlnūs, sŏnĭtūm sŭpĕr ārmă dĕdērĕ,
ēt tērram hōstīlēm mŏrĭēns pĕtĭt ōrĕ crŭēntō.
Quēm Tūrnūs sŭpĕr ādsīstēns ‹sīc ōrĕ prŏfātūr›:490
"Ārcădĕs haēc" īnquīt "mĕmŏrēs mĕă dīctă rĕfērtĕ
Ēvāndrō: quālēm mērvīt, Pāllāntă rĕmīttō.
Quīsquĭs hŏnōs tŭmŭlī, quīdquīd sōlāmĕn hŭmāndi ēst,
lārgĭŏr. Haūd īllī stābūnt Aēnēĭă pārvō
hōspĭtĭa" ēt laēvō prēssīt pĕdĕ tālĭă fātūs495
ēxănĭmēm, răpĭēns īnmānĭă pōndĕră bālteī
īnprēssūmquĕ nĕfās: ūnā sūb nōctĕ iŭgālī
caēsă mănūs iŭvĕnūm foēdē thălămīquĕ crŭēntī,
quaē Clŏnŭs Eūrўtĭdēs mūltō caēlāvĕrăt aūrō;
quō nūnc Tūrnŭs ŏvāt spŏlĭō gaūdētquĕ pŏtītūs.500
Nēscĭă mēns hŏmĭnūm fātī sōrtīsquĕ fŭtūraē
ēt sērvārĕ mŏdūm, rēbūs sūblātă sĕcūndīs!
Tūrnō tēmpŭs ĕrīt, māgnō cum ōptāvĕrĭt ēmptūm
īntāctūm Pāllānta ēt cūm spŏlĭa īstă dĭēmquĕ
ōdĕrĭt. Āt sŏcĭī mūltō gĕmĭtū lăcrĭmīsquĕ505
īnpŏsĭtūm scūtō rĕfĕrūnt Pāllāntă frĕquēntēs.
Ō dŏlŏr ātquĕ dĕcūs māgnūm rĕdĭtūrĕ părēntī!
Haēc tē prīmă dĭēs bēllō dĕdĭt, haēc ĕădem aūfērt,
cūm tămĕn īngēntīs Rŭtŭlōrūm līnquĭs ăcērvōs.
Nēc iām fāmă mălī tāntī, sēd cērtĭŏr aūctōr510
ādvŏlăt Aēnēaē, tĕnŭī dīscrīmĭnĕ lētī
ēssĕ sŭōs, tēmpūs vērsīs sūccūrrĕrĕ Teūcrīs.
Prōxĭmă quaēquĕ mĕtīt glădĭō lātūmquĕ pĕr āgmēn
ārdēns līmĭtem ăgīt fērrō, tē, Tūrnĕ, sŭpērbūm
caēdĕ nŏvā quaērēns. Pāllās, Ēvāndĕr, ĭn īpsīs515
ōmnĭă sūnt ŏcŭlīs, mēnsaē, quās ādvĕnă prīmās
tūnc ădĭīt, dēxtraēquĕ dătaē. Sūlmōnĕ crĕātōs
quāttŭŏr hīc iŭvĕnēs, tŏtĭdēm, quōs ēdŭcăt Ūfēns,
vīvēntīs răpĭt, īnfĕrĭās quōs īmmŏlĕt ūmbrīs
cāptīvōquĕ rŏgī pērfūndāt sānguĭnĕ flāmmās.520
Īndĕ Măgō prŏcŭl īnfēnsām cōntēndĕrăt hāstām.
Īlle āstū sŭbĭt āc trĕmĭbūndă sŭpērvŏlăt hāstă,
ēt gĕnŭa āmplēctēns ēffātūr tālĭă sūpplēx:
"Pēr pătrĭōs Mānīs ēt spēs sūrgēntĭs Ĭūlī
tē prĕcŏr, hānc ănĭmām sērvēs gnātōquĕ pătrīquĕ.525
Ēst dŏmŭs āltă, iăcēnt pĕnĭtūs dēfōssă tălēntă
caēlāti ārgēntī, sūnt aūrī pōndĕră fāctī
īnfēctīquĕ mĭhī. Nōn hīc vīctōrĭă Teūcrūm
vērtĭtŭr aūt ănĭma ūnă dăbīt dīscrīmĭnă tāntă."
Dīxĕrăt. Aēnēās cōntrā cuī tālĭă rēddīt:530
"Ārgēnti ātque aūrī mĕmŏrās quaē mūltă tălēntă,
gnātīs pārcĕ tŭīs. Bēllī cōmmērcĭă Tūrnūs
sūstŭlĭt īllă prĭōr iām tūm Pāllāntĕ pĕrēmptō.
Hōc pătrĭs Ānchīsaē Mānēs, hōc sēntĭt Ĭūlūs."
Sīc fātūs gălĕām laēvā tĕnĕt ātquĕ rĕflēxā535
cērvīce ōrāntīs căpŭlō tĕnŭs ādplĭcăt ēnsēm.
Nēc prŏcŭl Haēmŏnĭdēs, Phoēbī Trĭvĭaēquĕ săcērdōs,
īnfŭlă cuī sācrā rĕdĭmībāt tēmpŏră vīttā,
tōtūs cōllūcēns vēste ātque īnsīgnĭbŭs ārmīs:
quēm cōngrēssŭs ăgīt cāmpō lāpsūmquĕ sŭpērstāns540
īmmŏlăt īngēntīque ūmbrā tĕgĭt; ārmă Sĕrēstūs
lēctă rĕfērt ŭmĕrīs, tĭbĭ, rēx Grādīvĕ, trŏpaēūm.
Īnstaūrānt ăcĭēs Vōlcānī stīrpĕ crĕātūs
Caēcŭlŭs ēt vĕnĭēns Mārsōrūm mōntĭbŭs Ūmbrō:
Dārdănĭdēs cōntrā fŭrĭt. Ānxŭrĭs ēnsĕ sĭnīstrām545
ēt tōtūm clĭpĕī fērrō dĕĭēcĕrăt ōrbēm
- dīxĕrăt īlle ălĭquīd māgnūm vīmque ādfŏrĕ vērbō
crēdĭdĕrāt caēlōque ănĭmūm fōrtāssĕ fĕrēbāt
cānĭtĭēmquĕ sĭbi ēt lōngōs prōmīsĕrăt ānnōs: -
Tārquĭtŭs ēxsūltāns cōntrā fūlgēntĭbŭs ārmīs,550
sīlvĭcŏlaē Faūnō Drўŏpē quēm Nŷmphă crĕārāt,
ōbvĭŭs ārdēntī sēse ōbtŭlĭt. Īllĕ rĕdūctā
lōrīcām clĭpĕīque īngēns ŏnŭs īnpĕdĭt hāstā,
tūm căpŭt ōrāntīs nēquīquam ēt mūltă părāntīs
dīcĕrĕ dētūrbāt tērraē trūncūmquĕ tĕpēntēm555
prōvōlvēns sŭpĕr haēc ĭnĭmīcō pēctŏrĕ fātūr:
"Īstīc nūnc, mĕtŭēndĕ, iăcē. Nōn te ōptĭmă mātēr
cōndĕt hŭmī pătrĭōque ŏnĕrābīt mēmbră sĕpūlcrō:
ālĭtĭbūs līnquērĕ fĕrīs aūt gūrgĭtĕ mērsūm
ūndă fĕrēt pīscēsque īnpāstī vōlnĕră lāmbēnt."560
Prōtĭnŭs Āntaēum ēt Lūcām, prīma āgmĭnă Tūrnī,
pērsĕquĭtūr fōrtēmquĕ Nŭmām fūlvōmquĕ Cămērtēm,
māgnănĭmō Vōlcēntĕ sătūm, dītīssĭmŭs āgrī
quī fŭĭt Aūsŏnĭdum ēt tăcĭtīs rēgnāvĭt Ămŷclīs.
Aēgaēōn quālīs, cēntūm cuī brācchĭă dīcūnt565
cēntēnāsquĕ mănūs, quīnquāgīnta ōrĭbŭs īgnēm
pēctŏrĭbūsque ārsīssĕ, Iŏvīs cūm fūlmĭnă cōntrā
tōt părĭbūs strĕpĕrēt clĭpĕīs, tōt strīngĕrĕt ēnsēs:
sīc tōto Aēnēās dēsaēvĭt ĭn aēquŏrĕ vīctōr,
ūt sĕmĕl īntĕpŭīt mūcrō. Quīn ēccĕ Nĭphaēī570
quādrĭiŭgēs ĭn ĕquōs ādvērsăquĕ pēctŏră tēndīt.
Ātque īllī lōngē grădĭēntem ēt dīră frĕmēntēm
ūt vīdērĕ, mĕtū vērsī rētrōquĕ rŭēntēs
ēffūndūntquĕ dŭcēm răpĭūntque ād lītŏră cūrrūs.
Interea biiugis infert se Lucagus albis575
īn mĕdĭōs frātērquĕ Lĭgēr; sēd frātĕr hăbēnīs
flēctĭt ĕquōs, strīctūm rŏtăt ācēr Lūcăgŭs ēnsēm.
Haūd tŭlĭt Aēnēās tāntō fērvōrĕ fŭrēntīs:
īnrŭĭt ādvērsāque īngēns āppārŭĭt hāstā.
Cuī Lĭgĕr:580
"Nōn Dĭŏmēdĭs ĕquōs nēc cūrrūm cērnĭs Ăchīllīs
aūt Phrўgĭaē cāmpōs: nūnc bēllī fīnĭs ĕt aēvī
hīs dăbĭtūr tērrīs." Vēsānō tālĭă lātē
dīctă vŏlānt Lĭgĕrī, sēd nōn ēt Trōĭŭs hērōs
dīctă părāt cōntrā: iăcŭlūm nām tōrquĕt ĭn hōstēm.585
Lūcăgŭs ūt prōnūs pēndēns īn vērbĕră tēlō
ādmōnvīt bĭiŭgōs, prōiēctō dūm pĕdĕ laēvō
āptāt sē pūgnaē, sŭbĭt ōrās hāstă pĕr īmās
fūlgēntīs clĭpĕī, tūm laēvōm pērfŏrăt īnguēn:
ēxcūssūs cūrrū mŏrĭbūndūs vōlvĭtŭr ārvīs.590
Quēm pĭŭs Aēnēās dīctīs ādfātŭr ămārīs:
"Lūcăgĕ, nūllă tŭōs cūrrūs fŭgă sēgnĭs ĕquōrūm
prōdĭdĭt aūt vānaē vērtēre ēx hōstĭbŭs ūmbraē:
īpsĕ rŏtīs sălĭēns iŭgă dēsĕrĭs." Haēc ĭtă fātūs
ārrĭpŭīt bĭiŭgōs; frātēr tēndēbăt ĭnērtīs595
īnfēlīx pālmās, cūrrū dēlāpsŭs ĕōdēm:
"Pēr tē, pēr quī tē tālēm gĕnŭērĕ părēntēs,
vīr Trōiānĕ, sĭne hānc ănĭmam ēt mĭsĕrērĕ prĕcāntīs."
Plūrĭbŭs ōrānti Aēnēās "Haūd tālĭă dūdūm
dīctă dăbās. Mŏrĕre ēt frātrēm nē dēsĕrĕ frātēr."600
Tūm lătĕbrās ănĭmaē pēctūs mūcrōnĕ rĕclūdīt.
Tālĭă pēr cāmpōs ēdēbāt fūnĕră dūctōr
Dārdănĭūs, tōrrēntĭs ăquaē vēl tūrbĭnĭs ātrī
mōrĕ fŭrēns. Tāndem ērūmpūnt ēt cāstră rĕlīnquūnt
Āscănĭūs pŭĕr ēt nēquīquam ōbsēssă iŭvēntūs.605
Iūnōnem īntĕrĕā cōmpēllāt Iūppĭtĕr ūltrō:
"Ō gērmānă mĭhi ātque ĕădēm grātīssĭmă cōniūnx,
ūt rēbārĕ, Vĕnūs - nēc tē sēntēntĭă fāllīt -
Trōiānās sūstēntăt ŏpēs, nōn vīvĭdă bēllō
dēxtră vĭrīs ănĭmūsquĕ fĕrōx pātiēnsquĕ pĕrīclī."610
Cuī Iūnō sūmmīssă "Quĭd, ō pūlchērrĭmĕ cōniūnx,
sōllĭcĭtās aēgram ēt tŭă trīstĭă iūssă tĭmēntēm?
Sī mĭhĭ, quaē quōndām fŭĕrāt quāmque ēssĕ dĕcēbāt,
vīs ĭn ămōrĕ fŏrēt, nōn hōc mĭhĭ nāmquĕ nĕgārēs,
ōmnĭpŏtēns, quīn ēt pūgnaē sūbdūcĕrĕ Tūrnūm615
ēt Daūnō pōssem īncŏlŭmēm sērvārĕ părēntī.
Nūnc pĕrĕāt Teūcrīsquĕ pĭō dēt sānguĭnĕ poēnās.
Īllĕ tămēn nōstrā dēdūcĭt ŏrīgĭnĕ nōmēn,
Pīlūmnūsque īllī quārtūs pătĕr, ēt tŭă lārgā
saēpĕ mănū mūltīsque ŏnĕrāvīt līmĭnă dōnīs."620
Cuī rēx aēthĕrĭī brĕvĭtēr sīc fātŭr Ŏlŷmpī:
"Sī mŏră praēsēntīs lētī tēmpūsquĕ cădūcō
ōrātūr iŭvĕnī mēque hōc ĭtă pōnĕrĕ sēntīs,
tōllĕ fŭgā Tūrnum ātque īnstāntĭbŭs ērĭpĕ fātīs:
hāctĕnŭs īndūlsīssĕ văcāt. Sīn āltĭŏr īstīs625
sūb prĕcĭbūs vĕnĭa ūllă lătētĕ tŏtūmquĕ mŏvērī
mūtārīvĕ pŭtās bēllūm, spēs pāscĭs ĭnānīs."
Ēt Iūno ādlăcrĭmāns: "Quīd sī, quaē vōcĕ grăvārīs,
mēntĕ dărēs ātque haēc Tūrnō rătă vītă mănērēt?
Nūnc mănĕt īnsōntēm grăvĭs ēxĭtŭs, aūt ĕgŏ vērī630
vānă fĕrōr. Quŏd ŭt ō pŏtĭūs fōrmīdĭnĕ fālsă
lūdăr ĕt īn mĕlĭūs tŭă quī pŏtĕs ōrsă rĕflēctās."
Haēc ŭbĭ dīctă dĕdīt, caēlō sē prōtĭnŭs āltō
mīsĭt ăgēns hĭĕmēm nīmbō sūccīnctă pĕr aūrās,
Īlĭăcāmque ăcĭem ēt Laūrēntĭă cāstră pĕtīvīt.635
Tūm dĕă nūbĕ căvā tĕnŭēm sĭnĕ vīrĭbŭs ūmbrām
īn făcĭem Aēnēaē, vīsū mīrābĭlĕ mōnstrūm,
Dārdănĭīs ōrnāt tēlīs clīpeūmquĕ iŭbāsquĕ
dīvīni ādsĭmŭlāt căpĭtīs, dăt ĭnānĭă vērbă,
dāt sĭnĕ mēntĕ sŏnūm grēssūsque ēffīngĭt ĕūntīs;640
mōrte ŏbĭtā quālīs fāma ēst vŏlĭtārĕ fĭgūrās
aūt quaē sōpītōs dēlūdūnt sōmnĭă sēnsūs.
Āt prīmās laēta ānte ăcĭēs ēxsūltăt ĭmāgŏ
īnrītātquĕ vĭrūm tēlīs ēt vōcĕ lăcēssīt.
Īnstāt cuī Tūrnūs strīdēntēmque ēmĭnŭs hāstām645
cōnĭcĭt, īllă dătō vērtīt vēstīgĭă tērgō.
Tūm vēro Aēnēān āvērsum ūt cēdĕrĕ Tūrnūs
crēdĭdĭt ātque ănĭmō spēm tūrbĭdŭs haūsĭt ĭnānēm:
"Quō fŭgĭs, Aēnēā? Thălămōs nē dēsĕrĕ pāctōs;
hāc dăbĭtūr dēxtrā tēllūs quaēsītă pĕr ūndās."650
Tālĭă vōcĭfĕrāns sĕquĭtūr strīctūmquĕ cŏrūscāt
mūcrōnēm nēc fērrĕ vĭdēt sŭă gaūdĭă vēntōs.
Fōrtĕ rătīs cēlsī cōniūnctă crĕpīdĭnĕ sāxī
ēxpŏsĭtīs stābāt scālīs ēt pōntĕ părātō,
quā rēx Clūsīnīs ādvēctŭs Ŏsīnĭŭs ōrīs.655
Hūc sēsē trĕpĭda Aēnēaē fŭgĭēntĭs ĭmāgŏ
cōnĭcĭt īn lătĕbrās; nēc Tūrnūs sēgnĭŏr īnstāt
ēxsŭpĕrātquĕ mŏrās ēt pōntīs trānsĭlĭt āltōs.
Vīx prōram āttĭgĕrāt, rūmpīt Sātūrnĭă fūnēm
āvōlsāmquĕ răpīt rĕvŏlūtă pĕr aēquŏră nāvēm.660
Īllum aūtem Aēnēās ābsēntem īn proēlĭă pōscīt;
ōbvĭă mūltă vĭrūm dēmīttīt cōrpŏră mōrtī:
tūm lĕvĭs haūd ūltrā lătĕbrās iām quaērĭt ĭmāgŏ,
sēd sūblīmĕ vŏlāns nūbī se īmmīscŭĭt ātraē,
cūm Tūrnūm mĕdĭo īntĕrĕā fērt aēquŏrĕ tūrbŏ.665
Rēspĭcĭt īgnārūs rērum īngrātūsquĕ sălūtīs
ēt dŭplĭcīs cūm vōcĕ mănūs ād sīdĕră tēndīt:
"Ōmnĭpŏtēns gĕnĭtōr, tāntōn mē crīmĭnĕ dīgnūm
dūxīsti ēt tālīs vŏlŭīsti ēxpēndĕrĕ poēnās?
Quō fĕrŏr, ūnde ăbĭī, quaē mē fŭgă quēmvĕ rĕdūcīt,670
Laūrēntīsne ĭtĕrūm mūrōs aūt cāstră vĭdēbō?
Quīd mănŭs īllă vĭrūm, quī mē mĕăque ārmă sĕcūtī
quōsquĕ, nĕfās, ōmnīs īnfāndā mōrtĕ rĕlīquī?
Ēt nūnc pālāntīs vĭdĕō gĕmĭtūmquĕ cădēntūm
āccĭpĭō. Quĭd ăgo aūt quaē iām sătĭs īmă dĕhīscāt675
tērră mĭhī? Vōs ō pŏtĭūs mĭsĕrēscĭtĕ, vēntī:
īn rūpēs, īn sāxă - vŏlēns vōs Tūrnŭs ădōrō -
fērtĕ rătēm saēvīsquĕ vădīs īnmīttĭtĕ sŷrtīs,
quō nĕquĕ mē Rŭtŭlī nēc cōnscĭă fāmă sĕquātūr."
Haēc mĕmŏrāns ănĭmō nūnc hūc, nūnc flūctŭăt īllūc,680
ān sēsē mūcrōne ōb tāntūm dēdĕcŭs āmēns
īndŭăt ēt crūdūm pēr cōstās ēxĭgăt ēnsēm,
flūctĭbŭs ān iăcĭāt mĕdĭīs ēt lītŏră nāndō
cūrvă pĕtāt Teūcrūmque ĭtĕrūm sē rēddăt ĭn ārmă.
Tēr cōnātŭs ŭtrāmquĕ vĭām, tēr māxĭmă Iūnō685
cōntĭnŭīt iŭvĕnēmque ănĭmī mĭsĕrātă rĕprēssīt.
Lābĭtŭr āltă sĕcāns flūctūque aēstūquĕ sĕcūndō
ēt pătrĭs āntīquām Daūnī dēfērtŭr ăd ūrbēm.
Āt Iŏvĭs īntĕrĕā mŏnĭtīs Mēzēntĭŭs ārdēns
sūccēdīt pūgnaē Teūcrōsque īnvādĭt ŏvāntīs.690
Cōncūrrūnt Tŷrrhēnae ăcĭēs ātque ōmnĭbŭs ūnī,
ūni ŏdĭīsquĕ vĭrō tēlīsquĕ frĕquēntĭbŭs īnstānt.
Īllĕ vĕlūt rūpēs, vāstūm quaē prōdĭt ĭn aēquōr,
ōbvĭă vēntōrūm fŭrĭīs ēxpōstăquĕ pōntō,
vīm cūnctam ātquĕ mĭnās pērfērt caēlīquĕ mărīsquĕ,695
īpsa īnmōtă mănēns, prōlēm Dŏlĭchāŏnĭs Hēbrūm
stērnĭt hŭmī, cūm quō Lătăgūm Pālmūmquĕ fŭgācēm,
sēd Lătăgūm sāxo ātque īngēntī frāgmĭnĕ mōntīs
ōccŭpăt ōs făcĭēmque ādvērsām, pōplĭtĕ Pālmūm
sūccīsō vōlvī sēgnēm sĭnĭt, ārmăquĕ Laūsō700
dōnăt hăbēre ŭmĕrīs ēt vērtĭcĕ fīgĕrĕ crīstās.
Nēc nōn Eūānthēn Phrўgĭūm Părĭdīsquĕ Mĭmāntă
aēquālēm cŏmĭtēmque, ūnā quēm nōctĕ Thĕānō
īn lūcēm gĕnĭtōri Ămўcō dĕdĭt ēt făcĕ praēgnāns
Cīssēīs rēgīnă Părīn crĕăt; ūrbĕ pătērnā705
ōccŭbăt, īgnārūm Laūrēns hăbĕt ōră Mĭmāntă.
Āc vĕlŭt īllĕ cănūm mōrsū dē mōntĭbŭs āltīs
āctŭs ăpēr, mūltōs Vĕsŭlūs quēm pīnĭfĕr ānnōs,
dēfēndīt mūltōsquĕ pălūs Laūrēntĭă, sīlvā
pāstŭs hărūndĭnĕā, pōstquam īntēr rētĭă vēntum ēst,710
sūbstĭtĭt īnfrĕmŭītquĕ fĕrōx ĕt ĭnhōrrŭĭt ārmōs
nēc cuīdam īrāscī prŏpĭūsque āccēdĕrĕ vīrtūs,
sēd iăcŭlīs tūtīsquĕ prŏcūl clāmōrĭbŭs īnstānt;
īlle aūtem īnpăvĭdūs pārtīs cūnctātŏr ĭn ōmnīs,
dēntĭbŭs īnfrēndēns, ēt tērgō dēcŭtĭt hāstās:715
haūd ălĭtēr, iūstaē quĭbŭs ēst Mēzēntĭŭs īraē,
nōn ūlli ēst ănĭmūs strīctō cōncūrrĕrĕ fērrō;
mīssĭlĭbūs lōnge ēt vāstō clāmōrĕ lăcēssūnt.
Vēnĕrăt āntīquīs Cŏrўthī dē fīnĭbŭs Ācrōn,
Grāiŭs hŏmo, īnfēctōs līnquēns prŏfŭgūs hўmĕnaēōs;720
hūnc ŭbĭ mīscēntēm lōngē mĕdĭa āgmĭnă vīdīt
pūrpŭrĕūm pēnnīs ēt pāctaē cōniŭgĭs ōstrō:
īnpāstūs stăbŭla āltă lĕō ceū saēpĕ pĕrāgrāns,
suādĕt ĕnīm vēsānă fămēs, sī fōrtĕ fŭgācēm
cōnspēxīt căprĕam aūt sūrgēntem īn cōrnŭă cērvōm,725
gaūdĕt hĭāns īnmānĕ, cŏmāsque ārrēxĭt ĕt haērēt
vīscĕrĭbūs sŭpĕr īncūmbēns, lăvĭt īnprŏbă taētēr
ōră crŭōr:
sīc rŭĭt īn dēnsōs ălăcēr Mēzēntĭŭs hōstīs.
Stērnĭtŭr īnfēlīx Ācrōn ēt cālcĭbŭs ātrām730
tūndĭt hŭmum ēxspīrāns īnfrāctăquĕ tēlă crŭēntāt.
Ātque īdēm fŭgĭēntem haūd ēst dīgnātŭs Ŏrōdēn
stērnĕrĕ nēc iāctā caēcūm dărĕ cūspĭdĕ vōlnūs:
ōbvĭŭs ādvērsōque ōccūrrīt sēquĕ vĭrō vīr
cōntŭlĭt, haūd fūrtō mĕlĭōr, sēd fōrtĭbŭs ārmīs.735
Tūm sŭpĕr ābiēctūm pŏsĭtō pĕdĕ nīxŭs ĕt hāstā:
"Pārs bēlli haūd tēmnēndă, vĭrī, iăcĕt āltŭs Ŏrōdēs."
Cōnclāmānt sŏcĭī laētūm paēānă sĕcūtī.
Īlle aūtem ēxspīrāns "Nōn mē, quīcūmque ĕs, ĭnūltō,
vīctōr, nēc lōngūm laētābĕrĕ: tē quŏquĕ fātă740
prōspēctānt părĭa ātque ĕădēm mōx ārvă tĕnēbīs."
Ād quēm sūbrīdēns mīxtā Mēzēntĭŭs īrā:
"Nūnc mŏrĕre. Āst dē mē dīvōm pătĕr ātque hŏmĭnūm rēx
vīdĕrĭt." Hōc dīcēns ēdūxīt cōrpŏrĕ tēlūm.
Ōllī dūră quĭēs ŏcŭlōs ēt fērrĕŭs ūrgēt745
sōmnŭs, ĭn aētērnām claūdūntūr lūmĭnă nōctēm.
Caēdĭcŭs Ālcăthŏum ōbtrūncāt, Sācrātŏr Hўdāspēn
Pārthĕnĭūmquĕ Răpo ēt praēdūrūm vīrĭbŭs Ōrsēn,
Mēssāpūs Clŏnĭūmquĕ Lўcāŏnĭūmque Ĕrĭcētēn,
īllum īnfrēnĭs ĕquī lāpsū tēllūrĕ iăcēntēm,750
hūnc pĕdĭtēm. Pĕdĕs ēt Lўcĭūs prōcēssĕrăt Āgīs,
quēm tămĕn haūd ēxpērs Vălĕrūs vīrtūtĭs ăvītaē
dēĭcĭt; āt Thrŏnĭūm Sălĭūs Sălĭūmquĕ Nĕālcēs
īnsĭdĭīs, iăcŭlo ēt lōngē fāllēntĕ săgīttā.
Iām grăvĭs aēquābāt lūctūs ēt mūtŭă Māvōrs755
fūnĕră: caēdēbānt părĭtēr părĭtērquĕ rŭēbānt
vīctōrēs vīctīquĕ, nĕque hīs fŭgă nōtă nĕque īllīs.
Dī Iōvīs īn tēctĭs ĭrām mĭsĕrāntŭr ĭnānēm
āmbōrum ēt tāntōs mōrtālĭbŭs ēssĕ lăbōrēs;
hīnc Vĕnŭs, hīnc cōntrā spēctāt Sātūrnĭă Iūnō,760
pāllĭdă Tīsĭphŏnē mĕdĭa īntēr mīlĭă saēvīt.
Āt vēro īngēntēm quătĭēns Mēzēntĭŭs hāstām
tūrbĭdŭs īngrĕdĭtūr cāmpō. Quām māgnŭs Ŏrīōn,
cūm pĕdĕs īncēdīt mĕdĭī pēr māxĭmă Nēreī
stāgnă vĭām scīndēns, ŭmĕrō sŭpĕrēmĭnĕt ūndās765
aūt sūmmīs rĕfĕrēns ānnōsām mōntĭbŭs ōrnūm
īngrĕdĭtūrquĕ sŏlo ēt căpŭt īntēr nūbĭlă cōndīt:
tālīs sē vāstīs īnfērt Mēzēntĭŭs ārmīs.
Huīc cōntra Aēnēās spĕcŭlātŭs ĭn āgmĭnĕ lōngō
ōbvĭŭs īrĕ părāt. Mănĕt īnpērtērrĭtŭs īllĕ,770
hōstēm māgnănĭmum ōppĕrĭēns, ēt mōlĕ sŭā stāt;
ātque ŏcŭlīs spătĭum ēmēnsūs, quāntūm sătĭs hāstaē:
"Dēxtră mĭhī dĕŭs ēt tēlūm, quōd mīssĭlĕ lībrō,
nūnc ādsīnt. Vŏvĕō praēdōnīs cōrpŏrĕ rāptīs
īndūtūm spŏlĭīs īpsūm tē, Laūsĕ, trŏpaēūm775
Aēnēaē." Dīxīt strīdēntēmque ēmĭnŭs hāstām
iēcĭt; ăt īllă vŏlāns clĭpĕo ēst ēxcūssă prŏcūlquĕ
ēgrĕgĭum Āntōrēn lătŭs īntĕr ĕt īlĭă fīgīt,
Hērcŭlĭs Āntōrēn cŏmĭtēm, quī mīssŭs ăb Ārgīs
haēsĕrăt Ēvāndro ātque Ĭtălā cōnsēdĕrăt ūrbĕ.780
Stērnĭtŭr īnfēlīx ălĭēnō vōlnĕrĕ caēlūmque
ādspĭcĭt ēt dūlcēs mŏrĭēns rĕmĭnīscĭtŭr Ārgōs.
Tūm pĭŭs Aēnēās hāstām iăcĭt: īllă pĕr ōrbēm
aērĕ căvōm trĭplĭcī, pēr līgnĕă tērgă trĭbūsquē
trānsīt īntēxtūm taūrīs ŏpŭs īmăquĕ sēdīt785
īnguĭnĕ, sēd vīrēs haūd pērtŭlĭt. Ōcĭŭs ēnsēm
Aēnēās, vīsō Tŷrrhēnī sānguĭnĕ laētūs,
ērĭpĭt ā fĕmĭne ēt trĕpĭdāntī fērvĭdŭs īnstāt.
Īngĕmŭīt cārī grăvĭtēr gĕnĭtōrĭs ămōrĕ
ūt vīdīt Laūsūs, lăcrĭmaēquĕ pĕr ōră vŏlūtaē.790
Hīc mōrtīs dūraē cāsūm tŭăque ōptĭmă fāctă,
sī quă fĭdēm tānto ēst ŏpĕrī lātūră vĕtūstās,
nōn ĕquĭdēm, nēc tē, iŭvĕnīs mĕmŏrāndĕ, sĭlēbō.
Īllĕ pĕdēm rĕfĕrēns ĕt ĭnūtĭlĭs īnquĕ lĭgātūs
cēdēbāt clĭpĕōque ĭnĭmīcum hāstīlĕ trăhēbāt:795
prōrĭpŭīt iŭvĕnīs sēsēque īnmīscŭĭt ārmīs
iāmque ādsūrgēntīs dēxtrā plāgāmquĕ fĕrēntīs
Aēnēaē sŭbĭīt mūcrōnem īpsūmquĕ mŏrāndō
sūstĭnŭīt. Sŏcĭī māgnō clāmōrĕ sĕquūntūr,
dūm gĕnĭtōr nātī pārmā prōtēctŭs ăbīrēt,800
tēlăquĕ cōnĭcĭūnt pērtūrbāntque ēmĭnŭs hōstēm
mīssĭlĭbūs. Fŭrĭt Aēnēās tēctūsquĕ tĕnēt sē.
Āc vĕlŭt ēffūsā sī quāndō grāndĭnĕ nīmbī
praēcĭpĭtānt, ōmnīs cāmpīs dīffūgĭt ărātōr,
ōmnĭs ĕt āgrĭcŏla ēt tūtā lătĕt ārcĕ vĭātōr,805
aūt āmnīs rīpīs aūt āltī fōrnĭcĕ sāxī,
dūm plŭĭt īn tērrīs, ūt pōssīt sōlĕ rĕdūctō
ēxērcērĕ dĭēm: sīc ōbrŭtŭs ūndĭquĕ tēlīs
Aēnēās nūbēm bēllī, dūm dētŏnĕt ōmnīs,
sūstĭnĕt ēt Laūsum īncrĕpĭtāt Laūsōquĕ mĭnātūr:810
"Quō, mŏrĭtūrĕ, rŭīs māiōrăquĕ vīrĭbŭs aūdēs?
Fāllīt te īncaūtūm pĭĕtās tŭă. Nēc mĭnŭs īllĕ
ēxsūltāt dēmēns; saēvaē iāmque āltĭŭs īraē
Dārdănĭō sūrgūnt dūctōri, ēxtrēmăquĕ Laūsō
Pārcaē fīlă lĕgūnt: vălĭdūm nāmque ēxĭgĭt ēnsēm815
pēr mĕdĭum Aēnēās iŭvĕnēm tōtūmquĕ rĕcōndīt.
Trānsĭĭt ēt pārmām mūcrō, lĕvĭa ārmă mĭnācīs
ēt tŭnĭcām, mōllī mātēr quām nēvĕrăt aūrō,
īnplēvītquĕ sĭnūm sānguīs; tūm vītă pĕr aūrās
cōncēssīt maēsta ād Mānīs cōrpūsquĕ rĕlīquīt.820
Āt vēro ūt vōltūm vīdīt mŏrĭēntĭs ĕt ōră,
ōră mŏdīs Ānchīsĭădēs pāllēntĭă mīrīs,
īngĕmŭīt grăvĭtēr mĭsĕrāns dēxtrāmquĕ tĕtēndīt,
ēt mēntēm pătrĭaē strīnxīt pĭĕtātĭs ĭmāgŏ.
"Quīd tĭbĭ nūnc, mĭsĕrāndĕ pŭēr, prō laūdĭbŭs īstīs,825
quīd pĭŭs Aēnēās tāntā dăbĭt īndŏlĕ dīgnūm?
Ārmă, quĭbūs laētātŭs, hăbē tŭă, tēquĕ părēntūm
Mānĭbŭs ēt cĭnĕrī, sī qua ēst ĕă cūră, rĕmīttō.
Hōc tămĕn, īnfēlīx, mĭsĕrām sōlābĕrĕ mōrtēm:
Aēnēaē māgnī dēxtrā cădĭs." Īncrĕpăt ūltrō830
cūnctāntīs sŏcĭōs ēt tērrā sūblĕvăt īpsūm,
sānguĭnĕ tūrpāntēm cōmptōs dē mōrĕ căpīllōs.
Īntĕrĕā gĕnĭtōr Tĭbĕrīni ād flūmĭnĭs ūndām
vōlnĕră sīccābāt lŷmphīs cōrpūsquĕ lĕvābāt
ārbŏrĭs ādclīnīs trūncō. Prŏcŭl aērĕă rāmīs835
dēpēndēt gălĕa ēt prātō grăvĭa ārmă quĭēscūnt.
Stānt lēctī cīrcūm iŭvĕnēs: īpse aēgĕr ănhēlāns
cōllă fŏvēt, fūsūs prōpēxam īn pēctŏrĕ bārbām;
mūltă sŭpēr Laūsō rŏgĭtāt mūltūmquĕ rĕmīttīt,
quī rĕvŏcēnt maēstīquĕ fĕrānt māndātă părēntīs.840
Āt Laūsūm sŏcĭi ēxănĭmēm sŭpĕr ārmă fĕrēbānt
flēntēs, īngēntem ātque īngēntī vōlnĕrĕ vīctūm.
Ādgnōvīt lōngē gĕmĭtūm praēsāgă mălī mēns:
cānĭtĭēm mūltō dēfōrmāt pūlvĕre ĕt āmbās
ād caēlūm tēndīt pālmās ēt cōrpŏre ĭnhaērēt.845
"Tāntănĕ mē tĕnŭīt vīvēndī, nātĕ, vŏlūptās,
ūt prō me hōstīlī pătĕrēr sūccēdĕrĕ dēxtraē,
quēm gĕnŭī, tŭăne haēc gĕnĭtōr pēr vōlnĕră sērvōr,
mōrtĕ tŭā vīvēns? Heū, nūnc mĭsĕrō mĭhĭ dēmūm
ēxĭtĭum īnfēlīx, nūnc āltē vōlnŭs ădāctūm!850
Īdem ĕgŏ, nātĕ, tŭūm măcŭlāvī crīmĭnĕ nōmēn,
pūlsŭs ŏb īnvĭdĭām sŏlĭō scēptrīsquĕ pătērnīs.
Dēbŭĕrām pătrĭaē poēnās ŏdĭīsquĕ mĕōrūm:
ōmnīs pēr mōrtīs ănĭmām sōntem īpsĕ dĕdīssēm!
Nūnc vīvō nĕque ădhūc hŏmĭnēs lūcēmquĕ rĕlīnquō.855
Sēd līnquām." Sĭmŭl hōc dīcēns āttōllĭt ĭn aēgrūm
sē fĕmŭr ēt, quāmquām vīs āltō vōlnĕrĕ tārdāt,
haūd dēiēctŭs ĕquōm dūcī iŭbĕt. Hōc dĕcŭs īllī,
hōc sōlāmĕn ĕrāt: bēllīs hōc vīctŏr ăbībāt
ōmnĭbŭs. Ādlŏquĭtūr maērēntem ēt tālĭbŭs īnfīt:860
"Rhaēbĕ dĭū, rēs sī quă dĭū mōrtālĭbŭs ūlla ēst,
vīxĭmŭs. Aūt hŏdĭē vīctōr spŏlĭa īllă crŭēntă
ēt căpŭt Aēnēaē rĕfĕrēns Laūsīquĕ dŏlōrūm
ūltŏr ĕrīs mēcum aūt, ăpĕrīt sī nūllă vĭām vīs,
ōccūmbēs părĭtēr; nĕque ĕnīm, fōrtīssĭmĕ, crēdō865
iūssa ălĭēnă păti ēt dŏmĭnōs dīgnābĕrĕ Teūcrōs."
Dīxĭt ĕt ēxcēptūs tērgō cōnsuētă lŏcāvīt
mēmbră mănūsque āmbās iăcŭlīs ŏnĕrāvĭt ăcūtīs,
aērĕ căpūt fūlgēns crīstāque hīrsūtŭs ĕquīnā.
Sīc cūrsum īn mĕdĭōs răpĭdūs dĕdĭt: aēstŭăt īngēns870
ūno īn cōrdĕ pŭdōr mīxtōque īnsānĭă lūctū.
[Ēt fŭrĭīs ăgĭtātŭs ămōr ēt cōnscĭă vīrtūs.]
Ātque hīc Aēnēān māgnā tēr vōcĕ vŏcāvīt.
Aēnēās ādgnōvĭt ĕnīm laētūsquĕ prĕcātūr:
"Sīc pătĕr īllĕ dĕūm făcĭāt, sīc āltŭs Ăpōllŏ,875
īncĭpĭās cōnfērrĕ mănūm."
Tāntum ēffātŭs ĕt īnfēstā sŭbĭt ōbvĭŭs hāstā.
Īlle aūtēm: "Quīd me ērēptō, saēvīssĭmĕ, nātō
tērrēs? Haēc vĭă sōlă fŭīt, quā pērdĕrĕ pōssēs.
Nēc mōrtem hōrrēmūs nēc dīvōm pārcĭmŭs ūllī.880
Dēsĭnĕ, nām vĕnĭō mŏrĭtūrŭs ĕt haēc tĭbĭ pōrtō
dōnă prĭūs. Dīxīt tēlūmque īntōrsĭt ĭn hōstēm;
īnde ălĭūd sŭpĕr ātque ălĭūd fīgītquĕ vŏlātquĕ
īngēntī gŷrō, sēd sūstĭnĕt aūrĕŭs ūmbō.
Tēr cīrcum ādstāntēm laēvōs ĕquĭtāvĭt ĭn ōrbēs885
tēlă mănū iăcĭēns, tēr sēcūm Trōĭŭs hērōs
īnmānem aērātō cīrcūmfērt tēgmĭnĕ sīlvām.
Īnde ŭbĭ tōt trāxīssĕ mŏrās, tōt spīcŭlă taēdēt
vēllĕre ĕt ūrgētūr pūgnā cōngrēssŭs ĭnīquā,
mūltă mŏvēns ănĭmō iām tāndem ērūmpĭt ĕt īntēr890
bēllātōrĭs ĕquī căvă tēmpŏră cōnĭcĭt hāstā.
Tōllīt se ārrēctūm quădrŭpēs ēt cālcĭbŭs aūrās
vērbĕrăt ēffūsūmque ĕquĭtēm sŭpĕr īpsĕ sĕcūtūs
īmplĭcăt ēiēctōque īncūmbīt cērnŭŭs ārmō.
Clāmōre īncēndūnt caēlūm Trōēsquĕ Lătīnīque.895
Ādvŏlăt Aēnēās, vāgīnāque ērĭpĭt ēnsēm
ēt sŭpĕr haēc: "Ŭbĭ nūnc Mēzēntĭŭs ācĕr ĕt īllă
ēffĕră vīs ănĭmī?" Cōntrā Tŷrrhēnŭs, ŭt aūrās
sūspĭcĭēns haūsīt caēlūm mēntēmquĕ rĕcēpīt:
"Hōstĭs ămārĕ, quĭd īncrĕpĭtās mōrtēmquĕ mĭnārīs?900
Nūllum īn caēdĕ nĕfās, nēc sīc ād proēlĭă vēnī,
nēc tēcūm mĕŭs haēc pĕpĭgīt mĭhĭ foēdĕră Laūsūs.
Ūnum hōc pēr sī qua ēst vīctīs vĕnĭa hōstĭbŭs ōrō:
cōrpŭs hŭmā pătĭārĕ tĕgī. Scĭo ăcērbă mĕōrūm
cīrcūmstāre ŏdĭa: hūnc, ōrō, dēfēndĕ fŭrōrēm905
ēt mē cōnsōrtēm nātī cōncēdĕ sĕpūlcrō."
Haēc lŏquĭtūr iŭgŭlōque haūd īnscĭŭs āccĭpĭt ēnsēm
ūndāntīque ănĭmām dīffūndĭt ĭn ārmă crŭōrĕ.