QUINTI SERENI - LIBER MEDICINALIS


0

PRAEFATIO

Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen

inventumque tuum prompto comitare favore.

Tuque, potens artis, reduces qui tradere vitas

nosti et in caelum manes revocare sepultos,

5qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum,

qui quondam placida tectus sub pelle draconis

Tarpeias arces atque inclita templa petisti

depellens taetros praesenti numine morbos:

huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus

10firmasti, cunctum teneris expone papyris.

I-AD CAPITIS CVRATIONEM

balsama si geminis instillans auribus addas,

tum poteris alacrem capitis reparare vigorem.

Vel quae septenis censentur gramina nodis

utiliter nectes vel corno ex arbore sertum.

15Puleiumve potens una super aure locabis

aut illud mixto coctum clementer aceto

cauta nare trahes; seu visco lintea nexo

induces fronti seu tritae gramina mentae;

spongia cum tepidis adnexa liquoribus imbris

20profuit aut hedera ex oleo colata vetusto;

profuit et cocleis frontem tractare minutis.

Si nocuit cerebro violentia solis aperto,

saepe chelidonia ex acido perducta liquore

sanavit; prosunt et amica papavera somno,

25si prius in lento madefacta terantur olivo.

II-HEMIGRANIO MEDENDO

portio si capitis morbo temptatur acuto,

alia diversam lana contecta per aurem

inducta prosunt et eodem balsama pacto;

alia vel ternis piperis terna addita granis

30trita linis: certam dabit haec tibi cura salutem.

III-AD PORRIGINEM DEPELLENDAM

est insensibilis morbus, sed noxia formae,

cum caput immensa pexum porrigine ninguit,

copia farris uti frendentibus edita saxis.

Hanc poterit malvae radix decocta levare;

35aut tu fenuculum nitrumque et sulphura viva

contere, deinde caput permixtis ablue cunctis;

furfuribusve novis durum miscebis acetum,

ut varios crines tali des unguine puros;

prodest et tarda demptus testudine sanguis

40et prodest cedro demissus ab arbore sucus.

Desinet interea glomerari farrea nubis

cessabitque gravis crebrae porriginis imber.

IV-AD CAPILLOS TINGUENDOS

quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus

offendit, cupiunt properos ‹si› abscondere canos

45et nigrum crinem fuco simulare doloso,

his prodest acri contrita cupressus aceto

vel frons lentisci vel tristia poma sabuci;

lumbrici quoque terrestres miscentur olivo

et iuvenem praestant redivivo flore capillum.

50Praeterea niveum poterit depellere vultum

resina ex facili cera viscoque coacta.

Ad rutilam speciem nigros flavescere crines

unguento cineris praedixit Tullius auctor.

Si praegnans artus captivi soricis edit,

55dicuntur fetus nigrantia lumina fingi.

V-AD PTHIRIASIN ARCENDAM

noxia corporibus quaedam de corpore nostro

progenuit natura volens abrumpere somnos,

sensibus et monitis vigiles intendere curas.

Sed quis non paveat Pherecydis fata tragoedi,

60qui nimio sudore fluens animalia taetra

eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt.

Sylla quoque infelix tali languore peresus

corruit et foedo se vidit ab agmine vinci.

Saepius ergo decet mordax haurire sinapi,

65vel nitro ac sale permixtis acidoque liquore

laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus,

aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri,

quin etiam furfur mixto medicatur aceto.

Unda maris lendes capiti deducet iniquas

70et quicquid crebri defendit silva capilli.

VI-PRURIGINI, PAPULIS ET SCABIE ARCENDIS

inlotus sudor vel copia nobilis escae

saepe gravi scabie correptis asperat artus.

Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis,

quod facit ex asino saccatus corporis umor;

75nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit;

stercoris ex porco cinerem confundito lymphis,

sic pavidum corpus dextra parcente foveto;

proderit ex oleo pulvis, quem congerit alte

dulcibus ex latebris patiens formica laborum:

80convenit hinc tepido lita tradere corpora soli.

Ferventes papulas papiro curato liquenti,

aut acido Baccho miscebis farra lupini

atque hinc in calido percurres membra lavacro.

Pruritus autem salsos levat umor aceti

85sive maris rabidi sudor cocleaeque minutae,

quarum contactu perimetur acerba libido.

VII-PHRENESI ET CAPITI PURGANDO

ex vitio cerebri phrenesis furiosa movetur

amissasque refert frendens amentia vires,

sive calens febris iactatos exedit artus

90sive meri gustus seu frigoris efficit aura.

Convenit calidis pecudum pulmonibus apte

tempora languentis medica redimire corona.

Inlotis etiam lanis suffire memento

cerritum; saepe horrendi medicantur odores.

95Non semper praesens dolor est sanabilis: ergo

cura magis prodest venturis obvia morbis

atque ideo sanos etiam curarier est par.

Purgatur cerebrum mansa radice pyrethri,

unguitur et sucis, dederit quos parva sabucus,

100expressusque hederae mandatur naribus umor

aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum.

VIII-DEFLUXU CAPILLORUM ET MACULIS CAPITIS TOLLENDIS

defluit expulsus morbo latitante capillus,

si raro lavitur; seu vis epota veneni

seu salamandra potens nullisque obnoxia flammis

105eximium capitis tactu deiecit honorem.

Nonnunquam variant maculae parvisque parumper

orbibus aspersum ducit nova vulnera tempus.

Vipereae pellis cinerem | his addito rebus

roboreasve pilas ursino iungito sevo

110vel testudineo mala permulceto cruore.

IX-VMORIBUS ET PERFRICTIONIBUS SEDANDIS

saepe ita pervadit vis frigoris ac tenet artus,

ut vix quaesito medicamine pulsa recedat.

Si ranam ex oleo decoxeris, abice carnem,

membra fove. Parili ratione rigorem

115urticae semen perceptaque frigora vincit.

Et cervina potest mulcere medulla rigorem.

Decoctum raphani semen cum melle vorabis.

Sive fel ursinum tepefacta dilue lympha:

proderit hoc potu; seu cassis ostrea testis

120usta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis

decutiet gelidum calefacto vertice virus.

Nonnullus liquidum sugit mulsumque sinapi

palatoque agitat pariter retinensque vomensque.

Alia nonnulli mandunt oleive liquore

125perfundunt calido cerebrum nasique latebras.

Quidam lactucae credunt prodesse sapores.

Curandi modus hic et suavis et utilis idem est.

X-ELEPHANTIASI PROPELLENDAE

est elephans morbus tristi quoque nomine dirus,

non solum turpans infandis ora papillis,

130sed cita praecipitans funesto fata veneno

huic erit adversus cedri de cortice sucus

mustelaeque cinis vel fusus sanguis ab illa.

Nonnulli dixere serum prodesse bibendo.

Mentastri folium potu apposituque salubre est,

135nec frustra bulbos et sulfura iungit aceto

qui cupit horribiles ad pristina reddere vultus.

Praeterea nitrum debes cum melle iugatum

spargere lacte bovis, varias sic unguere frontes.

Cerussam et chartam, quam gens Aegyptia mittit,

140ture simul misceque oleo, quod flore rosarum

conditum est: line sic faciem, sic redde salutem.

XI-CUTIS ET FACIEI VITIIS PROPELLENDIS

invida si maculat faciem lentigo decoram

nec prodesse valent naturae dona benignae,

erucam atque acidum laticem simul inline malis;

145proderit et bulbus mellis dulcedine victus,

crudave dulcacido miscebis rapa liquori,

sanguine vel leporis morbus delebitur oris.

Frons salicis cum flore suo contrita medetur.

Saepiolae cineres ex ossibus omnia levant.

150Cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo:

omne malum propere maculoso ex ore fugabis.

Horrebit si livor atrox aut nigra cicatrix,

attrito sapone genas purgare memento.

Rugarum sulcos lentisci mastice tendes.

155Si vero vitium est quod ducit ab impete nomen,

hoc matutina poteris cohibere saliva

seu folio platani, quod mansum mane vorabis.

Foeda fluunt curvi quae purgamenta cameli

urentur cineremque dabunt, iungentur aceto

160mascula tura simul, divinaque cura valebit.

XII-AURIUM VITIIS SUCCURRENDIS

cum saevus teneras dolor alte sauciat aures,

fraxinea in flammis fundit quem talea sucum

instilla sive obscaenos ex virgine rores

aut sucum, ex folio dederit quem populus alba.

165Saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum

adiunctoque nitro procedit cura salubris.

Mentastri liquor expressus conducere fertur.

Infectum violis oleum bene consulit auri.

Annosa rubros si legeris arbore vermes,

170ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti.

Si vero obstrusa sensus morietur in aure,

lumbricos terrae sevumque ex ansere rauco

excoque: vel veterem poteris dissolvere morbum.

Fella bovis surdis etiam prodesse loquuntur,

175si iungas olidae grave quod minxere capellae.

Si vero incautas animal penetraverit aures,

proderit admixto pavidi fel muris aceto.

At si lympha nocens pervaserit, anseris aptus

immittetur adeps caeparum non sine suco,

180qui gravis est oculis, sensum tamen auribus auget.

Vis et Phoebigenae divinam discere curam?

Si qua vel annosis confecta doloribus auris

plectitur, hoc uno medicamine cuncta vigebit.

Alia tu septem numero septemque lupinos

185cervinam dabis in testam, tum Delphica frondis

addatur, mixto totum fervescat aceto:

doctus eris tepidos illinc immittere rores.

XIII-OCULORUM DOLORI MITIGANDO

summa boni est alacres homini contingere visus,

quos quasi custodes defensoresque pericli

190prospiciens summa natura locavit in arce,

sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus

atque supercilio pavidi tegerentur opaco.

Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit,

lana madens oleo noctu conectitur apte

195viventisve nepae lumen gestatur amicum.

Ex folio caulis cineres confractaque tura

et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae

desuper induces atque una nocte probabis.

Hyblaei mellis sucus cum felle caprino

200subueniunt oculis dira caligine pressis.

Vettonicae mansus siccabit lumina sucus.

Si tenebras oculis obducit pigra senectus,

expressae marathro guttae cum melle liquenti

detergere malum poterunt vel vulturis atri

205fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta:

haec etiam annosis poterunt succurrere morbis.

Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha

exacuit puros dempta caligine visus.

Sive columbarum fimus ‹ad›miscetur aceto

210seu fel perdicis parili cum pondere mellis.

Vina chelidoniae simili ratione iugantur

efficiuntque suo praeclaros unguine visus,

aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt.

Si genus est morbi, miserum quod lumen adurit,

215hic calor infuso mitescit lacte canino.

Si tumor insolitus typho se tollet inani,

turgentes oculos vili circumline caeno.

Anguibus ereptos adipes aerugine misce:

hi poterunt ruptas oculorum iungere partes.

220Si vero horrendum ducent glaucomata plumbum,

spiritus alterius prodest, qui grana cumini

pallentis mandens visus exalat in ipsos.

XIV-DENTIUM VITIO ET ORIS FETORI MEDENDO

haud facile est acrem dentis tolerare laborem:

quo magis est aequum medicam pernoscere curam.

225Cum Baccho violas incoxeris, ore teneto.

Mansus item prodest sucis oleaster acerbis:

hinc oscedo fugit, linguae quoque vulnera cedunt.

Cum vino piper et nitro tepidum inde dolenti.

Saepe chelidoniae suco vel lacte capellae

230sanescunt dentes aut tauri felle iuvantur.

Aut acidi latices clauso volvuntur in ore.

Manditur apta rubus gingivis et bona labris.

Lentiscus myrtusque emendant oris odorem.

Quod vero assumpsit nomen de dente fricando,

235cervino ex cornu cinis est, aut ungula porcae

torrida, vel cinis ex ovis, sed non sine vino,

muricis aut tosti vel bulbi extincta favilla.

Ambitiosa putas? Sunt ista salubria cunctis.

Exesos autem dentes si forte quereris,

240ure fimum muris, patulis et hiatibus adde;

vel cinerem dentis cervini extinguere aceto

convenit atque cavis immittere partibus apte.

Prodest et pulvis lumbrici corpore tosto.

Ora ambusta cibo sanabis lacte canino.

245Saepe etiam gelida gingivas collue lympha,

dentibus ut firmum possis servare vigorem.

Si vero infandum proserpit ad intima vulnus,

permisceto salem parili cum pondere turis:

hinc tractato locum: miram experiere medelam.

250Aut tu sume pilam, quae caudis haeret ovinis:

haec siccata dabit molles et fracta farinas,

huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus.

XV VUAE FAUCIBUS ‹COLLO› ET QUAE MOLLIENDA SUNT SANANDIS

aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri

vis subiit vel cum ventis agitabilis aër

255vertitur atque ipsas flatus gravis inficit undas

vel rabidus clamor, fracto cum forte sonore

plenum radit iter. Sic est Hortensius olim

absumptus; causis etenim confectus agendis

obticuit cum vox domino vivente periret

260et nondum extincti moreretur lingua diserti.

Ergo omni studio quaeres inhibere dolorem.

Simplicibus lymphis confunditur aërium mel,

additur excussus nivea similagine furfur:

decocta haec clauso simul exercentur in ore.

265Praeterea fauces extrinsecus unguere prodest

ursino et tauri sevo cerisque remissis,

omnia quae geminis aequabis lancibus ante.

Disce etiam miram ex humili medicamine curam.

Attiaco melli iunges agreste papaver

270decoctumque simul mandes mansumque vorabis.

Crinitae porri radices quinque coquantur,

hinc aqua non fervens volvatur fauce sonora

nec tamen in stomachum descendat gutta patentem.

Si vero adflictam languor deiecerit uvam,

275tunc horas aliquot pronus recubare memento;

aut illam pulvis tosti relevabit anethi

aut cinis ex coclea vel torrida brassica flammis.

Angina vero mixtum sale poscit acetum,

quod refert clauso versatum agitare palato.

280At si cervices durataque colla rigebunt,

(mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples:

hinc longum per iter nervos medicina sequetur;

anseris aut pingui torpentia colla fovebis.

Inditur et valido multum lens cocta in aceto

285aut caprae fimus ex bulbo aut cervina medulla:

hoc etiam inmotos flectes medicamine nervos.

Quos autem vocitant tolles, attingere dextra

debebis, qua gryllus erit pressante peremptus.

XVI TUSSI ET COLERIBUS SEDANDIS

noxia si cholerum penitus saevire venena

290perspicies, cocta lactucae fronde levabis,

proderit et caules adsumere saepe madentes.

Interdum fauces tussi quatiuntur atroci:

alia tum sumis decocta et melle peruncta,

semina vel raphani permixto dulcia melle.

295Aut si fraxinea semen de fronde revellis,

interiora vora, vetitus contingere dente.

Ovum melle teres domitum ferventibus undis

marrubiumve potens: haec faucibus optima sumes

frenabisque gravem facili medicamine tussim.

XVII STOMACHO ET DIGESTIONI

300qui stomachum regem totius corporis esse

contendunt, vera niti ratione videntur.

Huius enim validus firmat tenor omnia membra

aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore.

Quin etiam, nisi cura iuvat, vitiare cerebrum

305fertur et integros illinc avertere sensus.

Lactucae semen nigrae, quod lignea pila

triverit, admixto ieiunus sumito melle;

sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno.

Aut tritum semen raphani mulsumque iuvabit;

310sive duae partes apsinthi ac tertia rutae

decoctis potantur aquis siliquaeque madentes,

semina vel marathri fetae cum lacte capellae;

puleium quoque decoctum curabit amice.

Et potu et fotu stomacho conducit acetum.

315Seu cocleas undis calefactas ac prope victas

suppositis torre prunis vinoque garoque

perfusas cape: sed prodest magis esse marinas.

At male digestis si crapula saeviet escis,

ex pipere et calida florem de rore marino

320ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum,

quae coctis iunges epulis ac rapta vorabis.

Aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti.

Ventriculus mergi tactus sale theriacusque

tosto pane super, piperis quoque pulvere multo

325miscetur: capies divinum munus in istis.

Proderit hoc stomacho, victas et concoquet escas:

grana peregrini piperis diffindito quinque,

nicolao molli quae mane inserta capesses.

XVIII FELLI VOMITO ET THISI

lutea si crescent et cunctis noxia fella,

330alia parva novem, piperis tot permole grana,

quae cyatho diluta gari mandesque bibesque:

haec iterum septena capis, post denique quina.

Praeterea caules, si frondet passa, sabuci

decoctos sale permisces ac spargis olivo:

335tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas.

Prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto

dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti.

Et niveus prodest ex ubere sucus asellae,

si tepido vinum infundas ac mella piperque.

340At vomitum radix narcissi pota movebit.

Si vero pthisis annoso sedet improba morbo,

intritas vino cocleas hausisse iuvabit.

Proderit et veteris sevi pila sumpta suilli,

quo scapulas quoque perducit medicina salubris.

XIX MAMMIS SANANDIS VEL STRINGENDIS

345ubera fecundo valde lactentia suco

saepe sibi noxae nimium manando fuerunt:

faece igitur valida saevi reprimentur aceti.

Post partum tumidas iniuste adsurgere mammas

interdum aspicies: harum mala commemoratur

350murinum fimus ex pluvio sedare liquore.

Sin autem clausas penitus dolor angit acerbus,

lumbricis terrae turgentes ungue corymbos.

Si castigatas studium est praestare papillas,

ex hedera sertis ambas redimire memento,

355protinus et raptas fumis mandare coronas;

anseris aut sevum pariter cum lacte tepenti

aut ovum inlinito, tulerit quod garrula perdix.

Praeterea pluvio decocta papavera rore

haerescant, multis post absolvenda diebus.

360Vis et Phoebigenae caelestia sumere dona,

ubera cum taetris laniata doloribus horrent?

Navis ramentum et quae nomine prasion herba est

et quae vulgari sermone insana vocatur

(Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua)

365nec non et calami radix lapathique legumen

mixta dabunt miras (experto crede) medelas.

XX REIECTIONI CIBI AUT SANGUINIS ABSTINENDAE

si stomachus nondum concoctas expuit escas

et magis atque magis vitium recolendo valescit,

alia caedemus crebrumque trahemus odorem.

370Sin etiam rutilus referetur pectore sanguis,

sorbitio mentae, raphanus vel cocta iuvabit.

Saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt)

et mixtis hauritur aquis sistitque cruorem.

Uritur interdum raptus de subere cortex,

375et cinis ex calido prodest epota Lyaeo;

ovorum cinis aut coclearum aut denique melis

aut cinis ex salicum ramis prodesse putatur;

aut platani pilulas acri infundemus aceto:

nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur.

XXI IECORIS ET LATERIS VITIIS MEDENDIS

380si mollis iecoris fibras dolor angit acerbus,

protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est,

sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit,

vulturiive iecur vel ius perdicis apricae.

Praeterea simili dragma pix dura piperque

385franguntur; sic in mollito pulvere iuncta

egelidis miscentur aquis recreantque bibentem.

Absinthi quoque decocti potabitur humor.

Si latus immeritum morbo temptatur acuto,

accensum tingues lapidem stridentibus undis,

390hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una

cum vino capis: hoc praesens medicamen habetur.

Quid referam multis conposta Philonia rebus,

quid loquar antidotus varias? Dis ista requirat,

at nos pauperibus praecepta dicamus amica.

395Nec non et iecoris quaeretur fibra lupini

iungeturque simul costum foliumque piperque;

diluta quae duro dantur potanda Lyaeo.

Est et vis morbi, quod 'telum' commemoratur,

cum subito dolor insanus furit incitus ictu:

400Persicus huic potum e nucleo dabit interiore;

quae mihi cura satis casu monstrante probata est.

XXII SPLENI CURANDO

quando lien tumido circumligat ilia vinclo

et plena splenis demonstrant membra rigorem,

mollibus ex hederae tornantur pocula lignis:

405hinc trahet adsuetos aeger quoscunque liquores.

Aut viridis coctorum holerum potabitur unda.

Proderit exsucto fluvialis hirudo cruore,

sive myrica potens seu ros cum pane marinus,

aut hederae sucus potu apposituque iuvabit.

410Nec non intactam ferro quam videris alnum,

huic liber eripitur ferro sine decoquiturque,

donec victarum pars tertia subsit aquarum:

hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit.

Nonnulli memorant consumi posse lienem,

415si qui ervum semper ieiuno sumpserit ore.

Arida ficus item fervente domatur aceto

et trita inlinitur, vel splen apponitur haedi.

Marrubium in vino potum prodesse loquuntur.

Praeterea piper ac nepetae cum flore et anethum

420nicolausque, apio ac boletus iungitur una:

horum decoctos latices potare salubre est.

Puleium, abrotonum nitida cum mastice coctum

ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten,

praedixit spleni deus Idae posse mederi.

425Dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni.

Splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum,

ut mihi Sardonicis videatur proximus herbis,

irrita quae miseris permiscent gaudia fatis.

Dicitur exsectus faciles auferre cachinnos

430perpetuoque aevo frontem praestare severam.

XXIII PRAECORDIIS SANANDIS

languida si duro turgent praecordia morbo,

miscetur mulsae farris sextarius undae

nec non et lini tunsum siliquaeque legumen:

haec decocta simul nondumque tepentia nectes.

435Aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris

cocta lines, durum ut possis mollire tumorem.

Ocima praeterea bulbive linuntur amari.

Proderit et lymphis corpus mersare marinis.

Quin etiam catulum lactantem adponere membris

440convenit: omne malum transcurrere fertur in illum;

cui tamen extincto munus debetur humandi.

Humanos quoque contactus mala tanta sequuntur

et iunctus vitium ducit de coniuge coniux.

Quod superest styraci iunges ramenta carinae

445quodque decem ex rebus confit simul atque vocatur,

masticis addentur fractae iam mollia farra:

talibus auxiliis praecordia fota resident.

XXIV LUMBIS ET RENIBUS SANANDIS

cum saevit penitus haerens iniuria lumbis,

igne lapis candens datur exultantibus undis:

450hoc poteris potu tristem superare dolorem.

Aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum

sucida lana rapit contacta calentibus isdem:

proderit hanc aegris crebro perducere membris.

Aut caput asparagi cum vino sume vetusto

455seu mavis adpone: modus conducit uterque.

Aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur.

Saepe chelidoniam cum suco Palladis addes

farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis.

Fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus:

460pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti.

Aut tres ex vino cocleas fervescere coges

cumque suis domibus franges; piperis quoque grana

ter quina adicies potuque iuvaberis illo.

Furfur item parca fuerit cum fervidus unda,

465post oleo madidus saccis immittitur aptis,

quos vix passuris urentes addito membris.

Prodest cervinae violens natura medullae.

Nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem;

aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis

470contere tumque simul cum mastice confer anethum

quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est:

his continge locum: deus haec mihi certa probavit.

XXV VENTRIS DOLORI MITIGANDO

si dolor insanus tota desaevit in alvo,

heminis tribus in lympha‹e› validam coque rutam

475atque apium, donec duplex pars desit aquarum:

potus erit medicus non detractante palato.

Praeterea nivei sterilis testa uritur ovi;

quae postquam in taetram fuerit conversa favillam,

ex calidis potatur aquis et pota medetur.

480Nec non iungenda est utero nova virga myricae:

inlaesa haec ferro terraque intacta geratur.

Aut medio ventris prodest aspargere terram,

quam signaverunt vestigia pressa rotarum.

Proderit et pulvis facili sub cardine raptus.

485Quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum

conveniet, quod iam nobis documenta probarunt.

Menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores.

Coeliacos autem recreabis pane salubri,

quem madido farre efficies ac mollibus ovis,

490quorum testa fero prius evanescat aceto.

Refert et teretes bulbos mollire terendo

cumque his Lenaei durum potare fluentum.

XXVI HYDROPI DEPELLENDAE

corrupti iecoris vitio vel splenis acerbus

crescit hydrops aut cum siccatae febre medullae

495atque avidae fauces gelidum traxere liquorem.

Tum lympha interius vitio gliscente tumescit

secernens miseram proprio de viscere pellem.

Conveniet tenerae radix decocta sabuci

in geminis calidi cyathis potanda Lyaei.

500Fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est.

Nec non adposito curantur dropace membra,

qui subito raptos ventos sucosque [mire] revellit.

Nec non in tepidis convolves corpus harenis.

Adposituque leves nepetae gustuque iuvabunt.

505Saepe et scillino pelluntur noxia Baccho.

Elleboro bene purgatur lymphaticus error.

Aut huius vice sementis scopulosa genestae

miscetur mulsis et cautis ducitur undis.

Est qui praevalidum fricto sale miscet acetum

510atque olei suco, refricatque albentia membra

aut calido filicis radicem mollit Iaccho,

unguine quo frangit vires languoris aquosi.

XXVII VENTRI MOLLIENDO

saepe cibi specie, vitio vel corporis ipso

potibus aut duris restricta morabitur alvus.

515Vincetur talis mora gramine Mercuriali,

cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus.

Prunaque conveniunt, quae mittit clara Damascus.

Multos praeterea medici componere sucos

adsuerunt; pretiosa tamen cum veneris emptum,

520falleris frustraque immensa nomismata fundes.

Quin age et in tenui certam cognosce salutem.

Aut igitur tectum lana supponis alumen

aut edis in patinis tenerae decocta sabuci

vel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis.

525Crede tamen potum meliorem lactis equini:

dicitur hic dulces asinae praevincere sucos.

Silvestris fici lacrimam prodesse loquuntur.

Quodque ratis melius verbis dicemus Horati:

'mitulus et viles pellunt obstantia conchae'.

530Sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci:

purior hinc gustus noxa sine moverit alvum.

Saepe thalassomeli adiecto cumulavimus imbri:

haec purgant, parili fuerint si pondere mixta.

XXVIII SOLUTIONI VENTRIS ET DYSENTERIAE COMPESCENDAE

tam varii casus mortalia saecla fatigant,

535ut sint diversis obnoxia corpora morbis.

Saepe etenim nimio cursu fluit impetus alvi:

frenatur, mixto cum fervet brassica vino

aut cerasi victum longo iam tempore pomum.

Sucus Aminei cum pane medetur Iacchi

540vel bene permixtum calida potatur acetum:

vile quidem facili factu, tamen utile potu.

Si laedent medica data purgatoria dextra,

adiecto piperis medicatur pulvere calda.

Sin autem longo decurrent intima fluxu

545atque immane malum multo iam tempore gliscet,

torridus ex vino cortex potabitur ovi.

Ramentum nivei credunt prodesse elephanti.

Arbore Pyramea cortex derepta coquetur

axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo

550inmensum poterit potu retinere fluorem.

Numinis aut iussu cedrini mastice misces

mollitamque picem et rasum de navibus unguen:

languida quo fidens medicamine membra fovebis.

Proderit et pueris, quos dentis origo fatigat,

555castaneas coxisse nuces et sorba vetusta

atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta:

potio quae fluidam consumpta morabitur alvum.

XXIX LUMBRICIS ET TINEIS ASPURGANDIS

quid non adversum miseris mortalibus addit

natura, interno cum viscere taenia serpens

560et lumbricus edax vivant inimica creanti?

Quod genus assiduo laniat praecordia morsu,

saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret

obsessasque vias vitae concludit anhelae.

Ergo cinis cornu cervini proderit haustus

565vel nepetae tritum ex vino vel lacte capellae;

nec non et sucus medici potatur aceti.

Prodest praeterea cum Baccho Persica frondis.

Democritus memorat mentae conducere potum.

Sumitur abrotonum nec non et vile melanthum.

570Alia per sese sanant aut vis coriandri.

Quin et marrubium decoctum haustumque iuvabit.

Puleiumve potens et agreste iugatur anethum:

synthesis haec prodest unda mollita calenti.

XXX COLO SEDANDO

cum colum, invisum morbi genus, intima carpit,

575mande galeritam volucrem quam nomine dicunt.

Aut pavidi leporis madefacta coagula pota.

Sive apio nepetas tereti cum mastice iunge

nec non et species ambas halantis anethi,

quarum decoctos patiens haurito liquores.

XXXI VESSICAE ET CAUCULO PURGANDO

580si cui vessicae tardus cunctabitur umor,

haec mora rumpetur vino pervicta vetusto.

Proderit ex parvis acinos potare sabucis

aut hederae sucum aut lacrimosi trita sinapi.

Nec non resinas ex Oricia terebintho

585in speciem erviliae parvos glomerabis in orbos,

quos ternos tepida mixtos hausisse medella est.

Quondam etiam nimio praeceps urina fluento

inrigat exuvias obscaenoque inficit imbri:

tum leporis cerebrum ex vino potare licebit.

590Si dolor internam vessicae concoquet alvum,

subueniet radix frondosae epota cupressi

puleiumve potens domitum ferventibus undis.

Si vero in lapides densus convertitur umor,

qui retinent cursus gemitumque dolore frequentant,

595saxifragam seu spongiten succurrere credunt.

Praeterea semen myrti silvestris Iaccho

atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum,

vinaque sumantur fricto condita cumino;

sive palumborum capitur fimus acre ferorum

600dulcacidis sparsum sucis trituque solutum;

nec non obscaenus caprae potabitur humor:

obruet hic morbum labefactaque saxa remittet.

XXXII CONCEPTIONI ET PARTVI

inrita coniugii sterilis si munera languent

nec subolis spes est multos iam vana per annos

605(femineo fiat vitio res necne, silebo:

hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti) -

sed natura tamen medicamine victa potenti

saepe dedit fetus studio curante paratos.

Aut igitur leporis consumit femina vulvam

610aut, ovis in stabulis fractas cum ruminat herbas,

pendentem spumam molli deducit ab ore

atque illam meminit mixto potare Falerno.

Mercurialis item capitur communiter herba,

si cubitum noctu coniunx festinat uterque.

615Atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum,

ut facili vigeat servata puerpera partu,

dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules.

Aut qui olim menses minus octo moratus in alvo est

inrumpit thalamos et nexus solvit inertes.

620Pulei ‹potus› quoque amico convenit imbre,

cuius opem veram casus mihi saepe probarunt.

Quin etiam stercus supponunt vulturis atri,

sentiat ut minime partus quam proximus urget.

Ova etiam rutae et fragili miscentur anetho,

625quae diluta levi Baccho atque exhausta medentur.

XXXIII PROFLUUIO CUIUSQUE SANGUINIS ET MATRICI

si modicus pleno manat de corpore sanguis,

subuenit, at nimius cum vita funditur ipsa.

Quapropter multo naris completa cruore

cum fluit, attritus cimex conducit odore.

630Lana oleo madefit, sed nondum lauta, rosato:

haec datur in nares vel claudit densius aures.

Contritis prodest cocleis perducere frontem

aut galli cerebro vel sanguine mite columbae.

Quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est.

635Praeterea Phariis caput emetire papyris

detrahe quod superest: illo genitalia necte,

femineas illinc prodest vincire mamillas.

Menstruus inmenso si profluit impete sanguis,

sucida lana malos remoratur subdita cursus,

640mortua quin etiam producit corpora partu.

Sed quaecumque fluit vis inmoderata cruoris,

subernus cortex calidis potatur in undis

ante minutatim studio vincente terendus.

Pulei calido purgatur femina potu.

645Sed si forte cruor clausa cunctabitur alvo,

aut molles nepetae aut rutae quacunque bibentur.

At si puniceos fundit vessica liquores,

marrubium ex passo tritum perfunditur undis:

hi poterunt haustus rutilum purgare colorem.

650Relliquias partus laeta tibi detrahet herba.

Quod si feminei properabit sanguinis imber,

est qui frusta molae percussu decutit uno,

quorum aliquod lanis tectum ad praecordia nectit,

haec simul incantans: sisti debere cruorem,

655ut lapis ille viae solitos iam destitit orbes.

XXXIV PILIS QUIBUS‹CVM›QUE INTERNECANDIS

mobilis hirsutas horret lascivia saetas

et gaudet rapto nudari flore pilorum.

Sed bona nonnumquam vellendi causa videtur,

corpora cum relevat ratio manifesta salutis.

660Namque oculos infesta pilorum tela lacessunt,

quodque illis dederat vallum natura tuendis,

inde inimica seges proprios desaevit in orbes.

Ergo locum crinis vulsi continge cruore

quem dat avis, tremulis simulat quae pellibus alas,

665sanguine vel ricini, quem nigro de cane velles.

Praeterea quascunque voles avertere saetas

atque in perpetuum rediviva obcludere tela,

corporibus vulsis saniem perducito ranae,

sed quae parva situ est et rauco garrula questu.

670Nec non e stagnis cessantibus exos hirudo

sumitur et vivens Samia torretur in olla:

haec acidis unguit permixta liquoribus artus

evulsamque vetat rursus procrescere silvam.

XXXV OMNIBUS OBSCENIS MEDENDIS

dicendum et quae sit membris medicina pudendis.

675Languidus antiquo purgatur penis Iaccho

ac super inlinitur fecundae felle capellae.

Mane novo myrti frondes commandere prodest

qui dolet, atque illas in vulnus despuat ipsum.

Faece etiam vini genitalia lauta levantur,

680et tumidos testes Nereia lympha coërcet

vel bulbi ex mulso vel cera inmixta cupresso

aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis.

Ramicis inmensum fertur cohibere tumorem

far madidum lymphis †et feralis fronde cupressi,

685unde etiam potu frons haec memoratur amica.

Sin autem existet duratis glandibus inguen,

proderit induci cocleas cum melle minutas.

Obscaenos si pone locos nova vulnera carpent,

horrentum mansa curantur fronde ruborum.

690At si iam veteri succedit fistula morbo,

mustelae cinere immisso purgabitur ulcus,

sanguine vel ricini, quem bos gestaverit ante.

Herba chelidoniae fertur cum melle mederi

herbaque cum sevo foliis de mille vocata.

XXXVI SCIAE ET ARTICULARI MORBO

695saepius occultus victa coxendice morbus

perfurit et gressus diro languore moratur.

Populus alba dabit medicos de cortice potus;

nec non et tenerae gracili de fronde genestae

arreptos caules acidoque liquore madentes

700sumere conveniet, rubiam quoque ducere potu

aut ex Bithyno cocleas haurire Lyaeo.

Si vero articulos tabes inimica per omnes

haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis

vel pelagi latices, simul et Baccheia dona

705sumere curabis: nimio sed parcito vino:

Ennius ipse pater, dum pocula siccat iniqua,

hoc vitio tales fertur meruisse dolores.

XXXVII FURUNCULO MEDENDO

cum sanguis nimius puri permixtus atroci

aestuat et papulas alte sustollit acutas,

710resinam misces et saxis hordea fracta:

conspersa haec tepidis apponere convenit undis.

Vis et hyoscyamum cerae sevoque iugatum

nectere? Non minus haec poterit medicina iuvare.

Praeterea fimus, ex gallo quod legeris album,

715imbribus ex acidis fidens appone dolenti.

Auribus aut pecudis molles expromito sordes,

unguine quo fotis dabitur medicina papillis.

XXXVIII CARBONI TOLLENDO

horrendus magis est perimit qui corpora carbo:

urit hic inclusus, vitalia rumpit apertus.

720Hunc veteres olim variis pepulere medellis.

Tertia namque Titi simul et centesima Livi

charta docet, ferro talem candente dolorem

exactum aut poto raporum semine pulsum;

ni fieret, dixit, vix septem posse diebus

725vitam produci: tanta est violentia morbi.

Dulcacidum laticem cum lini semine iunge

atque fimum Paphiae pariter compone columbae:

hinc line duratas partes et clausa venena.

Praeterea triti reserant adoperta lupini.

730Nonnullus calcem vivam dissolvit aceto

fumantemque nivem papulis apponit acerbis.

Est qui gallinae perducat stercore corpus.

Alia vel piperi iuste commixta linuntur.

Pythagorae cognata levi condita cumino

735proderit aut madida fermentum polline turgens.

XXXIX PANOI, VOMICAE ET STRUMAE DEPELLENDIS

sunt alii, quos dira movet natura, tumores

non minus horrendi, sed non ita perniciosi,

vomica qualis erit vel eidem proxima quaedam.

Simplice resina miscebimus hordea tunsa

740et mulsos amnes et purgamenta columbae:

his bene decoctis languentia membra foventur.

Mollis odorato faba iungetur coriandro:

proderit appositum mollitque aperitque tumorem.

Aut de phasganio radix decocta palustri,

745quae salis admixto tundetur condimento;

proderit et mansum quod traxeris arbore viscum.

Gramen hyoscyami cerae sevoque vetusto

concilia mixtisque locos perduce dolentes.

Exercere etiam iusserunt corpora prisci.

750Ovum defundes in fictile, deinde putamen

marrubii suco implebis, post melle liquenti

omnia consociata tepenti prospera potu

sumuntur: reserantque malum purgantque levantque.

XL IGNI SACRO DIMOUENDO

est etiam morbi species, quae dicitur 'ignis',

755languida quod multo torrentur membra calore.

Vel tu vicino sevum bovis igne remittes

mollitumque lines vel oloris faecibus ova,

sed non cocta, dabis: sic torrida membra fovebis.

Lumbricus terrae mixto inducetur aceto

760aut parili nova ruta modo, sed iungis olivum.

Ovaque cum betis prosunt super inlita tritis.

Alia dant cinerem sociandum oleoque garoque,

unguine quo gliscens deponet flamma furorem.

Saepe chelidoniae pars candida. Iungitur ovi,

765quae modico potu, sed valde trita, capesses,

admiscere memor lymphas amnemque Falernum.

XLI PODAGRAE MEDENDAE

quaedam etiam rabidae medicamina digna podagrae,

cui ter tricenas species Epidaurius ipse

dixit inesse deus? Requiem tamen indere morbo

770fas erit et tristem saltem mulcere dolorem.

Ergo age et abreptam salicis frondemque librumque

cum vino tere, tum contractos perline nervos.

Aut cum prima mali sese ostentabit origo,

fervida non timidis tolera cauteria plantis

775seminecisve hirci reserato pectore calces

insere: sic dirae reprimes primordia pestis.

Aut si corruptus persederit altius umor,

trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo,

panibus et teneris, cohibebitque addita questus.

780Parva sabucus item, | hircino conlita sevo,

triticeaeque acido manantes amne farinae,

aut nitido ranae decoctum viscus olivo

sive chelidoniae sucus sale mixtus aceto.

Sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis.

785Non audita mihi fas sit, sed lecta referre:

hoc quidam rabidus morbo per tempora messis

vicino plantas frumenti pressit acervo

evasitque gravem casu medicante dolorem.

XLII VULNERIBUS FERRO AUT VERBERIBUS FACTIS

naturae vitiis medicas obiecimus artes,

790nunc et fortunae iaculis obsistere par est.

Si cui forte chalybs teneros violaverit artus,

necte adipes vituli simul et tritam chamecisson

nec pudeat luteae stercus perducere porcae.

Sin autem saevo laceratum est verbere corpus,

795tum lixiva cinis ceras dissolvit et ova

admixtoque oleo vibices comprimit atras.

Si vero infrenus manat de vulnere sanguis,

purpura torretur conchyli perlita fuco,

huius et atra cinis currentem detinet undam.

800Verrucae quoque desectae frenare cruorem

dicitur ambustus Tyrio de vellere pulvis.

Praeterea nimios reserati vulneris amnes

feniculi cinis adstringit vel fimbria porri.

Sive fimus manni cum testis uritur ovi

805et reprimit fluidos miro medicamine cursus.

XLIII VULNERIBUS QUIBUSCUNQUE CASIBUS FACTIS

quam magna humanae mala pondera condicionis!

Tam multae innumeri species mihi vulneris adsunt,

ut nequeam proprias cunctis adscribere curas.

Isdem igitur monitis casus sanabimus omnes,

810sic tamen ut nullus medicinam luserit error.

Ergo, modus quicunque obtinget vulneris atri,

contritus cum melle dabit medicamina bulbus

herbaque quae nomen foliis de mille recepit,

appositu prodest adipi permixta vetusto.

815Sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo

ambustaeve cinis complebit vulneris oras,

concludet vero vel frons vel ramus ab ulmo.

At sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix.

XLIV HOMINIS UEL SIMIAE MORSU

sive homo seu similis turpissima bestia nobis

820vulnera dente dedit, virus simul intulit atrum,

Vettonicam ex duro prodest absumere Baccho.

Nec non et cortex raphani decocta medetur,

si trita admorsis fuerit circumlita membris.

XLV SERPENTIUM MORSIBUS ET ‹AD› VIPERAE VIRUS EXCLUDENDUM

cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae,

825fulmine non gladii, volucris nec felle sagittae

quam cito vipereo potis est affligier ictu.

Quare aptam dicamus opem sucosque medentes.

Quae nocuit serpens, fertur caput illius apte

vulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa

830ut Larissaea curatur Telephus hasta.

Proderit et caulem cum vino haurire sabuci

aut coctum raphani librum tritumque ligare

sive etiam celsa folium de mole cupressi.

Manabit lactens caprifici sucus opellam.

835Aut tithymallus atrox vulnus contrita perunguet.

Carduus est nondum doctis fullonibus aptus:

ex illo radix tepido potatur in amni.

Cervino ex fetu diluta coagula vino

sumuntur, quae res membris agit atra venena

840aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei

Vettonicaeve leves, gallinae aut iura vetustae.

Si vero horrendum vulnus fera iecerit aspis,

urinam credunt propriam conducere potu:

Varronis fuit ista senis sententia. Nec non,

845Plinius ut memorat, sumpti iuvat imber aceti.

Dicendum et quae sit praecox medicina timenti;

cautio namque potest diros praevertere morsus.

Si iecur exsectum tardo de vulture portes,

erucis aut si totos perduxeris artus,

850quas prius attritas vehementi adspargis aceto.

Aut tu cervina per noctem in pelle quiesces

aut genere ex ipso dentem gestabis amicum.

Toxica praetera qua sint pellenda medella,

expediam: sanguis poterit prodesse caninus,

855qui facili potu antidotus imitatur honestas.

Vis et mirificos cautus praediscere odores,

accensis quibus arcetur taeterrima serpens?

Aut styracem torres aut diri vulturis alam

vel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae.

XLVI ICTIBUS SCORPII ET MORSIBUS ARANEI VEL MURIS CAECI

860sunt minimae specie, sed dirae vulnere pestes,

quae magis in tenui latitantes corpore fallunt,

scorpius ut gravis est et araneus: haec mala semper

captant securos multa iam nocte sopores.

Et documenta dedit nobis prostratus Orion,

865magna quod exiguis perimantur saepe venenis.

Quod si vulnus atrox incussit scorpius ardens,

continuo capitur; tunc digna caede revulsus

vulneribusque aptus fertur revocare venenum.

Aut calidis pelagi lymphis loca laesa foventur.

870Sive meri potu dissolvitur improba pestis.

Ad cunctos autem morsus ictusque minorum

caseus aptus erit pavidae de lacte capellae

cumque hoc absumi debebit origanus herba:

haec duo mirificis curabunt icta medelis.

875Nec non fenuculo calidum adnectetur acetum

aut vivum sulphur sicci cum faece Lyaei.

Exiguo piperis cerebrum conspargito galli,

quo lita sanescent depulso membra dolore.

Sin autem muris nocuit violentia caeci,

880quae sola signavit volvendis orbita plaustris,

inline: mira datur vili de pulvere cura.

XLVII SUBITANEO DOLORI, FEBRI ATQUE OSTOCOPO

nunnunquam existit subiti nova causa doloris,

cuius origo latet, certis reprimenda medelis.

Namque chelidoniam mixto sale nectere prodest

885velleraque infuso recalentia sulphure sanant.

Ostocopum lento conducit melle perungui.

Sin autem calidae depascent corpora febres,

tunc apii sucus leni sociatur olivo:

membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis.

890Nec spernendus adeps, dederit quem bestia meles.

Seminecis cervi lacrimam immiscere liquori

convenit atque artus illinc mulcere calentes.

Febribus at longis galli nova iura vetusti

subueniunt, tremulis etiam medicantia membris.

XLVIII QUARTANAE TYPO REMEDIANDO

895nec tu crede levem dilato tempore febrem,

quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat:

letali quoque grassatur quartana calore,

ni medicas adhibere manus discamus et herbas.

Alia non pudeat terno cum cimice trita

900et diluta mero mediis haurire diebus;

aut teneram iecoris murini ducere fibram,

quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi.

Mira est apsinthi cum simplice potio lympha.

Sume tribus digitis adprensum semen anesi,

905tantundem marathri nec mulsum desit aceti,

in cuius cyatho praedicta salubriter hauris.

Maeoniae Iliados quartum suppone timenti,

aut leporis trepidi diluta coagula trade.

Prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor.

910Quidam etiam miranda ferunt, veniente calore

iurantes ludum Veneris munusque petendum.

Sed prius est oleo parvas fervescere ranas

in triviis illoque artus perducere suco.

XLIX TERTIANAE TYPO REMEDIANDO

est etiam alternis febris rediviva diebus,

915tempora discernens quasi iustae pondere librae.

Ut possis igitur talem prohibere furorem,

involves cera sine caudis grana cumini

puniceaeque indes pelli colloque ligabis.

Pulei ramus lanae velatus amictu

920tempore suspecto medicos praebebit odores.

Praeterea tritus cimex sorbendus in ovo,

horridus attactu, sed gustu commodus apto.

L COTIDIANAE TYPO REMEDIANDO

at qui continuis non cessat adire diebus,

sed tantum certas morbus discriminat horas,

925triticeum metuit granum, si credere dignum est,

quod latitans fracto fuerit sub pane repertum.

Nec non ossa iuvant saeptis inventa domorum:

convenit haec tereti pendentia subdere collo.

Multaque praeterea verborum monstra silebo:

930nam febrem vario depelli carmine posse

vana superstitio credit tremulaeque parentes.

LI HEMITRITAEO DEPELLENDO

mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos

vulgatur verbis; hoc nostra dicere lingua

non potuere ulli, puto, nec volvere parentes.

935Inscribes chartae quod dicitur abracadabra

saepius et subter repetes, sed detrahe summam

et magis atque magis desint elementa figuris

singula, quae semper rapies, et cetera figes,

donec in angustum redigatur littera conum:

940his lino nexis collum redimire memento.

Nonnulli memorant adipem prodesse leonis.

Coralium vero si cocco nectere velis

nec dubites illi veros miscere smaragdos,

adsit baca teres niveo pretiosa colore:

945talia languentis conducent vincula collo

letalesque abiget miranda potentia morbos.

LII FRACTURIS UEL LUXIS SANANDIS

infandum dictu cunctis procul absit amicis,

sed fortuna potens omen convertat in hostes.

Vis indigna novo si sparserit ossa fragore,

950conveniet cerebrum blandi canis addere fractis,

lintea deinde superque indutas nectere lanas,

saepius et sucos conspargere pinguis olivi:

bis septem credunt coalescere cuncta diebus.

Aut veteri Baccho caprae fimus inde petulcae:

955hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum.

Si vero caput infestus colliserit ictus,

ex oleo necti vestis debebit Arachnes:

nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire.

Quod si luxa suo decedent membra tenore,

960urere femineos crines ac iungere sevum

congruet ac tali medicamine mota ligare.

Aut malvam ex pingui tritam apposuisse iuvabit.

At si conclusum servabit tibia vulnus,

stercus ovis placidae iunges adipesque vetustos,

965pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi.

LIII NERVIS INCISIS VEL DOLENTIBUS ET CONTRACTIS

haud quisquam credet disiectos vulnere nervos

ad solitum rursus revocari posse vigorem;

sed prodest terrae lumbricos indere tritos,

quis vetus et rancens sociari axungia debet.

970Si vero occultus nervos dolor urit inertes,

vulturis excisos adipes rutamque remittes

aut ceram et tali recreabis languida fotu.

Convenit et calidis pelagi perfundier undis.

Carica vel betis lento cum melle iugetur

975aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi,

quo poteris fotu recreare rigentia membra.

Sin autem subito replicantur corpora morbo.

Contractos revocat nervos caro sumpta columbae.

LIV AEGRIS SOMNO ADSCISCENDO

non solum miseros taeterrima febris adurit,

980sed super optato pergit viduare sopore,

ne prosint placidi caelestia munera somni.

Charta igitur, variis pinxit quam littera verbis,

uritur, inde cinis calido potatur in amni.

Proderit et magnum capiti substernere †puleium.

985Prodest et mixtam lymphis potare cupressum.

Palladiis itidem sucis, quos flore rosarum

condieris, iunges madidum tritumque papaver:

quo lita frons facilem praebebit nocte quietem.

Nec non mandragorae gustu sopor additur altus.

990Dilve praeterea glomeramina, quae gerit intus

clausa aries inter geminae coxendicis umbras:

inde soporati ducentur gutture potus.

LV LITARGIAE EXPELLENDAE

diximus hanc sortem miseris mortalibus esse,

ut saepe inter se mala sint contraria morbi.

995Denique nonnunquam somno sic membra gravantur,

ut coniungatur leto sopor altus acerbo.

Ergo levi flamma torrentur cornua caprae,

quo nidore gravem dispellunt lumina somnum.

Aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur,

1000quae teritur prius et vino confusa liquescit.

Conveniunt acidis euphorbia mixta fluentis,

gramina vel rutae, gemina si nare trahantur.

Quidam dira iubent; septeno cimice trito

ut vitientur aquae cyathusque bibatur earum:

1005haec potiora putant quam dulci morte perire.

LVI COMITIALI MORBO DEPELLENDO

est subiti species morbi, cui nomen ab illo

haesit, quod fieri prohibet suffragia iusta.

Saepe etenim membris atro languore caducis

concilium populi labes horrenda diremit.

1010Ipse deus memorat dubiae per tempora lunae

conceptum, talis quem saepe ruina profundit.

Prodest cum veteri Baccho fel vulturis atri,

sed coclear plenum gustatu sufficit uno

seu cruor ex Progne mixtus cum polline turis;

1015aut apium elixum aut conditum melle fel agni;

marrubiumve pari confusum pondere mellis,

cuius terna dabis gustu coclearia in uno.

Aptus mustelae cinis est et hirundinis una.

Praeterea pluvias, hominis quas calva supino

1020excepit proiecta sinu, consumere prodest.

Aut lapis ex nido, vaga quem congessit hirundo,

vellitur, et nexu fovet attollitque iacentem.

Pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi.

LVII REGIO MORBO DEPELLENDO

regius est vero sublimi nomine morbus

1025molliter hic quoniam celsa curatur in aula.

Huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha.

Alia trita dabis vino madefacta calenti.

Vellera cum vivo suffiri sulphure prodest.

LVIII INFANTIBUS DENTIBUS VEL STRIGE INQUIETATIS

nudum hominem primo mundi natura profudit;

1030insuper excruciat, niveis cum dentibus armat.

Collo igitur molli dentes nectentur equini,

qui primi fuerint pullo crescente caduci.

Aut teneris cerebrum gingivis inline porci

aut leporis niveumve hirtarum lacte caprarum.

1035Praeterea si forte premit strix atra puellos

virosa inmulgens exertis ubera labris,

alia praecepit Titini sententia necti,

qui veteri claras expressit more togatas.

LIX COMBUSTURIS IGNE VEL FRIGORE

sunt diversa quidem mala frigoris atque caloris,

1040sed tamen amborum simili nocet ulcere virus:

illa quoque usta putes quae sunt nive laesa rigente.

Conversa in cinerem platani pila curat utrumque.

At vero ambustum flammis, qui candidus ovi

sucus inest, penna inductus sanare valebit.

1045Aut tu sucosae cinerem perducito lanae;

aut vivam ex oleo veteri componito calcem;

hordea vel franges atque ovi candida iunges,

adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae.

Utere praeterea, pariter sevumque capellae

1050iunge, chelidoniis ac sic line vulnera sucis.

Quodque rigens ussit glacies, axungia simplex

mulcet et ex facili grata est medicamine cura.

LX VENENIS PROHIBENDIS

ut tutus fias infestae fraude novercae

vel quicunque tuo carpetur lividus auctu,

1055non expectatis eat obvia cura venenis.

Ante cibos igitur iuglandis fetus edatur.

Produnt electri variantia pocula virus.

Praeterea coctae querno cum cortice lymphae

conveniunt potu demersave ficus olivo.

1060Saepe etiam raphanum praedixit numen edendum.

Antidotos vero multis Mithridatia fertur

consociata modis; sed Magnus scrinia regis

cum raperet victor, vilem deprendit in illis

synthesin et vulgata satis medicamina risit.

1065Bis denum rutae folium, salis et breve granum

iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus:

haec oriente die parco conspersa Lyaeo

sumebat, metuens dederat quae pocula matri.

LXI VENENIS DATIS

si nequit infandum praevertere cautio virus,

1070proximus ille gradus data pocula pellere cura.

Lacte asinae placidaeque bovis prodesse loquuntur.

Vettonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo.

Quod si hederae sucum, quae truncos implicat altos

instilles pateris, poterunt haud ulla nocere

1075pocula, quae quisquam saevis vitiaverit herbis.

Si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae

exhausto subitos poterit mulcere furores.

LXII VULNERIBUS ET REDUVIAE CURANDIS

vulnera tabescunt spatio vitiata vetusto,

curaque nil prodest nec ducitur ulla cicatrix.

1080Sed tamen herbarum tam mira potentia pollet,

ulceris annosi sinus ut coalescere possit,

marrubium si tute coquas illoque liquore

vulnus atrox foveas, cineres vel harundinis altae

inducas leporisve adspersa coagula vino

1085aut hederam Baccho decoctam aut semen anethi

aut cineres alni tardo cum melle ligentur.

Lumbrici terrae poterunt conducere vulnus

aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat,

cum miscetur adeps, sed non ullo sale tactus.

1090Pinea praeterea vivo cum sulphure cortex

et pice cum spissa iam perdita membra reponit.

LXIII VERRUCIS TOLLENDIS

interdum existit turpi verruca papilla:

hinc quondam Fabio verum cognomen adhaesit,

qui solus patriae 'cunctando restituit rem'.

1095Id poterit vitium sanguis curare lacertae,

aut urina canis cum terra inducta madenti,

aut herbae sucus quae lactea nomine fertur.

Est tithymallus item tali satis apta medelae. -

Si rupta inmensos fundit verruca cruores,

1100purpureo triti cineres de vellere prosunt,

quod fuerit vero conchyli sanguine tinctum.

LXIV HEMORROIDIS MEDENDIS

excruciant turpes anum si forte papillae,

agrestis prodest radix superaddita porri,

ne violet sanum, iuglandis fragmine clausa.

1105Sal niveum sumes, Beticum quod nomine dicunt,

dulcia cumque nigra iunges fuligine mella

apponesque super: pellit medicina dolorem.

PRAEFATIO

Phoēbĕ, sălūtĭfĕrūm quōd pāngĭmŭs ādsĕrĕ cārmēn

īnvēntūmquĕ tŭūm prōmptō cŏmĭtārĕ făvōrĕ.

Tūquĕ, pŏtēns ārtīs, rĕdŭcēs quī trādĕrĕ vītās

nōsti ēt īn caēlūm mānēs rĕvŏcārĕ sĕpūltōs,

quī cŏlĭs Aēgēās, quī Pērgămă quīque Ĕpĭdaūrūm,5

quī quōndām plăcĭdā tēctūs sūb pēllĕ drăcōnīs

Tārpĕĭās ārcēs ātque īnclĭtă tēmplă pĕtīstī

dēpēllēns taētrōs praēsēntī nūmĭnĕ mōrbōs:

hūc ădĕs ēt quīcquīd cŭpĭdō mĭhĭ saēpĕ lŏcūtūs

fīrmāstī, cūnctūm tĕnĕrīs ēxpōnĕ păpŷrīs.10

I-AD CAPITIS CVRATIONEM

bālsămă sī gĕmĭnīs īnstīllāns aūrĭbŭs āddās,

tūm pŏtĕrīs ălăcrēm căpĭtīs rĕpărārĕ vĭgōrēm.

Vēl quaē sēptēnīs cēnsēntūr grāmĭnă nōdīs

ūtĭlĭtēr nēctēs vēl cōrno ēx ārbŏrĕ sērtūm.

Pūlĕĭūmvĕ pŏtēns ūnā sŭpĕr aūrĕ lŏcābīs15

aūt īllūd mīxtō cōctūm clēmēntĕr ăcētō

caūtā nārĕ trăhēs; seū vīscō līntĕă nēxō

īndūcēs frōntī seū trītaē grāmĭnă mēntaē;

spōngĭă cūm tĕpĭdīs ādnēxă lĭquōrĭbŭs īmbrīs

prōfŭĭt aūt hĕdĕra ēx ŏlĕō cōlātă vĕtūstō;20

prōfŭĭt ēt cŏclĕīs frōntēm trāctārĕ mĭnūtīs.

Sī nŏcŭīt cĕrĕbrō vĭŏlēntĭă sōlĭs ăpērtō,

saēpĕ chĕlīdŏnĭa ēx ăcĭdō pērdūctă lĭquōrĕ

sānāvīt; prōsūnt ĕt ămīcă păpāvĕră sōmnō,

sī prĭŭs īn lēntō mădĕfāctă tĕrāntŭr ŏlīvō.25

II-HEMIGRANIO MEDENDO

pōrtĭŏ sī căpĭtīs mōrbō tēmptātŭr ăcūtō,

ālĭă dīvērsām lānā cōntēctă pĕr aūrēm

īndūctā prōsūnt ĕt ĕōdēm bālsămă pāctō;

ālĭă vēl tērnīs pĭpĕrīs tērna āddĭtă grānīs

trītă lĭnīs: cērtām dăbĭt haēc tĭbĭ cūră sălūtēm.30

III-AD PORRIGINEM DEPELLENDAM

ēst īnsēnsĭbĭlīs mōrbūs, sēd nōxĭă fōrmaē,

cūm căpŭt īmmēnsā pēxūm pōrrīgĭnĕ nīnguīt,

cōpĭă fārrĭs ŭtī frēndēntĭbŭs ēdĭtă sāxīs.

Hānc pŏtĕrīt mālvaē rādīx dēcōctă lĕvārĕ;

aūt tū fēnŭcŭlūm nītrūmque ēt sūlphŭră vīvă35

cōntĕrĕ, deīndĕ căpūt pērmīxtīs āblŭĕ cūnctīs;

fūrfŭrĭbūsvĕ nŏvīs dūrūm mīscēbĭs ăcētūm,

ūt vărĭōs crīnēs tālī dēs ūnguĭnĕ pūrōs;

prōdēst ēt tārdā dēmptūs tēstūdĭnĕ sānguīs

ēt prōdēst cēdrō dēmīssŭs ăb ārbŏrĕ sūcūs.40

Dēsĭnĕt īntĕrĕā glŏmĕrārī fārrĕă nūbīs

cēssābītquĕ grăvīs crēbraē pōrrīgĭnĭs īmbēr.

IV-AD CAPILLOS TINGUENDOS

quōs pŭdĕt aētātīs lōngaē, quōs sānctă sĕnēctūs

ōffēndīt, cŭpĭūnt prŏpĕrōs ‹si› ābscōndĕrĕ cānōs

ēt nīgrūm crīnēm fūcō sĭmŭlārĕ dŏlōsō,45

hīs prōdēst ācrī cōntrītă cŭprēssŭs ăcētō

vēl frōns lēntīscī vēl trīstĭă pōmă săbūcī;

lūmbrīcī quŏquĕ tērrēstrēs mīscēntŭr ŏlīvō

ēt iŭvĕnēm praēstānt rĕdĭvīvō flōrĕ căpīllūm.

Praētĕrĕā nĭvĕūm pŏtĕrīt dēpēllĕrĕ vūltūm50

rēsīna ēx făcĭlī cērā vīscōquĕ cŏāctă.

Ād rŭtĭlām spĕcĭēm nīgrōs flāvēscĕrĕ crīnēs

ūnguēntō cĭnĕrīs praēdīxīt Tūllĭŭs aūctōr.

Sī praēgnāns ārtūs cāptīvī sōrĭcĭs ēdīt,

dīcūntūr fētūs nīgrāntĭă lūmĭnă fīngī.55

V-AD PTHIRIASIN ARCENDAM

nōxĭă cōrpŏrĭbūs quaēdām dē cōrpŏrĕ nōstrō

prōgĕnŭīt nātūră vŏlēns ābrūmpĕrĕ sōmnōs,

sēnsĭbŭs ēt mŏnĭtīs vĭgĭlēs īntēndĕrĕ cūrās.

Sēd quīs nōn păvĕāt Phĕrĕcŷdīs fātă trăgoēdī,

quī nĭmĭō sūdōrĕ flŭēns ănĭmālĭă taētră60

ēdūxīt, tūrpī mĭsĕrūm quaē mōrtĕ tŭlērūnt.

Sŷllă quŏque īnfēlīx tālī lānguōrĕ pĕrēsūs

cōrrŭĭt ēt foēdō sē vīdĭt ăb āgmĭnĕ vīncī.

Saēpĭŭs ērgŏ dĕcēt mōrdāx haūrīrĕ sĭnāpĭ,

vēl nītro āc sălĕ pērmīxtīs ăcĭdōquĕ lĭquōrĕ65

lāxātīs, ūt sīnt sĭmŭl ālĭă, tāngĕrĕ cōrpūs,

aūt lăcrĭmīs hĕdĕrae aūt sūcō pērdūcĕrĕ cēdrī,

quīn ĕtĭām fūrfūr mīxtō mĕdĭcātŭr ăcētō.

Ūndă mărīs lēndēs căpĭtī dēdūcĕt ĭnīquās

ēt quīcquīd crēbrī dēfēndīt sīlvă căpīllī.70

VI-PRURIGINI, PAPULIS ET SCABIE ARCENDIS

īnlōtūs sūdōr vēl cōpĭă nōbĭlĭs ēscaē

saēpĕ grăvī scăbĭē cōrrēptīs āspĕrăt ārtūs.

Ērgŏ lŭtūm prōdēst mēmbrīs ădhĭbērĕ frĭcātīs,

quōd făcĭt ēx ăsĭnō sāccātūs cōrpŏrĭs ūmōr;

nēc pŭdĕāt trāctārĕ fŭmūm, quōd būcŭlă fūdīt;75

stērcŏrĭs ēx pōrcō cĭnĕrēm cōnfūndĭtŏ lŷmphīs,

sīc păvĭdūm cōrpūs dēxtrā pārcēntĕ fŏvētō;

prōdĕrĭt ēx ŏlĕō pūlvīs, quēm cōngĕrĭt āltē

dūlcĭbŭs ēx lătĕbrīs pătĭēns fōrmīcă lăbōrūm:

cōnvĕnĭt hīnc tĕpĭdō lĭtă trādĕrĕ cōrpŏră sōlī.80

Fērvēntēs păpŭlās păpĭrō cūrātŏ lĭquēntī,

aūt ăcĭdō Bācchō mīscēbīs fārră lŭpīnī

ātque hīnc īn călĭdō pērcūrrēs mēmbră lăvācrō.

Prūrītūs aūtēm sālsōs lĕvăt ūmŏr ăcētī

sīvĕ mărīs răbĭdī sūdōr cŏclĕaēquĕ mĭnūtaē,85

quārūm cōntāctū pĕrĭmētŭr ăcērbă lĭbīdŏ.

VII-PHRENESI ET CAPITI PURGANDO

ēx vĭtĭō cĕrĕbrī phrĕnĕsīs fŭrĭōsă mŏvētūr

āmīssāsquĕ rĕfērt frēndēns āmēntĭă vīrēs,

sīvĕ călēns fēbrīs iāctātōs ēxĕdĭt ārtūs

sīvĕ mĕrī gūstūs seū frīgŏrĭs ēffĭcĭt aūră.90

Cōnvēnīt călĭdīs pĕcŭdūm pūlmōnĭbŭs āptē

tēmpŏră lānguēntīs mĕdĭcā rĕdĭmīrĕ cŏrōnā.

Īnlōtīs ĕtĭām lānīs sūffīrĕ mĕmēntŏ

cērrītūm; saēpe hōrrēndī mĕdĭcāntŭr ŏdōrēs.

Nōn sēmpēr praēsēns dŏlŏr ēst sānābĭlĭs: ērgŏ95

cūră măgīs prōdēst vēntūrīs ōbvĭă mōrbīs

ātque ĭdĕō sānōs ĕtĭām cūrārĭĕr ēst pār.

Pūrgātūr cĕrĕbrūm mānsā rādīcĕ pўrēthrī,

ūnguĭtŭr ēt sūcīs, dĕdĕrīt quōs pārvă săbūcūs,

ēxprēssūsque hĕdĕraē māndātūr nārĭbŭs ūmōr100

aūt mīxtūm rūtaē cĕrĕbro īnstīllātŭr ăcētūm.

VIII-DEFLUXU CAPILLORUM ET MACULIS CAPITIS TOLLENDIS

dēflŭĭt ēxpūlsūs mōrbō lătĭtāntĕ căpīllūs,

sī rārō lăvĭtūr; seū vīs ēpōtă vĕnēnī

seū sălămāndră pŏtēns nūllīsque ōbnōxĭă flāmmīs

ēxĭmĭūm căpĭtīs tāctū dēiēcĭt hŏnōrēm.105

Nōnnūnquām vărĭānt măcŭlaē pārvīsquĕ părūmpēr

ōrbĭbŭs āspērsūm dūcīt nŏvă vūlnĕră tēmpūs.

Vīpĕrĕaē pēllīs cĭnĕrēm | hīs āddĭtŏ rēbūs

rōbŏrĕāsvĕ pĭlās ūrsīnō iūngĭtŏ sēvō

vēl tēstūdĭnĕō mălă pērmūlcētŏ crŭōrĕ.110

IX-VMORIBUS ET PERFRICTIONIBUS SEDANDIS

saēpe ĭtă pērvādīt vīs frīgŏrĭs āc tĕnĕt ārtūs,

ūt vīx quaēsītō mĕdĭcāmĭnĕ pūlsă rĕcēdāt.

Sī rānam ēx ŏlĕō dēcōxĕrĭs, ābĭcĕ cārnēm,

mēmbră fŏvē. Pārīlī rătĭōnĕ rĭgōrēm

ūrtīcaē sēmēn pērcēptăquĕ frīgŏră vīncīt.115

Ēt cērvīnă pŏtēst mūlcērĕ mĕdūllă rĭgōrēm.

Dēcōctūm răphănī sēmēn cūm mēllĕ vŏrābīs.

Sīvĕ fĕl ūrsīnūm tĕpĕfāctā dīlŭĕ lŷmphā:

prōdĕrĭt hōc pōtū; seū cāssīs ōstrĕă tēstīs

ūstă dăbīt cĭnĕrēm, quī prō sălĕ sūmptŭs ĭn ēscīs120

dēcŭtĭēt gĕlĭdūm călĕfāctō vērtĭcĕ vīrūs.

Nōnnūllūs lĭquĭdūm sūgīt mūlsūmquĕ sĭnāpĭ

pālātōque ăgĭtāt părĭtēr rĕtĭnēnsquĕ vŏmēnsquĕ.

Ālĭă nōnnūllī māndūnt ŏlĕīvĕ lĭquōrĕ

pērfūndūnt călĭdō cĕrĕbrūm nāsīquĕ lătēbrās.125

Quīdām lāctūcaē crēdūnt prōdēssĕ săpōrēs.

Cūrāndī mŏdŭs hīc ēt suāvĭs ĕt ūtĭlĭs īdem ēst.

X-ELEPHANTIASI PROPELLENDAE

ēst ĕlĕphāns mōrbūs trīstī quŏquĕ nōmĭnĕ dīrūs,

nōn sōlūm tūrpāns īnfāndīs ōră păpīllīs,

sēd cĭtă praēcĭpĭtāns fūnēstō fātă vĕnēnō130

huīc ĕrĭt ādvērsūs cēdrī dē cōrtĭcĕ sūcūs

mūstēlaēquĕ cĭnīs vēl fūsūs sānguĭs ăb īllā.

Nōnnūllī dīxērĕ sĕrūm prōdēssĕ bĭbēndō.

Mēntāstrī fŏlĭūm pōtu āppŏsĭtūquĕ sălūbre ēst,

nēc frūstrā būlbōs ēt sūlfŭră iūngĭt ăcētō135

quī cŭpĭt hōrrĭbĭlēs ād prīstĭnă rēddĕrĕ vūltūs.

Praētĕrĕā nītrūm dēbēs cūm mēllĕ iŭgātūm

spārgĕrĕ lāctĕ bŏvīs, vărĭās sīc ūnguĕrĕ frōntēs.

Cērūssam ēt chārtām, quām gēns Aēgŷptĭă mīttīt,

tūrĕ sĭmūl mīscēque ŏlĕō, quōd flōrĕ rŏsārūm140

cōndītum ēst: lĭnĕ sīc făcĭēm, sīc rēddĕ sălūtēm.

XI-CUTIS ET FACIEI VITIIS PROPELLENDIS

īnvĭdă sī măcŭlāt făcĭēm lēntīgŏ dĕcōrām

nēc prōdēssĕ vălēnt nātūraē dōnă bĕnīgnaē,

ērūcam ātque ăcĭdūm lătĭcēm sĭmŭl īnlĭnĕ mālīs;

prōdĕrĭt ēt būlbūs mēllīs dūlcēdĭnĕ vīctūs,145

crūdăvĕ dūlcăcĭdō mīscēbīs rāpă lĭquōrī,

sānguĭnĕ vēl lĕpŏrīs mōrbūs dēlēbĭtŭr ōrīs.

Frōns sălĭcīs cūm flōrĕ sŭō cōntrītă mĕdētūr.

Saēpĭŏlaē cĭnĕrēs ēx ōssĭbŭs ōmnĭă lēvānt.

Cŷgnēōs ădĭpēs hĭlărō mīscētŏ Lўaēō:150

ōmnĕ mălūm prŏpĕrē măcŭlōso ēx ōrĕ fŭgābīs.

Hōrrēbīt sī līvŏr ătrōx aūt nīgră cĭcātrīx,

āttrītō sāpōnĕ gĕnās pūrgārĕ mĕmēntŏ.

Rūgārūm sūlcōs lēntīscī māstĭcĕ tēndēs.

Sī vērō vĭtĭum ēst quōd dūcĭt ăb īmpĕtĕ nōmēn,155

hōc mātūtīnā pŏtĕrīs cŏhĭbērĕ sălīvā

seū fŏlĭō plătănī, quōd mānsūm mānĕ vŏrābīs.

Foēdă flŭūnt cūrvī quaē pūrgāmēntă cămēlī

ūrēntūr cĭnĕrēmquĕ dăbūnt, iūngēntŭr ăcētō

māscŭlă tūră sĭmūl, dīvīnăquĕ cūră vălēbīt.160

XII-AURIUM VITIIS SUCCURRENDIS

cūm saēvūs tĕnĕrās dŏlŏr āltē saūcĭăt aūrēs,

frāxĭnĕa īn flāmmīs fūndīt quēm tālĕă sūcūm

īnstīllā sīve ōbscaēnōs ēx vīrgĭnĕ rōrēs

aūt sūcum, ēx fŏlĭō dĕdĕrīt quēm pōpŭlŭs ālbă.

Saēpĕ chĕlīdŏnĭaē răpĭdūm sŏcĭātŭr ăcētūm165

ādiūnctōquĕ nĭtrō prōcēdīt cūră sălūbrīs.

Mēntāstrī lĭquŏr ēxprēssūs cōndūcĕrĕ fērtūr.

Īnfēctūm vĭŏlīs ŏlĕūm bĕnĕ cōnsŭlĭt aūrī.

Ānnōsā rūbrōs sī lēgĕrĭs ārbŏrĕ vērmēs,

ēx ŏlĕō tĕrĕ: sīc tĕpĭdōs īnfūndĕ dŏlēntī.170

Sī vēro ōbstrūsā sēnsūs mŏrĭētŭr ĭn aūrĕ,

lūmbrīcōs tērraē sēvūmque ēx ānsĕrĕ raūcō

ēxcŏquĕ: vēl vĕtĕrēm pŏtĕrīs dīssōlvĕrĕ mōrbūm.

Fēllă bŏvīs sūrdīs ĕtĭām prōdēssĕ lŏquūntūr,

sī iūngās ŏlĭdaē grăvĕ quōd mīnxērĕ căpēllaē.175

Sī vēro īncaūtās ănĭmāl pĕnĕtrāvĕrĭt aūrēs,

prōdĕrĭt ādmīxtō păvĭdī fēl mūrĭs ăcētō.

Āt sī lŷmphă nŏcēns pērvāsĕrĭt, ānsĕrĭs āptūs

īmmīttētŭr ădēps caēpārūm nōn sĭnĕ sūcō,

quī grăvĭs ēst ŏcŭlīs, sēnsūm tămĕn aūrĭbŭs aūgēt.180

Vīs ēt Phoēbĭgĕnaē dīvīnām dīscĕrĕ cūrām?

Sī quă vĕl ānnōsīs cōnfēctă dŏlōrĭbŭs aūrīs

plēctĭtŭr, hōc ūnō mĕdĭcāmĭnĕ cūnctă vĭgēbīt.

Ālĭă tū sēptēm nŭmĕrō sēptēmquĕ lŭpīnōs

cērvīnām dăbĭs īn tēstām, tūm Dēlphĭcă frōndīs185

āddātūr, mīxtō tōtūm fērvēscăt ăcētō:

dōctŭs ĕrīs tĕpĭdōs īllīnc īmmīttĕrĕ rōrēs.

XIII-OCULORUM DOLORI MITIGANDO

sūmmă bŏni ēst ălăcrēs hŏmĭnī cōntīngĕrĕ vīsūs,

quōs quăsĭ cūstōdēs dēfēnsōrēsquĕ pĕrīclī

prōspĭcĭēns sūmmā nātūră lŏcāvĭt ĭn ārcĕ,190

sīc tămĕn ūt nūllōs pătĕrēntūr dēsŭpĕr īctūs

ātquĕ sŭpērcĭlĭō păvĭdī tĕgĕrēntŭr ŏpācō.

Sēd dŏlŏr īmmĕrĭtūm lūmēn sī fōrtĕ lăcēssīt,

lānă mădēns ŏlĕō nōctū cōnēctĭtŭr āptē

vīvēntīsvĕ nĕpaē lūmēn gēstātŭr ămīcūm.195

Ēx fŏlĭō caūlīs cĭnĕrēs cōnfrāctăquĕ tūră

ēt lătĭcēm Bācchī fētaē cūm lāctĕ căpēllaē

dēsŭpĕr īndūcēs ātque ūnā nōctĕ prŏbābīs.

Hŷblaēī mēllīs sūcūs cūm fēllĕ căprīnō

sūbuĕnĭūnt ŏcŭlīs dīrā cālīgĭnĕ prēssīs.200

Vēttŏnĭcaē mānsūs sīccābīt lūmĭnă sūcūs.

Sī tĕnĕbrās ŏcŭlīs ōbdūcīt pīgră sĕnēctūs,

ēxprēssaē mărăthrō gūttaē cūm mēllĕ lĭquēntī

dētērgērĕ mălūm pŏtĕrūnt vēl vūltŭrĭs ātrī

fēllă, chĕlīdŏnĭō fŭĕrīnt quaē grāmĭnĕ mīxtă:205

haēc ĕtĭam ānnōsīs pŏtĕrūnt sūccūrrĕrĕ mōrbīs.

Fēl quŏquĕ dē gāllō mōllītūm sīmplĭcĕ lŷmphā

ēxăcŭīt pūrōs dēmptā cālīgĭnĕ vīsūs.

Sīvĕ cŏlūmbārūm fĭmŭs ‹ād›mīscētŭr ăcētō

seū fēl pērdīcīs părĭlī cūm pōndĕrĕ mēllīs.210

Vīnă chĕlīdŏnĭaē sĭmĭlī rătĭōnĕ iŭgāntūr

ēffĭcĭūntquĕ sŭō praēclārōs ūnguĭnĕ vīsūs,

āspĕră quīn ĕtĭām mūlcēnt ēt rūptă rĕdūcūnt.

Sī gĕnŭs ēst mōrbī, mĭsĕrūm quōd lūmĕn ădūrīt,

hīc călŏr īnfūsō mītēscīt lāctĕ cănīnō.215

Sī tŭmŏr īnsŏlĭtūs tŷphō sē tōllĕt ĭnānī,

tūrgēntēs ŏcŭlōs vīlī cīrcūmlĭnĕ caēnō.

Ānguĭbŭs ērēptōs ădĭpēs aērūgĭnĕ mīscē:

hī pŏtĕrūnt rūptās ŏcŭlōrūm iūngĕrĕ pārtēs.

Sī vēro hōrrēndūm dūcēnt glaūcōmătă plūmbūm,220

spīrĭtŭs āltĕrĭūs prōdēst, quī grānă cŭmīnī

pāllēntīs māndēns vīsūs ēxālăt ĭn īpsōs.

XIV-DENTIUM VITIO ET ORIS FETORI MEDENDO

haūd făcĭle ēst ācrēm dēntīs tŏlĕrārĕ lăbōrēm:

quō măgĭs ēst aēquūm mĕdĭcām pērnōscĕrĕ cūrām.

Cūm Bācchō vĭŏlās īncōxĕrĭs, ōrĕ tĕnētŏ.225

Mānsŭs ĭtēm prōdēst sūcīs ŏlĕāstĕr ăcērbīs:

hīnc ōscēdŏ fŭgīt, līnguaē quŏquĕ vūlnĕră cēdūnt.

Cūm vīnō pĭpĕr ēt nītrō tĕpĭdum īndĕ dŏlēntī.

Saēpĕ chĕlīdŏnĭaē sūcō vēl lāctĕ căpēllaē

sānēscūnt dēntēs aūt taūrī fēllĕ iŭvāntūr.230

Aūt ăcĭdī lătĭcēs claūsō vōlvūntŭr ĭn ōrĕ.

Māndĭtŭr āptă rŭbūs gīngīvīs ēt bŏnă lābrīs.

Lēntīscūs mŷrtūsque ēmēndānt ōrĭs ŏdōrēm.

Quōd vēro āssūmpsīt nōmēn dē dēntĕ frĭcāndō,

cērvīno ēx cōrnū cĭnĭs ēst, aūt ūngŭlă pōrcaē235

tōrrĭdă, vēl cĭnĭs ēx ōvīs, sēd nōn sĭnĕ vīnō,

mūrĭcĭs aūt tōstī vēl būlbi ēxtīnctă făvīllă.

Āmbĭtĭōsă pŭtās? Sūnt īstă sălūbrĭă cūnctīs.

Ēxēsōs aūtēm dēntēs sī fōrtĕ quĕrērīs,

ūrĕ fĭmūm mūrīs, pătŭlīs ĕt hĭātĭbŭs āddĕ;240

vēl cĭnĕrēm dēntīs cērvīni ēxtīnguĕre ăcētō

cōnvĕnĭt ātquĕ căvīs īmmīttĕrĕ pārtĭbŭs āptē.

Prōdēst ēt pūlvīs lūmbrīcī cōrpŏrĕ tōstō.

Ōra āmbūstă cĭbō sānābīs lāctĕ cănīnō.

Saēpe ĕtĭām gĕlĭdā gīngīvās cōllŭĕ lŷmphā,245

dēntĭbŭs ūt fīrmūm pōssīs sērvārĕ vĭgōrēm.

Sī vēro īnfāndūm prōsērpĭt ăd īntĭmă vūlnūs,

pērmīscētŏ sălēm părĭlī cūm pōndĕrĕ tūrīs:

hīnc trāctātŏ lŏcūm: mīram ēxpĕrĭērĕ mĕdēlām.

Aūt tū sūmĕ pĭlām, quaē caūdīs haērĕt ŏvīnīs:250

haēc sīccātă dăbīt mōllēs ēt frāctă fărīnās,

hūiŭs ĕt āttrītū taētrūm mūlcēbĭtŭr ūlcūs.

XV VUAE FAUCIBUS ‹COLLO› ET QUAE MOLLIENDA SUNT SANANDIS

aēgrēscūnt tĕnĕraē faūcēs, cūm frīgŏrĭs ātrī

vīs sŭbĭīt vēl cūm vēntīs ăgĭtābĭlĭs āēr

vērtĭtŭr ātque īpsās flātūs grăvĭs īnfĭcĭt ūndās255

vēl răbĭdūs clāmōr, frāctō cūm fōrtĕ sŏnōrĕ

plēnūm rādĭt ĭtēr. Sīc ēst Hōrtēnsĭŭs ōlīm

ābsūmptūs; caūsīs ĕtĕnīm cōnfēctŭs ăgēndīs

ōbtĭcŭīt cūm vōx dŏmĭnō vīvēntĕ pĕrīrēt

ēt nōndum ēxtīnctī mŏrĕrētūr līnguă dĭsērtī.260

Ērgo ōmnī stŭdĭō quaērēs ĭnhĭbērĕ dŏlōrēm.

Sīmplĭcĭbūs lŷmphīs cōnfūndĭtŭr āĕrĭūm mēl,

āddĭtŭr ēxcūssūs nĭvĕā sĭmĭlāgĭnĕ fūrfūr:

dēcōcta haēc claūsō sĭmŭl ēxērcēntŭr ĭn ōrĕ.

Praētĕrĕā faūcēs ēxtrīnsĕcŭs ūnguĕrĕ prōdēst265

ūrsīno ēt taūrī sēvō cērīsquĕ rĕmīssīs,

ōmnĭă quaē gĕmĭnīs aēquābīs lāncĭbŭs āntĕ.

Dīsce ĕtĭām mīram ēx hŭmĭlī mĕdĭcāmĭnĕ cūrām.

Āttĭăcō mēllī iūngēs āgrēstĕ păpāvēr

dēcōctūmquĕ sĭmūl māndēs mānsūmquĕ vŏrābīs.270

Crīnītaē pōrrī rādīcēs quīnquĕ cŏquāntūr,

hīnc ăquă nōn fērvēns vōlvātūr faūcĕ sŏnōrā

nēc tămĕn īn stŏmăchūm dēscēndāt gūttă pătēntēm.

Sī vēro ādflīctām lānguōr dĕĭēcĕrĭt ūvām,

tūnc hōrās ălĭquōt prōnūs rĕcŭbārĕ mĕmēntŏ;275

aūt īllām pūlvīs tōstī rĕlĕvābĭt ănēthī

aūt cĭnĭs ēx cŏclĕā vēl tōrrĭdă brāssĭcă flāmmīs.

Āngīnā vērō mīxtūm sălĕ pōscĭt ăcētūm,

quōd rēfērt claūsō vērsātum ăgĭtārĕ pălātō.

Āt sī cērvīcēs dūrātăquĕ cōllă rĭgēbūnt,280

(mīră lŏquōr) gĕmĭnūs mūlcēbĭtŭr ūnguĭnĕ pōplēs:

hīnc lōngūm pĕr ĭtēr nērvōs mĕdĭcīnă sĕquētūr;

ānsĕrĭs aūt pīnguī tōrpēntĭă cōllă fŏvēbīs.

Īndĭtŭr ēt vălĭdō mūltūm lēns cōcta ĭn ăcētō

aūt cāpraē fĭmŭs ēx būlbo aūt cērvīnă mĕdūllă:285

hōc ĕtĭam īnmōtōs flēctēs mĕdĭcāmĭnĕ nērvōs.

Quōs aūtēm vŏcĭtānt tōllēs, āttīngĕrĕ dēxtrā

dēbēbīs, quā grŷllŭs ĕrīt prēssāntĕ pĕrēmptūs.

XVI TUSSI ET COLERIBUS SEDANDIS

nōxĭă sī chŏlĕrūm pĕnĭtūs saēvīrĕ vĕnēnă

pērspĭcĭēs, cōctā lāctūcaē frōndĕ lĕvābīs,290

prōdĕrĭt ēt caūlēs ādsūmĕrĕ saēpĕ mădēntēs.

Īntērdūm faūcēs tūssī quătĭūntŭr ătrōcī:

ālĭă tūm sūmīs dēcōcta ēt mēllĕ pĕrūnctă,

sēmĭnă vēl răphănī pērmīxtō dūlcĭă mēllĕ.

Aūt sī frāxĭnĕā sēmēn dē frōndĕ rĕvēllīs,295

īntĕrĭōră vŏrā, vĕtĭtūs cōntīngĕrĕ dēntĕ.

Ōvūm mēllĕ tĕrēs dŏmĭtūm fērvēntĭbŭs ūndīs

mārrŭbĭūmvĕ pŏtēns: haēc faūcĭbŭs ōptĭmă sūmēs

frēnābīsquĕ grăvēm făcĭlī mĕdĭcāmĭnĕ tūssīm.

XVII STOMACHO ET DIGESTIONI

quī stŏmăchūm rēgēm tōtīūs cōrpŏrĭs ēssĕ300

cōntēndūnt, vērā nītī rătĭōnĕ vĭdēntūr.

Hūiŭs ĕnīm vălĭdūs fīrmāt tĕnŏr ōmnĭă mēmbră

aūt cōntra ēiūsdēm frāngūntūr cūnctă dŏlōrĕ.

Quīn ĕtĭām, nĭsĭ cūră iŭvāt, vĭtĭārĕ cĕrēbrūm

fērtŭr ĕt īntēgrōs īllīnc āvērtĕrĕ sēnsūs.305

Lāctūcaē sēmēn nīgraē, quōd līgnĕă pīlă

trīvĕrĭt, ādmīxtō iēiūnūs sūmĭtŏ mēllĕ;

sēd cŏclĕār trīnūm gūstū tĭbĭ sūffĭcĭt ūnō.

Aūt trītūm sēmēn răphănī mūlsūmquĕ iŭvābīt;

sīvĕ dŭaē pārtēs āpsīnthi āc tērtĭă rūtaē310

dēcōctīs pōtāntŭr ăquīs sĭlĭquaēquĕ mădēntēs,

sēmĭnă vēl mărăthrī fētaē cūm lāctĕ căpēllaē;

pūlĕĭūm quŏquĕ dēcōctūm cūrābĭt ămīcē.

Ēt pōtu ēt fōtū stŏmăchō cōndūcĭt ăcētūm.

Seū cŏclĕās ūndīs călĕfāctās āc prŏpĕ vīctās315

sūppŏsĭtīs tōrrē prūnīs vīnōquĕ gărōquĕ

pērfūsās căpĕ: sēd prōdēst măgĭs ēssĕ mărīnās.

Āt mălĕ dīgēstīs sī crāpŭlă saēvĭĕt ēscīs,

ēx pĭpĕre ēt călĭdā flōrēm dē rōrĕ mărīnō

ēbĭbĕ; seū sălĭbūs pĭpĕr ādde ēt tēnuĕ cŭmīnūm,320

quaē cōctīs iūngēs ĕpŭlīs āc rāptă vŏrābīs.

Aūt cŭbĭtūm pērgēns sūcūm căpĕ trīstĭs ăcētī.

Vēntrĭcŭlūs mērgī tāctūs sălĕ thērĭăcūsquĕ

tōstō pānĕ sŭpēr, pĭpĕrīs quŏquĕ pūlvĕrĕ mūltō

mīscētūr: căpĭēs dīvīnūm mūnŭs ĭn īstīs.325

Prōdĕrĭt hōc stŏmăchō, vīctās ēt cōncŏquĕt ēscās:

grānă pĕrēgrīnī pĭpĕrīs dīffīndĭtŏ quīnquĕ,

nīcŏlăō mōllī quaē māne īnsērtă căpēssēs.

XVIII FELLI VOMITO ET THISI

lūtĕă sī crēscēnt ēt cūnctīs nōxĭă fēllă,

ālĭă pārvă nŏvēm, pĭpĕrīs tōt pērmŏlĕ grānă,330

quaē cўăthō dīlūtă gărī māndēsquĕ bĭbēsquĕ:

haēc ĭtĕrūm sēptēnă căpīs, pōst dēnĭquĕ quīnă.

Praētĕrĕā caūlēs, sī frōndēt pāssă, săbūcī

dēcōctōs sălĕ pērmīscēs āc spārgĭs ŏlīvō:

tūm căpĭs āc tāli aūxĭlĭō fēlla hōrrĭdă pūrgās.335

Prōsūnt ēt pĕlăgī lătĭcēs, quōs pōndĕrĕ iūstō

dūlcĭbŭs ādsŏcĭās lŷmphīs mēllīquĕ lĭquēntī.

Ēt nĭvĕūs prōdēst ēx ūbĕrĕ sūcŭs ăsēllaē,

sī tĕpĭdō vīnum īnfūndās āc mēllă pĭpērquĕ.

Āt vŏmĭtūm rādīx nārcīssī pōtă mŏvēbīt.340

Sī vērō pthĭsĭs ānnōsō sĕdĕt īmprŏbă mōrbō,

īntrītās vīnō cŏclĕās haūsīssĕ iŭvābīt.

Prōdĕrĭt ēt vĕtĕrīs sēvī pĭlă sūmptă sŭīllī,

quō scăpŭlās quŏquĕ pērdūcīt mĕdĭcīnă sălūbrīs.

XIX MAMMIS SANANDIS VEL STRINGENDIS

ūbĕră fēcūndō vāldē lāctēntĭă sūcō345

saēpĕ sĭbī nōxaē nĭmĭūm mānāndŏ fŭērūnt:

faēce ĭgĭtūr vălĭdā saēvī rĕprĭmēntŭr ăcētī.

Pōst pārtūm tŭmĭdās īniūste ādsūrgĕrĕ māmmās

īntērdum āspĭcĭēs: hārūm mălă cōmmĕmŏrātūr

mūrīnūm fĭmŭs ēx plŭvĭō sēdārĕ lĭquōrĕ.350

Sīn aūtēm claūsās pĕnĭtūs dŏlŏr āngĭt ăcērbūs,

lūmbrīcīs tērraē tūrgēntēs ūnguĕ cŏrŷmbōs.

Sī cāstīgātās stŭdĭum ēst praēstārĕ păpīllās,

ēx hĕdĕrā sērtīs āmbās rĕdĭmīrĕ mĕmēntŏ,

prōtĭnŭs ēt rāptās fūmīs māndārĕ cŏrōnās;355

ānsĕrĭs aūt sēvūm părĭtēr cūm lāctĕ tĕpēntī

aūt ōvum īnlĭnĭtō, tŭlĕrīt quōd gārrŭlă pērdīx.

Praētĕrĕā plŭvĭō dēcōctă păpāvĕră rōrĕ

haērēscānt, mūltīs pōst ābsōlvēndă dĭēbūs.

Vīs ēt Phoēbĭgĕnaē caēlēstĭă sūmĕrĕ dōnă,360

ūbĕră cūm taētrīs lănĭātă dŏlōrĭbŭs hōrrēnt?

Nāvīs rāmēntum ēt quaē nōmĭnĕ prāsĭŏn hērba ēst

ēt quaē vūlgārī sērmōne īnsānă vŏcātūr

(Graēcŭs hўōscўămōn prŏprĭā scīt dīcĕrĕ līnguā)

nēc nōn ēt călămī rādīx lăpăthīquĕ lĕgūmēn365

mīxtă dăbūnt mīrās (ēxpērtō crēdĕ) mĕdēlās.

XX REIECTIONI CIBI AUT SANGUINIS ABSTINENDAE

sī stŏmăchūs nōndūm cōncōctās ēxpŭĭt ēscās

ēt măgĭs ātquĕ măgīs vĭtĭūm rĕcŏlēndŏ vălēscīt,

ālĭă caēdēmūs crēbrūmquĕ trăhēmŭs ŏdōrēm.

Sīn ĕtĭām rŭtĭlūs rĕfĕrētūr pēctŏrĕ sānguīs,370

sōrbĭtĭō mēntaē, răphănūs vēl cōctă iŭvābīt.

Saēpĕ lăpīs tĕrĭtūr (spĕcŭlārēm nōmĭnĕ dīcūnt)

ēt mīxtīs haūrītŭr ăquīs sīstītquĕ crŭōrēm.

Ūrĭtŭr īntērdūm rāptūs dē sūbĕrĕ cōrtēx,

ēt cĭnĭs ēx călĭdō prōdēst ēpōtă Lўaēō;375

ōvōrūm cĭnĭs aūt cŏclĕārum aūt dēnĭquĕ mēlīs

aūt cĭnĭs ēx sălĭcūm rāmīs prōdēssĕ pŭtātūr;

aūt plătănī pĭlŭlās ācri īnfūndēmŭs ăcētō:

nūllŭs ĕrīt sānguīs, quēm nōn cĭbŭs īstĕ mŏrētūr.

XXI IECORIS ET LATERIS VITIIS MEDENDIS

sī mōllīs iĕcŏrīs fībrās dŏlŏr āngĭt ăcērbūs,380

prōtĭnŭs ēx mūlsā pōtānda ĕlĕlīsphăgŭs hērba ēst,

sūmĭtŭr aūt sēmēn, quōd frāxĭnŭs āltă prŏfūdīt,

vūltŭrĭīvĕ iĕcūr vēl iūs pērdīcĭs ăprīcaē.

Praētĕrĕā sĭmĭlī drāgmā pīx dūră pĭpērquĕ

frāngūntūr; sīc īn mōllītō pūlvĕrĕ iūnctă385

ēgĕlĭdīs mīscēntŭr ăquīs rĕcrĕāntquĕ bĭbēntēm.

Ābsīnthī quŏquĕ dēcōctī pōtābĭtŭr hūmōr.

Sī lătŭs īmmĕrĭtūm mōrbō tēmptātŭr ăcūtō,

āccēnsūm tīnguēs lăpĭdēm strīdēntĭbŭs ūndīs,

hīnc bĭbĭs; aūt ăcĕrīs rādīcēm tūndĭs ĕt ūnā390

cūm vīnō căpĭs: hōc praēsēns mĕdĭcāmĕn hăbētūr.

Quīd rĕfĕrām mūltīs cōnpōstă Phĭlōnĭă rēbūs,

quīd lŏquăr āntĭdŏtūs vărĭās? Dīs īstă rĕquīrāt,

āt nōs paūpĕrĭbūs praēcēptă dĭcāmŭs ămīcă.

Nēc nōn ēt iĕcŏrīs quaērētūr fībră lŭpīnī395

iūngētūrquĕ sĭmūl cōstūm fŏlĭūmquĕ pĭpērquĕ;

dīlŭtă quaē dūrō dāntūr pōtāndă Lўaēō.

Ēst ēt vīs mōrbī, quōd 'tēlūm' cōmmĕmŏrātūr,

cūm sŭbĭtō dŏlŏr īnsānūs fŭrĭt īncĭtŭs īctū:

Pērsĭcŭs huīc pōtum ē nŭclĕō dăbĭt īntĕrĭōrĕ;400

quaē mĭhĭ cūră sătīs cāsū mōnstrāntĕ prŏbāta ēst.

XXII SPLENI CURANDO

quāndŏ lĭēn tŭmĭdō cīrcūmlĭgăt īlĭă vīnclō

ēt plēnā splēnīs dēmōnstrānt mēmbră rĭgōrēm,

mōllĭbŭs ēx hĕdĕraē tōrnāntūr pōcŭlă līgnīs:

hīnc trăhĕt ādsuētōs aēgēr quōscūnquĕ lĭquōrēs.405

Aūt vĭrĭdīs cōctōrum hŏlĕrūm pōtābĭtŭr ūndă.

Prōdĕrĭt ēxsūctō flŭvĭālĭs hĭrūdŏ crŭōrĕ,

sīvĕ mўrīcă pŏtēns seū rōs cūm pānĕ mărīnūs,

aūt hĕdĕraē sūcūs pōtu āppŏsĭtūquĕ iŭvābīt.

Nēc nōn īntāctām fērrō quām vīdĕrĭs ālnūm,410

huīc lĭbĕr ērĭpĭtūr fērrō sĭnĕ dēcŏquĭtūrquĕ,

dōnēc vīctārūm pārs tērtĭă sūbsĭt ăquārūm:

hīnc mĕdĭcō pōtū pūlsūs dŏlŏr ōmnĭs ăbībīt.

Nōnnūllī mĕmŏrānt cōnsūmī pōssĕ lĭēnēm,

sī qui ērvūm sēmpēr iēiūnō sūmpsĕrĭt ōrĕ.415

Ārĭdă fīcŭs ĭtēm fērvēntĕ dŏmātŭr ăcētō

ēt trīta īnlĭnĭtūr, vēl splēn āppōnĭtŭr haēdī.

Mārrŭbĭum īn vīnō pōtūm prōdēssĕ lŏquūntūr.

Praētĕrĕā pĭpĕr āc nĕpĕtaē cūm flōre ĕt ănēthūm

nīcŏlăūsque, ăpĭo āc bōlētūs iūngĭtŭr ūnā:420

hōrūm dēcōctōs lătĭcēs pōtārĕ sălūbre ēst.

Pūlĕĭum, ābrŏtŏnūm nĭtĭdā cūm māstĭcĕ cōctūm

āc thŷmbraē spĕcĭēm, quām cōmmĕmŏrānt cĕphălōtēn,

praēdīxīt splēnī dĕŭs Īdaē pōssĕ mĕdērī.

Dūlcĭă Plaūtŭs ăīt grāndī mĭnŭs āptă lĭēnī.425

Splēn tŭmĭdūs nŏcĕt ēt rīsūm tămĕn āddĭt ĭnēptūm,

ūt mĭhĭ Sārdŏnĭcīs vĭdĕātūr prōxĭmŭs hērbīs,

īrrĭtă quaē mĭsĕrīs pērmīscēnt gaūdĭă fātīs.

Dīcĭtŭr ēxsēctūs făcĭlēs aūfērrĕ căchīnnōs

pērpĕtŭōque aēvō frōntēm praēstārĕ sĕvērām.430

XXIII PRAECORDIIS SANANDIS

lānguĭdă sī dūrō tūrgēnt praēcōrdĭă mōrbō,

mīscētūr mūlsaē fārrīs sēxtārĭŭs ūndaē

nēc nōn ēt līnī tūnsūm sĭlĭquaēquĕ lĕgūmēn:

haēc dēcōctă sĭmūl nōndūmquĕ tĕpēntĭă nēctēs.

Aūt quaē pōmă Cўdōn Crētaēīs mīsĭt ăb ōrīs435

cōctă lĭnēs, dūrum ūt pōssīs mōllīrĕ tŭmōrēm.

Ōcĭmă praētĕrĕā būlbīvĕ lĭnūntŭr ămārī.

Prōdĕrĭt ēt lŷmphīs cōrpūs mērsārĕ mărīnīs.

Quīn ĕtĭām cătŭlūm lāctāntem ādpōnĕrĕ mēmbrīs

cōnvĕnĭt: ōmnĕ mălūm trānscūrrĕrĕ fērtŭr ĭn īllūm;440

cuī tămĕn ēxtīnctō mūnūs dēbētŭr hŭmāndī.

Hūmānōs quŏquĕ cōntāctūs mălă tāntă sĕquūntūr

ēt iūnctūs vĭtĭūm dūcīt dē cōniŭgĕ cōniūx.

Quōd sŭpĕrēst stўrăcī iūngēs rāmēntă cărīnaē

quōdquĕ dĕcem ēx rēbūs cōnfīt sĭmŭl ātquĕ vŏcātūr,445

māstĭcĭs āddēntūr frāctaē iām mōllĭă fārră:

tālĭbŭs aūxĭlĭīs praēcōrdĭă fōtă rĕsīdēnt.

XXIV LUMBIS ET RENIBUS SANANDIS

cūm saēvīt pĕnĭtūs haērēns īniūrĭă lūmbīs,

īgnĕ lăpīs cāndēns dătŭr ēxūltāntĭbŭs ūndīs:

hōc pŏtĕrīs pōtū trīstēm sŭpĕrārĕ dŏlōrēm.450

Aūt pĭcĕ cūm mōllī nītrūm sūlphūrque ĕt ăcētūm

sūcĭdă lānă răpīt cōntāctă călēntĭbŭs īsdēm:

prōdĕrĭt hānc aēgrīs crēbrō pērdūcĕrĕ mēmbrīs.

Aūt căpŭt āspărăgī cūm vīnō sūmĕ vĕtūstō

seū māvīs ādpōnĕ: mŏdūs cōndūcĭt ŭtērquĕ.455

Aūt ădĭpe īnmīxtūm lūmbīs īndūctĭŏ sūlphūr.

Saēpĕ chĕlīdŏnĭām cūm sūcō Pāllădĭs āddēs

fārrăquĕ quaē trĕmŭlīs prōsūnt sūdāntĭă flāmmīs.

Fērtŭr ămŷgdălĭnaē sūcūs nŭcĭs ēssĕ bĭbēndūs:

pīnsĭtŭr haēc tĕpĭdōque ābsōrbĭtŭr īndĭtă fōntī.460

Aūt trēs ēx vīnō cŏclĕās fērvēscĕrĕ cōgēs

cūmquĕ sŭīs dŏmĭbūs frāngēs; pĭpĕrīs quŏquĕ grānă

tēr quīna ādĭcĭēs pōtūquĕ iŭvābĕrĭs īllō.

Fūrfŭr ĭtēm pārcā fŭĕrīt cūm fērvĭdŭs ūndā,

pōst ŏlĕō mădĭdūs sāccīs īmmīttĭtŭr āptīs,465

quōs vīx pāssūrīs ūrēntēs āddĭtŏ mēmbrīs.

Prōdēst cērvīnaē vĭŏlēns nātūră mĕdūllaē.

Nēc nŏcŭīt cĭcĕrīs cōctī pōtāssĕ lĭquōrēm;

aūt mīxtām tĕnĕrīs mădĭdāmque ĕlĕlīsphăcŏn ūndīs

cōntĕrĕ tūmquĕ sĭmūl cūm māstĭcĕ cōnfĕr ănēthūm470

quōdquĕ dĕcem ēx rēbūs cōmpōni ēx nōmĭnĕ clārum ēst:

hīs cōntīngĕ lŏcūm: dĕŭs haēc mĭhĭ cērtă prŏbāvīt.

XXV VENTRIS DOLORI MITIGANDO

sī dŏlŏr īnsānūs tōtā dēsaēvĭt ĭn ālvō,

hēmīnīs trĭbŭs īn lŷmpha‹ē› vălĭdām cŏquĕ rūtām

ātque ăpĭūm, dōnēc dūplēx pārs dēsĭt ăquārūm:475

pōtŭs ĕrīt mĕdĭcūs nōn dētrāctāntĕ pălātō.

Praētĕrĕā nĭvĕī stĕrĭlīs tēsta ūrĭtŭr ōvī;

quaē pōstquam īn taētrām fŭĕrīt cōnvērsă făvīllām,

ēx călĭdīs pōtātŭr ăquīs ēt pōtă mĕdētūr.

Nēc nōn iūngēnda ēst ŭtĕrō nŏvă vīrgă mўrīcaē:480

īnlaēsa haēc fērrō tērrāque īntāctă gĕrātūr.

Aūt mĕdĭō vēntrīs prōdēst āspārgĕrĕ tērrām,

quām sīgnāvērūnt vēstīgĭă prēssă rŏtārūm.

Prōdĕrĭt ēt pūlvīs făcĭlī sūb cārdĭnĕ rāptūs.

Quīn ĕtĭam ēx lŷmphīs trītūm pōtārĕ cŭmīnūm485

cōnvĕnĭēt, quōd iām nōbīs dŏcŭmēntă prŏbārūnt.

Mēntă quŏque hōc pāctō mĕdĭcōs dăbĭt haūstă săpōrēs.

Coēlĭăcōs aūtēm rĕcrĕābīs pānĕ sălūbrī,

quēm mădĭdō fārre ēffĭcĭēs āc mōllĭbŭs ōvīs,

quōrūm tēstă fĕrō prĭŭs ēvānēscăt ăcētō.490

Rēfērt ēt tĕrĕtēs būlbōs mōllīrĕ tĕrēndō

cūmque hīs Lēnaēī dūrūm pōtārĕ flŭēntūm.

XXVI HYDROPI DEPELLENDAE

cōrrūptī iĕcŏrīs vĭtĭō vēl splēnĭs ăcērbūs

crēscĭt hўdrōps aūt cūm sīccātaē fēbrĕ mĕdūllaē

ātque ăvĭdaē faūcēs gĕlĭdūm trāxērĕ lĭquōrēm.495

Tūm lŷmpha īntĕrĭūs vĭtĭō glīscēntĕ tŭmēscīt

sēcērnēns mĭsĕrām prŏprĭō dē vīscĕrĕ pēllēm.

Cōnvĕnĭēt tĕnĕraē rādīx dēcōctă săbūcī

īn gĕmĭnīs călĭdī cўăthīs pōtāndă Lўaēī.

Frāxĭnĕūm sēmēn cūm Bācchī rōrĕ bĭbēndum ēst.500

Nēc nōn ādpŏsĭtō cūrāntūr drōpăcĕ mēmbrā,

quī sŭbĭtō rāptōs vēntōs sūcōsquĕ [mire] rĕvēllīt.

Nēc nōn īn tĕpĭdīs cōnvōlvēs cōrpŭs hărēnīs.

Ādpŏsĭtūquĕ lĕvēs nĕpĕtaē gūstūquĕ iŭvābūnt.

Saēpe ēt scīllīnō pēllūntūr nōxĭă Bācchō.505

Ēllĕbŏrō bĕnĕ pūrgātūr lŷmphātĭcŭs ērrōr.

Aūt hūiūs vĭcĕ sēmēntīs scŏpŭlōsă gĕnēstaē

mīscētūr mūlsīs ēt caūtīs dūcĭtŭr ūndīs.

Ēst quī praēvălĭdūm frīctō sălĕ mīscĕt ăcētūm

ātque ŏlĕī sūcō, rĕfrĭcātque ālbēntĭă mēmbră510

aūt călĭdō fĭlĭcīs rādīcēm mōllĭt Ĭācchō,

ūnguĭnĕ quō frāngīt vīrēs lānguōrĭs ăquōsī.

XXVII VENTRI MOLLIENDO

saēpĕ cĭbī spĕcĭē, vĭtĭō vēl cōrpŏrĭs īpsō

pōtĭbŭs aūt dūrīs rēstrīctă mŏrābĭtŭr ālvūs.

Vīncētūr tālīs mŏră grāmĭnĕ Mērcŭrĭālī,515

cūiŭs ăquām cōctī mĭnĭmō cūm mēllĕ bĭbēmūs.

Prūnăquĕ cōnvĕnĭūnt, quaē mīttīt clāră Dămāscūs.

Mūltōs praētĕrĕā mĕdĭcī cōmpōnĕrĕ sūcōs

ādsuērūnt; prĕtĭōsă tămēn cūm vēnĕrĭs ēmptūm,

fāllērīs frūstrāque īmmēnsă nŏmīsmătă fūndēs.520

Quīn ăge ĕt īn tĕnŭī cērtām cōgnōscĕ sălūtēm.

Aūt ĭgĭtūr tēctūm lānā sūppōnĭs ălūmēn

aūt ĕdĭs īn pătĭnīs tĕnĕraē dēcōctă săbūcī

vēl cūm lāctĕ căpraē sālsūm mūlsūmquĕ căpēssīs.

Crēdĕ tămēn pōtūm mĕlĭōrēm lāctĭs ĕquīnī:525

dīcĭtŭr hīc dūlcēs ăsĭnaē praēvīncĕrĕ sūcōs.

Sīlvēstrīs fīcī lăcrĭmām prōdēssĕ lŏquūntūr.

Quōdquĕ rătīs mĕlĭūs vērbīs dīcēmŭs Hŏrātī:

'mītŭlŭs ēt vīlēs pēllūnt ōbstāntĭă cōnchaē'.

Sēd cŏclĕās prĭŭs ēst ūrtīca aūt fūrfŭrĕ pāscī:530

pūrĭŏr hīnc gūstūs nōxā sĭnĕ mōvĕrĭt ālvūm.

Saēpĕ thălāssŏmĕli ādiēctō cŭmŭlāvĭmŭs īmbrī:

haēc pūrgānt, părĭlī fŭĕrīnt sī pōndĕrĕ mīxtă.

XXVIII SOLUTIONI VENTRIS ET DYSENTERIAE COMPESCENDAE

tām vărĭī cāsūs mōrtālĭă saēclă fătīgānt,

ūt sīnt dīvērsīs ōbnōxĭă cōrpŏră mōrbīs.535

Saēpe ĕtĕnīm nĭmĭō cūrsū flŭĭt īmpĕtŭs ālvī:

frēnātūr, mīxtō cūm fērvēt brāssĭcă vīnō

aūt cĕrăsī vīctūm lōngō iām tēmpŏrĕ pōmūm.

Sūcŭs Ămīnēī cūm pānĕ mĕdētŭr Ĭācchī

vēl bĕnĕ pērmīxtūm călĭdā pōtātŭr ăcētūm:540

vīlĕ quĭdēm făcĭlī fāctū, tămĕn ūtĭlĕ pōtū.

Sī laēdēnt mĕdĭcā dătă pūrgātōrĭă dēxtrā,

ādiēctō pĭpĕrīs mĕdĭcātūr pūlvĕrĕ cāldă.

Sīn aūtēm lōngō dēcūrrēnt īntĭmă flūxū

ātque īmmānĕ mălūm mūltō iām tēmpŏrĕ glīscēt,545

tōrrĭdŭs ēx vīnō cōrtēx pōtābĭtŭr ōvī.

Rāmēntūm nĭvĕī crēdūnt prōdēsse ĕlĕphāntī.

Ārbŏrĕ Pŷrămĕā cōrtēx dērēptă cŏquētūr

āxĕ sŭb aēthĕrĭō, tūm nīgrō mīxtă Lўaēō

īnmēnsūm pŏtĕrīt pōtū rĕtĭnērĕ flŭōrēm.550

Nūmĭnĭs aūt iūssū cēdrīnī māstĭcĕ mīscēs

mōllītāmquĕ pĭcem ēt rāsūm dē nāvĭbŭs ūnguēn:

lānguĭdă quō fīdēns mĕdĭcāmĭnĕ mēmbră fŏvēbīs.

Prōdĕrĭt ēt pŭĕrīs, quōs dēntĭs ŏrīgŏ fătīgāt,

cāstănĕās cōxīssĕ nŭcēs ēt sōrbă vĕtūstă555

ātque ăpĭūm caūlēsquĕ, rŭbūs quōs fūndĭt ăcūtă:

pōtĭŏ quaē flŭĭdām cōnsūmptă mŏrābĭtŭr ālvūm.

XXIX LUMBRICIS ET TINEIS ASPURGANDIS

quīd nōn ādvērsūm mĭsĕrīs mōrtālĭbŭs āddīt

nātūra, īntērnō cūm vīscĕrĕ taēnĭă sērpēns

ēt lūmbrīcŭs ĕdāx vīvānt ĭnĭmīcă crĕāntī?560

Quōd gĕnŭs āssĭdŭō lănĭāt praēcōrdĭă mōrsū,

saēpe ĕtĭām scāndēns ōpplētīs faūcĭbŭs haērēt

ōbsēssāsquĕ vĭās vītaē cōnclūdĭt ănhēlaē.

Ērgŏ cĭnīs cōrnū cērvīnī prōdĕrĭt haūstūs

vēl nĕpĕtaē trītum ēx vīnō vēl lāctĕ căpēllaē;565

nēc nōn ēt sūcūs mĕdĭcī pōtātŭr ăcētī.

Prōdēst praētĕrĕā cūm Bācchō Pērsĭcă frōndīs.

Dēmŏcrĭtūs mĕmŏrāt mēntaē cōndūcĕrĕ pōtūm.

Sūmĭtŭr ābrŏtŏnūm nēc nōn ēt vīlĕ mĕlānthūm.

Ālĭă pēr sēsē sānānt aūt vīs cŏrĭāndrī.570

Quīn ēt mārrŭbĭūm dēcōctum haūstūmquĕ iŭvābīt.

Pūlĕĭūmvĕ pŏtēns ĕt ăgrēstĕ iŭgātŭr ănēthūm:

sŷnthĕsĭs haēc prōdēst ūndā mōllītă călēntī.

XXX COLO SEDANDO

cūm cōlum, īnvīsūm mōrbī gĕnŭs, īntĭmă cārpīt,

māndĕ gălērītām vŏlŭcrēm quām nōmĭnĕ dīcūnt.575

Aūt păvĭdī lĕpŏrīs mădĕfāctă cŏāgŭlă pōtā.

Sīve ăpĭō nĕpĕtās tĕrĕtī cūm māstĭcĕ iūngĕ

nēc nōn ēt spĕcĭēs āmbās hālāntĭs ănēthī,

quārūm dēcōctōs pătĭēns haūrītŏ lĭquōrēs.

XXXI VESSICAE ET CAUCULO PURGANDO

sī cuī vēssīcaē tārdūs cūnctābĭtŭr ūmōr,580

haēc mŏră rūmpētūr vīnō pērvīctă vĕtūstō.

Prōdĕrĭt ēx pārvīs ăcĭnōs pōtārĕ săbūcīs

aūt hĕdĕraē sūcum aūt lăcrĭmōsī trītă sĭnāpĭ.

Nēc nōn rēsīnās ēx Ōrĭcĭā tĕrĕbīnthō

īn spĕcĭem ērvĭlĭaē pārvōs glŏmĕrābĭs ĭn ōrbōs,585

quōs tērnōs tĕpĭdā mīxtōs haūsīssĕ mĕdēlla ēst.

Quōndam ĕtĭām nĭmĭō praēcēps ūrīnă flŭēntō

īnrĭgăt ēxŭvĭās ōbscaēnōque īnfĭcĭt īmbrī:

tūm lĕpŏrīs cĕrĕbrum ēx vīnō pōtārĕ lĭcēbīt.

Sī dŏlŏr īntērnām vēssīcaē cōncŏquĕt ālvūm,590

sūbvĕnĭēt rādīx frōndōsae ēpōtă cŭprēssī

pūlĕĭūmvĕ pŏtēns dŏmĭtūm fērvēntĭbŭs ūndīs.

Sī vēro īn lăpĭdēs dēnsūs cōnvērtĭtŭr ūmōr,

quī rĕtĭnēnt cūrsūs gĕmĭtūmquĕ dŏlōrĕ frĕquēntānt,

sāxĭfrăgām seū spōngītēn sūccūrrĕrĕ crēdūnt.595

Praētērēă sĕmēn mŷrtī sīlvēstrĭs Ĭācchō

ātque ŏlĕō mīxtūm bĭbĭtūr, nēc dēsĭt ăcētūm,

vīnăquĕ sūmāntūr frīctō cōndītă cŭmīnō;

sīvĕ pălūmbōrūm căpĭtūr fĭmŭs ācrĕ fĕrōrūm

dūlcăcĭdīs spārsūm sūcīs trītūquĕ sŏlūtūm;600

nēc nōn ōbscaēnūs cāpraē pōtābĭtŭr hūmōr:

ōbrŭĕt hīc mōrbūm lăbĕfāctăquĕ sāxă rĕmīttēt.

XXXII CONCEPTIONI ET PARTVI

īnrĭtă cōniŭgĭī stĕrĭlīs sī mūnĕră lānguēnt

nēc sŭbŏlīs spēs ēst mūltōs iām vānă pĕr ānnōs

(fēmĭnĕō fīāt vĭtĭō rēs nēcnĕ, sĭlēbō:605

hōc pŏtĕrīt māgnī quārtūs mōnstrārĕ Lŭcrētī) -

sēd nātūră tămēn mĕdĭcāmĭnĕ vīctă pŏtēntī

saēpĕ dĕdīt fētūs stŭdĭō cūrāntĕ părātōs.

Aūt ĭgĭtūr lĕpŏrīs cōnsūmīt fēmĭnă vūlvām

aūt, ŏvĭs īn stăbŭlīs frāctās cūm rūmĭnăt hērbās,610

pēndēntēm spūmām mōllī dēdūcĭt ăb ōrĕ

ātque īllām mĕmĭnīt mīxtō pōtārĕ Fălērnō.

Mērcŭrĭālĭs ĭtēm căpĭtūr cōmmūnĭtĕr hērbă,

sī cŭbĭtūm nōctū cōniūnx fēstīnăt ŭtērquĕ.

Ātque ŭbĭ iām cērtūm spōndēt praēgnātĭŏ fētūm,615

ūt făcĭlī vĭgĕāt sērvātă pŭērpĕră pārtū,

dīctāmnūm bĭbĭtūr, cŏclĕaē māndūntŭr ĕdūlēs.

Aūt qui ōlīm mēnsēs mĭnŭs ōctŏ mŏrātŭs ĭn ālvo ēst

īnrūmpīt thălămōs ēt nēxūs sōlvĭt ĭnērtēs.

Pūlēī ‹pōtūs› quŏque ămīcō cōnvĕnĭt īmbrĕ,620

cūiŭs ŏpēm vērām cāsūs mĭhĭ saēpĕ prŏbārūnt.

Quīn ĕtĭām stērcūs sūppōnūnt vūltŭrĭs ātrī,

sēntĭăt ūt mĭnĭmē pārtūs quām prōxĭmŭs ūrgēt.

Ōva ĕtĭām rūtae ēt frăgĭlī mīscēntŭr ănēthō,

quaē dīlūtă lĕvī Bāccho ātque ēxhaūstă mĕdēntūr.625

XXXIII PROFLUUIO CUIUSQUE SANGUINIS ET MATRICI

sī mŏdĭcūs plēnō mānāt dē cōrpŏrĕ sānguīs,

sūbuĕnĭt, āt nĭmĭūs cūm vītā fūndĭtŭr īpsā.

Quāprōptēr mūltō nārīs cōmplētă crŭōrĕ

cūm flŭĭt, āttrītūs cīmēx cōndūcĭt ŏdōrĕ.

Lāna ŏlĕō mădĕfīt, sēd nōndūm laūtă, rŏsātō:630

haēc dătŭr īn nārēs vēl claūdīt dēnsĭŭs aūrēs.

Cōntrītīs prōdēst cŏclĕīs pērdūcĕrĕ frōntēm

aūt gāllī cĕrĕbrō vēl sānguĭnĕ mītĕ cŏlūmbaē.

Quōd nĭsĭ sūpprĭmĭtūr sānguīs, pōtāndŭs ĕt īpse ēst.

Praētĕrĕā Phărĭīs căpŭt ēmētīrĕ păpŷrīs635

dētrăhĕ quōd sŭpĕrēst: īllō gĕnĭtālĭă nēctĕ,

fēmĭnĕās īllīnc prōdēst vīncīrĕ mămīllās.

Mēnstrŭŭs īnmēnsō sī prōflŭĭt īmpĕtĕ sānguīs,

sūcĭdă lānă mălōs rĕmŏrātūr sūbdĭtă cūrsūs,

mōrtŭă quīn ĕtĭām prōdūcīt cōrpŏră pārtū.640

Sēd quaēcūmquĕ flŭīt vīs īnmŏdĕrātă crŭōrīs,

sūbērnūs cōrtēx călĭdīs pōtātŭr ĭn ūndīs

āntĕ mĭnūtātīm stŭdĭō vīncēntĕ tĕrēndūs.

Pūlēī călĭdō pūrgātūr fēmĭnă pōtū.

Sēd sī fōrtĕ crŭōr claūsā cūnctābĭtŭr ālvō,645

aūt mōllēs nĕpĕtae aūt rūtaē quācūnquĕ bĭbēntūr.

Āt sī pūnĭcĕōs fūndīt vēssīcă lĭquōrēs,

mārrŭbĭum ēx pāssō trītūm pērfūndĭtŭr ūndīs:

hī pŏtĕrūnt haūstūs rŭtĭlūm pūrgārĕ cŏlōrēm.

Rēllĭquĭās pārtūs laētā tĭbĭ dētrăhĕt hērbā.650

Quōd sī fēmĭnĕī prŏpĕrābīt sānguĭnĭs īmbēr,

ēst quī frūstă mŏlaē pērcūssū dēcŭtĭt ūnō,

quōrum ălĭquōd lānīs tēctum ād praēcōrdĭă nēctīt,

haēc sĭmŭl īncāntāns: sīstī dēbērĕ crŭōrēm,

ūt lăpĭs īllĕ vĭaē sŏlĭtōs iām dēstĭtĭt ōrbēs.655

XXXIV PILIS QUIBUS‹CVM›QUE INTERNECANDIS

mōbĭlĭs hīrsūtās hōrrēt lāscīvĭă saētās

ēt gaūdēt rāptō nūdārī flōrĕ pĭlōrūm.

Sēd bŏnă nōnnūmquām vēllēndī caūsă vĭdētūr,

cōrpŏră cūm rĕlĕvāt rătĭō mănĭfēstă sălūtīs.

Nāmque ŏcŭlōs īnfēstă pĭlōrūm tēlă lăcēssūnt,660

quōdque īllīs dĕdĕrāt vāllūm nātūră tŭēndīs,

īnde ĭnĭmīcă sĕgēs prŏprĭōs dēsaēvĭt ĭn ōrbēs.

Ērgŏ lŏcūm crīnīs vūlsī cōntīngĕ crŭōrĕ

quēm dăt ăvīs, trĕmŭlīs sĭmŭlāt quaē pēllĭbŭs ālās,

sānguĭnĕ vēl rĭcĭnī, quēm nīgrō dē cănĕ vēllēs.665

Praētĕrĕā quāscūnquĕ vŏlēs āvērtĕrĕ saētās

ātque īn pērpĕtŭūm rĕdĭvīva ōbclūdĕrĕ tēlă,

cōrpŏrĭbūs vūlsīs sănĭēm pērdūcĭtŏ rānaē,

sēd quaē pārvă sĭtu ēst ēt raūcō gārrŭlă quēstū.

Nēc nōn ē stāgnīs cēssāntĭbŭs ēxŏs hĭrūdŏ670

sūmĭtŭr ēt vīvēns Sămĭā tōrrētŭr ĭn ōllā:

haēc ăcĭdīs ūnguīt pērmīxtă lĭquōrĭbŭs ārtūs

ēvūlsāmquĕ vĕtāt rūrsūs prōcrēscĕrĕ sīlvām.

XXXV OMNIBUS OBSCENIS MEDENDIS

dīcēndum ēt quaē sīt mēmbrīs mĕdĭcīnă pŭdēndīs.

Lānguĭdŭs āntīquō pūrgātūr pēnĭs Ĭācchō675

āc sŭpĕr īnlĭnĭtūr fēcūndaē fēllĕ căpēllaē.

Mānĕ nŏvō mŷrtī frōndēs cōmmāndĕrĕ prōdēst

quī dŏlĕt, ātque īllās īn vūlnūs dēspŭăt īpsūm.

Faēce ĕtĭām vīnī gĕnĭtālĭă laūtă lĕvāntūr,

ēt tŭmĭdōs tēstēs Nērēĭă lŷmphă cŏērcēt680

vēl būlbi ēx mūlsō vēl cēra īnmīxtă cŭprēssō

aūt făbă cūm tĕpĭdīs Bācchī dēcōctă flŭēntīs.

Rāmĭcĭs īnmēnsūm fērtūr cŏhĭbērĕ tŭmōrēm

fār mădĭdūm lŷmphīs †et fērālīs frōndĕ cŭprēssī,

ūnde ĕtĭām pōtū frōns haēc mĕmŏrātŭr ămīcă.685

Sīn aūtem ēxīstēt dūrātīs glāndĭbŭs īnguēn,

prōdĕrĭt īndūcī cŏclĕās cūm mēllĕ mĭnūtās.

Ōbscaēnōs sī pōnĕ lŏcōs nŏvă vūlnĕră cārpēnt,

hōrrēntūm mānsā cūrāntūr frōndĕ rŭbōrūm.

Āt sī iām vĕtĕrī sūccēdīt fīstŭlă mōrbō,690

mūstēlaē cĭnĕre īmmīssō pūrgābĭtŭr ūlcūs,

sānguĭnĕ vēl rĭcĭnī, quēm bōs gēstāvĕrĭt āntĕ.

Hērbă chĕlīdŏnĭaē fērtūr cūm mēllĕ mĕdērī

hērbăquĕ cūm sēvō fŏlĭīs dē mīllĕ vŏcātă.

XXXVI SCIAE ET ARTICULARI MORBO

saēpĭŭs ōccūltūs vīctā cōxēndĭcĕ mōrbūs695

pērfŭrĭt ēt grēssūs dīrō lānguōrĕ mŏrātūr.

Pōpŭlŭs ālbă dăbīt mĕdĭcōs dē cōrtĭcĕ pōtūs;

nēc nōn ēt tĕnĕraē grăcĭlī dē frōndĕ gĕnēstaē

ārrēptōs caūlēs ăcĭdōquĕ lĭquōrĕ mădēntēs

sūmĕrĕ cōnvĕnĭēt, rŭbĭām quŏquĕ dūcĕrĕ pōtū700

aūt ēx Bīthŷnō cŏclĕās haūrīrĕ Lўaēō.

Sī vēro ārtĭcŭlōs tābēs ĭnĭmīcă pĕr ōmnēs

haēsĕrĭt, ēx fīcū bētās cūm mēllĕ lĭgābīs

vēl pĕlăgī lătĭcēs, sĭmŭl ēt Bācchēĭă dōnă

sūmĕrĕ cūrābīs: nĭmĭō sēd pārcĭtŏ vīnō:705

Ēnnĭŭs īpsĕ pătēr, dūm pōcŭlă sīccăt ĭnīquă,

hōc vĭtĭō tālēs fērtūr mĕrŭīssĕ dŏlōrēs.

XXXVII FURUNCULO MEDENDO

cūm sānguīs nĭmĭūs pūrī pērmīxtŭs ătrōcī

aēstŭăt ēt păpŭlās āltē sūstōllĭt ăcūtās,

rēsīnām mīscēs ēt sāxīs hōrdĕă frāctă:710

cōnspērsa haēc tĕpĭdīs āppōnĕrĕ cōnvĕnĭt ūndīs.

Vīs ĕt hўōscўămūm cēraē sēvōquĕ iŭgātūm

nēctĕrĕ? Nōn mĭnŭs haēc pŏtĕrīt mĕdĭcīnă iŭvārĕ.

Praētĕrĕā fĭmŭs, ēx gāllō quōd lēgĕrĭs ālbūm,

īmbrĭbŭs ēx ăcĭdīs fīdēns āppōnĕ dŏlēntī.715

Aūrĭbŭs aūt pĕcŭdīs mōllēs ēxprōmĭtŏ sōrdēs,

ūnguĭnĕ quō fōtīs dăbĭtūr mĕdĭcīnă păpīllīs.

XXXVIII CARBONI TOLLENDO

hōrrēndūs măgĭs ēst pĕrĭmīt quī cōrpŏră cārbŏ:

ūrĭt hĭc īnclūsūs, vītālĭă rūmpĭt ăpērtūs.

Hūnc vĕtĕrēs ōlīm vărĭīs pĕpŭlērĕ mĕdēllīs.720

Tērtĭă nāmquĕ Tĭtī sĭmŭl ēt cēntēsĭmă Līvī

chārtă dŏcēt, fērrō tālēm cāndēntĕ dŏlōrēm

ēxāctum aūt pōtō rāpōrūm sēmĭnĕ pūlsūm;

nī fĭĕrēt, dīxīt, vīx sēptēm pōssĕ dĭēbūs

vītām prōdūcī: tānta ēst vĭŏlēntĭă mōrbī.725

Dūlcăcĭdūm lătĭcēm cūm līnī sēmĭnĕ iūngĕ

ātquĕ fĭmūm Păphĭaē părĭtēr cōmpōnĕ cŏlūmbaē:

hīnc lĭnĕ dūrātās pārtēs ēt claūsă vĕnēnă.

Praētĕrĕā trītī rĕsĕrānt ădŏpērtă lŭpīnī.

Nōnnūllūs cālcēm vīvām dīssōlvĭt ăcētō730

fūmāntēmquĕ nĭvēm păpŭlīs āppōnĭt ăcērbīs.

Ēst quī gāllīnaē pērdūcāt stērcŏrĕ cōrpūs.

Ālĭă vēl pĭpĕrī iūstē cōmmīxtă lĭnūntūr.

Pŷthăgŏraē cōgnātă lĕvī cōndītă cŭmīnō

prōdĕrĭt aūt mădĭdā fērmēntūm pōllĭnĕ tūrgēns.735

XXXIX PANOI, VOMICAE ET STRUMAE DEPELLENDIS

sūnt ălĭī, quōs dīră mŏvēt nātūră, tŭmōrēs

nōn mĭnŭs hōrrēndī, sēd nōn ĭtă pērnĭcĭōsī,

vōmĭcă quālĭs ĕrīt vĕl ĕīdēm prōxĭmă quaēdām.

Sīmplĭcĕ rēsīnā mīscēbĭmŭs hōrdĕă tūnsă

ēt mūlsōs āmnēs ēt pūrgāmēntă cŏlūmbaē:740

hīs bĕnĕ dēcōctīs lānguēntĭă mēmbră fŏvēntūr.

Mōllĭs ŏdōrātō făbă iūngētūr cŏrĭāndrō:

prōdĕrĭt āppŏsĭtūm mōllītque ăpĕrītquĕ tŭmōrēm.

Aūt dē phāsgănĭō rādīx dēcōctă pălūstrī,

quaē sălĭs ādmīxtō tūndētūr cōndīmēntō;745

prōdĕrĭt ēt mānsūm quōd trāxĕrĭs ārbŏrĕ vīscūm.

Grāmĕn hўōscўămī cēraē sēvōquĕ vĕtūstō

cōncĭlĭā mīxtīsquĕ lŏcōs pērdūcĕ dŏlēntēs.

Ēxērcēre ĕtĭām iūssērūnt cōrpŏră prīscī.

Ōvūm dēfūndēs īn fīctĭlĕ, deīndĕ pŭtāmēn750

mārrŭbĭī sūco īmplēbīs, pōst mēllĕ lĭquēntī

ōmnĭă cōnsŏcĭātă tĕpēntī prōspĕră pōtū

sūmūntūr: rĕsĕrāntquĕ mălūm pūrgāntquĕ lĕvāntquĕ.

XL IGNI SACRO DIMOUENDO

ēst ĕtĭām mōrbī spĕcĭēs, quaē dīcĭtŭr 'īgnīs',

lānguĭdă quōd mūltō tōrrēntūr mēmbră călōrĕ.755

Vēl tū vīcīnō sēvūm bŏvĭs īgnĕ rĕmīttēs

mōllītūmquĕ lĭnēs vĕl ŏlōrīs faēcĭbŭs ōvă,

sēd nōn cōctă, dăbīs: sīc tōrrĭdă mēmbră fŏvēbīs.

Lūmbrīcūs tērraē mīxto īndūcētŭr ăcētō

aūt părĭlī nŏvă rūtă mŏdō, sēd iūngĭs ŏlīvūm.760

Ōvăquĕ cūm bētīs prōsūnt sŭpĕr īnlĭtă trītīs.

Ālĭă dānt cĭnĕrēm sŏcĭāndum ŏlĕōquĕ gărōquĕ,

ūnguĭnĕ quō glīscēns dēpōnēt flāmmă fŭrōrēm.

Saēpĕ chĕlīdŏnĭaē pārs cāndĭdă. Iūngĭtŭr ōvī,

quaē mŏdĭcō pōtū, sēd vāldē trītă, căpēssēs,765

ādmīscērĕ mĕmōr lŷmphās āmnēmquĕ Fălērnūm.

XLI PODAGRAE MEDENDAE

quaēdam ĕtĭām răbĭdaē mĕdĭcāmĭnă dīgnă pŏdāgraē,

cuī tēr trīcēnās spĕcĭēs Ĕpĭdaūrĭŭs īpsĕ

dīxĭt ĭnēssĕ dĕūs? Rĕquĭēm tămĕn īndĕrĕ mōrbō

fās ĕrĭt ēt trīstēm sāltēm mūlcērĕ dŏlōrēm.770

Ērgo ăge ĕt ābrēptām sălĭcīs frōndēmquĕ lĭbrūmquĕ

cūm vīnō tĕrĕ, tūm cōntrāctōs pērlĭnĕ nērvōs.

Aūt cūm prīmă mălī sēse ōstēntābĭt ŏrīgŏ,

fērvĭdă nōn tĭmĭdīs tŏlĕrā caūtērĭă plāntīs

sēmĭnĕcīsve hīrcī rĕsĕrātō pēctŏrĕ cālcēs775

īnsĕrĕ: sīc dīraē rĕprĭmēs prīmōrdĭă pēstīs.

Aūt sī cōrrūptūs pērsēdĕrĭt āltĭŭs ūmōr,

trītă cŭprēssŭs ĭbī Bācchō iūngētŭr ăcērbō,

pānĭbŭs ēt tĕnĕrīs, cŏhĭbēbītque āddĭtă quēstūs.

Pārvă săbūcŭs ĭtēm, | hīrcīnō cōnlĭtă sēvō,780

trītĭcĕaēque ăcĭdō mānāntēs āmnĕ fărīnaē,

aūt nĭtĭdō rānaē dēcōctūm vīscŭs ŏlīvō

sīvĕ chĕlīdŏnĭaē sūcūs sălĕ mīxtŭs ăcētō.

Sūnt quĭbŭs āppŏsĭtā sīccātŭr hĭrūdĭnĕ sānguīs.

Nōn aūdītă mĭhī fās sīt, sēd lēctă rĕfērrĕ:785

hōc quīdām răbĭdūs mōrbō pēr tēmpŏră mēssīs

vīcīnō plāntās frūmēntī prēssĭt ăcērvō

ēvāsītquĕ grăvēm cāsū mĕdĭcāntĕ dŏlōrēm.

XLII VULNERIBUS FERRO AUT VERBERIBUS FACTIS

nātūraē vĭtĭīs mĕdĭcās ōbiēcĭmŭs ārtēs,

nūnc ēt fōrtūnaē iăcŭlīs ōbsīstĕrĕ pār ēst.790

Sī cuī fōrtĕ chălŷbs tĕnĕrōs vĭŏlāvĕrĭt ārtūs,

nēcte ădĭpēs vĭtŭlī sĭmŭl ēt trītām chămĕcīssōn

nēc pŭdĕāt lŭtĕaē stērcūs pērdūcĕrĕ pōrcaē.

Sīn aūtēm saēvō lăcĕrātum ēst vērbĕrĕ cōrpūs,

tūm līxīvă cĭnīs cērās dīssōlvĭt ĕt ōvă795

ādmīxtōque ŏlĕō vībīcēs cōmprĭmĭt ātrās.

Sī vēro īnfrēnūs mānāt dē vūlnĕrĕ sānguīs,

pūrpŭră tōrrētūr cōnchŷlī pērlĭtă fūcō,

hūiŭs ĕt ātră cĭnīs cūrrēntēm dētĭnĕt ūndām.

Vērrūcaē quŏquĕ dēsēctaē frēnārĕ crŭōrēm800

dīcĭtŭr āmbūstūs Tўrĭō dē vēllĕrĕ pūlvīs.

Praētĕrĕā nĭmĭōs rĕsĕrātī vūlnĕrĭs āmnēs

fēnĭcŭlī cĭnĭs ādstrīngīt vēl fīmbrĭă pōrrī.

Sīvĕ fĭmūs mānnī cūm tēstīs ūrĭtŭr ōvī

ēt rĕprĭmīt flŭĭdōs mīrō mĕdĭcāmĭnĕ cūrsūs.805

XLIII VULNERIBUS QUIBUSCUNQUE CASIBUS FACTIS

quām māgna hūmānaē mălă pōndĕră cōndĭcĭōnīs!

Tām mūltae īnnŭmĕrī spĕcĭēs mĭhĭ vūlnĕrĭs ādsūnt,

ūt nĕquĕām prŏprĭās cūnctīs ādscrībĕrĕ cūrās.

Īsdem ĭgĭtūr mŏnĭtīs cāsūs sānābĭmŭs ōmnēs,

sīc tămĕn ūt nūllūs mĕdĭcīnām lūsĕrĭt ērrōr.810

Ērgŏ, mŏdūs quīcūnque ōbtīngēt vūlnĕrĭs ātrī,

cōntrītūs cūm mēllĕ dăbīt mĕdĭcāmĭnă būlbūs

hērbăquĕ quaē nōmēn fŏlĭīs dē mīllĕ rĕcēpīt,

āppŏsĭtū prōdēst ădĭpī pērmīxtă vĕtūstō.

Sūcĭdă cūm tĕpĭdō nēctētūr lānă Lўaēō815

āmbūstaēvĕ cĭnīs cōmplēbīt vūlnĕrĭs ōrās,

cōnclūdēt vērō vēl frōns vēl rāmŭs ăb ūlmō.

Āt sūcīs hĕdĕraē pūlchrēscīt foēdă cĭcātrīx.

XLIV HOMINIS UEL SIMIAE MORSU

sīve hŏmŏ seū sĭmĭlīs tūrpīssĭmă bēstĭă nōbīs

vūlnĕră dēntĕ dĕdīt, vīrūs sĭmŭl īntŭlĭt ātrūm,820

Vēttŏnĭcam ēx dūrō prōdēst ābsūmĕrĕ Bācchō.

Nēc nōn ēt cōrtēx răphănī dēcōctă mĕdētūr,

sī trīta ādmōrsīs fŭĕrīt cīrcūmlĭtă mēmbrīs.

XLV SERPENTIUM MORSIBUS ET ‹AD› VIPERAE VIRUS EXCLUDENDUM

cūspĭdĕ nōn quīsquām, lōngaē nĕquĕ caēdĕ sărīssaē,

fūlmĭnĕ nōn glădĭī, vŏlŭcrīs nēc fēllĕ săgīttaē825

quām cĭtŏ vīpĕrĕō pŏtĭs ēst āfflīgĭĕr īctū.

Quāre āptām dīcāmŭs ŏpēm sūcōsquĕ mĕdēntēs.

Quaē nŏcŭīt sērpēns, fērtūr căpŭt īllĭŭs āptē

vūlnĕrĭbūs iūngī: sānāt quaē saūcĭăt īpsă

ūt Lārīssaēā cūrātūr Tēlĕphŭs hāstā.830

Prōdĕrĭt ēt caūlēm cūm vīno haūrīrĕ săbūcī

aūt cōctūm răphănī lībrūm trītūmquĕ lĭgārĕ

sīve ĕtĭām cēlsā fŏlĭūm dē mōlĕ cŭprēssī.

Mānābīt lāctēns căprĭfīcī sūcŭs ŏpēllām.

Aūt tĭthўmāllŭs ătrōx vūlnūs cōntrītă pĕrūnguēt.835

Cārdŭŭs ēst nōndūm dōctīs fūllōnĭbŭs āptūs:

ēx īllō rādīx tĕpĭdō pōtātŭr ĭn āmnī.

Cērvīno ēx fētū dīlūtă cŏāgŭlă vīnō

sūmūntūr, quaē rēs mēmbrīs ăgĭt ātră vĕnēnă

aūt fĕrŭlaē rādīx pōtātŭr ĭn īmbrĕ Lўaēī840

Vēttŏnĭcaēvĕ lĕvēs, gāllīnae aūt iūră vĕtūstaē.

Sī vēro hōrrēndūm vūlnūs fĕră iēcĕrĭt āspīs,

ūrīnām crēdūnt prŏprĭām cōndūcĕrĕ pōtū:

Vārrōnīs fŭĭt īstă sĕnīs sēntēntĭă. Nēc nōn,

Plīnĭŭs ūt mĕmŏrāt, sūmptī iŭvăt īmbĕr ăcētī.845

Dīcēndum ēt quaē sīt praēcōx mĕdĭcīnă tĭmēntī;

caūtĭŏ nāmquĕ pŏtēst dīrōs praēvērtĕrĕ mōrsūs.

Sī iĕcŭr ēxsēctūm tārdō dē vūltŭrĕ pōrtēs,

ērūcīs aūt sī tōtōs pērdūxĕrĭs ārtūs,

quās prĭŭs āttrītās vĕhĕmēnti ādspārgĭs ăcētō.850

Aūt tū cērvīnā pēr nōctem īn pēllĕ quĭēscēs

aūt gĕnĕre ēx īpsō dēntēm gēstābĭs ămīcūm.

Tōxĭcă praētērā quā sīnt pēllēndă mĕdēllā,

ēxpĕdĭām: sānguīs pŏtĕrīt prōdēssĕ cănīnūs,

quī făcĭlī pōtu āntĭdŏtūs ĭmĭtātŭr hŏnēstās.855

Vīs ēt mīrĭfĭcōs caūtūs praēdīscĕre ŏdōrēs,

āccēnsīs quĭbŭs ārcētūr taētērrĭmă sērpēns?

Aūt stўrăcēm tōrrēs aūt dīrī vūltŭrĭs ālām

vēl nĕpĕtam aūt frōndēm rĭgĭdaē stīrpēmquĕ mўrīcaē.

XLVI ICTIBUS SCORPII ET MORSIBUS ARANEI VEL MURIS CAECI

sūnt mĭnĭmaē spĕcĭē, sēd dīraē vūlnĕrĕ pēstēs,860

quaē măgĭs īn tĕnŭī lătĭtāntēs cōrpŏrĕ fāllūnt,

scōrpĭŭs ūt grăvĭs ēst ĕt ărānĕŭs: haēc mălă sēmpēr

cāptānt sēcūrōs mūltā iām nōctĕ sŏpōrēs.

Ēt dŏcŭmēntă dĕdīt nōbīs prōstrātŭs Ŏrīōn,

māgnă quŏd ēxĭgŭīs pĕrĭmāntūr saēpĕ vĕnēnīs.865

Quōd sī vūlnŭs ătrōx īncūssīt scōrpĭŭs ārdēns,

cōntĭnŭō căpĭtūr; tūnc dīgnā caēdĕ rĕvūlsūs

vūlnĕrĭbūsque āptūs fērtūr rĕvŏcārĕ vĕnēnūm.

Aūt călĭdīs pĕlăgī lŷmphīs lŏcă laēsă fŏvēntūr.

Sīvĕ mĕrī pōtū dīssōlvĭtŭr īmprŏbă pēstīs.870

Ād cūnctōs aūtēm mōrsūs īctūsquĕ mĭnōrūm

cāsĕŭs āptŭs ĕrīt păvĭdaē dē lāctĕ căpēllaē

cūmque hōc ābsūmī dēbēbĭt ŏrīgănŭs hērbă:

haēc dŭŏ mīrĭfĭcīs cūrābūnt īctă mĕdēlīs.

Nēc nōn fēnŭcŭlō călĭdum ādnēctētŭr ăcētūm875

aūt vīvūm sūlphūr sīccī cūm faēcĕ Lўaēī.

Ēxĭgŭō pĭpĕrīs cĕrĕbrūm cōnspārgĭtŏ gāllī,

quō lĭtă sānēscēnt dēpūlsō mēmbră dŏlōrĕ.

Sīn aūtēm mūrīs nŏcŭīt vĭŏlēntĭă caēcī,

quaē sŏlă sīgnāvīt vōlvēndīs ōrbĭtă plaūstrīs,880

īnlĭnĕ: mīră dătūr vīlī dē pūlvĕrĕ cūrā.

XLVII SUBITANEO DOLORI, FEBRI ATQUE OSTOCOPO

nūnnūnquam ēxīstīt sŭbĭtī nŏvă caūsă dŏlōrīs,

cūiŭs ŏrīgŏ lătēt, cērtīs rĕprĭmēndă mĕdēlīs.

Nāmquĕ chĕlīdŏnĭām mīxtō sălĕ nēctĕrĕ prōdēst

vēllĕrăque īnfūsō rĕcălēntĭă sūlphŭrĕ sānānt.885

Ōstŏcŏpūm lēntō cōndūcīt mēllĕ pĕrūnguī.

Sīn aūtēm călĭdaē dēpāscēnt cōrpŏră fēbrēs,

tūnc ăpĭī sūcūs lēnī sŏcĭātŭr ŏlīvō:

mēmbră lĭnēs, fōtūquĕ fĕrūs mūlcēbĭtŭr īgnīs.

Nēc spērnēndŭs ădēps, dĕdĕrīt quēm bēstĭă mēlēs.890

Sēmĭnĕcīs cērvī lăcrĭmam īmmīscērĕ lĭquōrī

cōnvĕnĭt ātque ārtūs īllīnc mūlcērĕ călēntēs.

Fēbrĭbŭs āt lōngīs gāllī nŏvă iūră vĕtūstī

sūbuĕnĭūnt, trĕmŭlīs ĕtĭām mĕdĭcāntĭă mēmbrīs.

XLVIII QUARTANAE TYPO REMEDIANDO

nēc tū crēdĕ lĕvēm dīlātō tēmpŏrĕ fēbrēm,895

quaē spătĭūm sĭbĭ dāt, măgĭs ūt cēssāndŏ călēscāt:

lētālī quŏquĕ grāssātūr quārtānă călōrĕ,

nī mĕdĭcās ădhĭbērĕ mănūs dīscāmŭs ĕt hērbās.

Ālĭă nōn pŭdĕāt tērnō cūm cīmĭcĕ trītă

ēt dīlūtă mĕrō mĕdĭīs haūrīrĕ dĭēbūs;900

aūt tĕnĕrām iĕcŏrīs mūrīnī dūcĕrĕ fībrām,

quāttŭŏr ūt dūrī iūngāntūr scrīpŭlă Bācchī.

Mīra ēst āpsīnthī cūm sīmplĭcĕ pōtĭŏ lŷmphā.

Sūmĕ trĭbūs dĭgĭtīs ādprēnsūm sēmĕn ănēsī,

tāntūndēm mărăthrī nēc mūlsūm dēsĭt ăcētī,905

īn cūiūs cўăthō praēdīctă sălūbrĭtĕr haūrīs.

Maēŏnĭae Īlĭădōs quārtūm sūppōnĕ tĭmēntī,

aūt lĕpŏrīs trĕpĭdī dīlūtă cŏāgŭlă trādĕ.

Prōdēst ēt pōtū, sēd mūlsūs, Dōrĭdĭs ūmōr.

Quīdam ĕtĭām mīrāndă fĕrūnt, vĕnĭēntĕ călōrĕ910

iūrāntēs lūdūm Vĕnĕrīs mūnūsquĕ pĕtēndūm.

Sēd prĭŭs ēst ŏlĕō pārvās fērvēscĕrĕ rānās

īn trĭvĭīs īllōque ārtūs pērdūcĕrĕ sūcō.

XLIX TERTIANAE TYPO REMEDIANDO

ēst ĕtĭam āltērnīs fēbrīs rĕdĭvīvă dĭēbūs,

tēmpŏră dīscērnēns quăsĭ iūstaē pōndĕrĕ lībraē.915

Ūt pōssīs ĭgĭtūr tālēm prŏhĭbērĕ fŭrōrēm,

īnvōlvēs cērā sĭnĕ caūdīs grānă cŭmīnī

pūnĭcĕaēque īndēs pēllī cōllōquĕ lĭgābīs.

Pūlēī rāmūs lānaē vēlātŭs ămīctū

tēmpŏrĕ sūspēctō mĕdĭcōs praēbēbĭt ŏdōrēs.920

Praētĕrĕā trītūs cīmēx sōrbēndŭs ĭn ōvō,

hōrrĭdŭs āttāctū, sēd gūstū cōmmŏdŭs āptō.

L COTIDIANAE TYPO REMEDIANDO

āt quī cōntĭnŭīs nōn cēssăt ădīrĕ dĭēbūs,

sēd tāntūm cērtās mōrbūs dīscrīmĭnăt hōrās,

trītĭcĕūm mĕtŭīt grānūm, sī crēdĕrĕ dīgnum ēst,925

quōd lătĭtāns frāctō fŭĕrīt sūb pānĕ rĕpērtūm.

Nēc nōn ōssă iŭvānt saēptīs īnvēntă dŏmōrūm:

cōnvĕnĭt haēc tĕrĕtī pēndēntĭă sūbdĕrĕ cōllō.

Mūltăquĕ praētĕrĕā vērbōrūm mōnstră sĭlēbō:

nām fēbrēm vărĭō dēpēllī cārmĭnĕ pōssĕ930

vānă sŭpērstĭtĭō crēdīt trĕmŭlaēquĕ părēntēs.

LI HEMITRITAEO DEPELLENDO

mōrtĭfĕrūm măgĭs ēst quōd Graēcīs hēmĭtrĭtaēōs

vūlgātūr vērbīs; hōc nōstrā dīcĕrĕ līnguā

nōn pŏtŭēre ūllī, pŭtŏ, nēc vŏlŭērĕ părēntēs.

Īnscrībēs chārtaē quōd dīcĭtŭr ābrăcădābră935

saēpĭŭs ēt sūbtēr rĕpĕtēs, sēd dētrăhĕ sūmmām

ēt măgĭs ātquĕ măgīs dēsīnt ĕlĕmēntă fĭgūrīs

sīngŭlă, quaē sēmpēr răpĭēs, ēt cētĕră fīgēs,

dōnĕc ĭn āngūstūm rĕdĭgātūr līttĕră cōnūm:

hīs līnō nēxīs cōllūm rĕdĭmīrĕ mĕmēntŏ.940

Nōnnūllī mĕmŏrānt ădĭpēm prōdēssĕ lĕōnīs.

Cōrălĭūm vērō sī cōccō nēctĕrĕ vēlīs

nēc dŭbĭtēs īllī vērōs mīscērĕ smărāgdōs,

ādsīt bācă tĕrēs nĭvĕō prĕtĭōsă cŏlōrĕ:

tālĭă lānguēntīs cōndūcēnt vīncŭlă cōllō945

lētālēsque ăbĭgēt mīrāndă pŏtēntĭă mōrbōs.

LII FRACTURIS UEL LUXIS SANANDIS

īnfāndūm dīctū cūnctīs prŏcŭl ābsĭt ămīcīs,

sēd fōrtūnă pŏtēns ōmēn cōnvērtăt ĭn hōstēs.

Vīs īndīgnă nŏvō sī spārsĕrĭt ōssă frăgōrĕ,

cōnvĕnĭēt cĕrĕbrūm blāndī cănĭs āddĕrĕ frāctīs,950

līntĕă deīndĕ sŭpērque īndūtās nēctĕrĕ lānās,

saēpĭŭs ēt sūcōs cōnspārgĕrĕ pīnguĭs ŏlīvī:

bīs sēptēm crēdūnt cŏălēscĕrĕ cūnctă dĭēbūs.

Aūt vĕtĕrī Bācchō cāpraē fĭmŭs īndĕ pĕtūlcaē:

hōc rĕsĕrāt claūsūm, trăhĭt haērēns, sānăt ăpērtūm.955

Sī vērō căpŭt īnfēstūs cōllīsĕrĭt īctūs,

ēx ŏlĕō nēctī vēstīs dēbēbĭt Ărāchnēs:

nēscĭĕt haēc īllīnc nĭsĭ cūm sānārĭt ăbīrĕ.

Quōd sī lūxă sŭō dēcēdēnt mēmbră tĕnōrĕ,

ūrĕrĕ fēmĭnĕōs crīnēs āc iūngĕrĕ sēvūm960

cōngrŭĕt āc tālī mĕdĭcāmĭnĕ mōtă lĭgārĕ.

Aūt mālvam ēx pīnguī trītam āppŏsŭīssĕ iŭvābīt.

Āt sī cōnclūsūm sērvābīt tībĭă vūlnūs,

stērcŭs ŏvīs plăcĭdaē iūngēs ădĭpēsquĕ vĕtūstōs,

pāndĕrĕ quaē pŏtĕrūnt ūlcūs pătŭlōquĕ mĕdērī.965

LIII NERVIS INCISIS VEL DOLENTIBUS ET CONTRACTIS

haūd quīsquām crēdēt dīsiēctōs vūlnĕrĕ nērvōs

ād sŏlĭtūm rūrsūs rĕvŏcārī pōssĕ vĭgōrēm;

sēd prōdēst tērraē lūmbrīcōs īndĕrĕ trītōs,

quīs vĕtŭs ēt rāncēns sŏcĭāri āxūngĭă dēbēt.

Sī vēro ōccūltūs nērvōs dŏlŏr ūrĭt ĭnērtēs,970

vūltŭrĭs ēxcīsōs ădĭpēs rūtāmquĕ rĕmīttēs

aūt cēram ēt tālī rĕcrĕābīs lānguĭdă fōtū.

Cōnvĕnĭt ēt călĭdīs pĕlăgī pērfūndĭĕr ūndīs.

Cārĭcă vēl bētīs lēntō cūm mēllĕ iŭgētūr

aūt Bācchō mădĕfāctă Cĕrēs cūm frōndĕ cŭprēssī,975

quō pŏtĕrīs fōtū rĕcrĕārĕ rĭgēntĭă mēmbră.

Sīn aūtēm sŭbĭtō rĕplĭcāntūr cōrpŏră mōrbō.

Cōntrāctōs rĕvŏcāt nērvōs cărŏ sūmptă cŏlūmbaē.

LIV AEGRIS SOMNO ADSCISCENDO

nōn sōlūm mĭsĕrōs taētērrĭmă fēbrĭs ădūrīt,

sēd sŭpĕr ōptātō pērgīt vĭdŭārĕ sŏpōrĕ,980

nē prōsīnt plăcĭdī caēlēstĭă mūnĕră sōmnī.

Chārta ĭgĭtūr, vărĭīs pīnxīt quām līttĕră vērbīs,

ūrĭtŭr, īndĕ cĭnīs călĭdō pōtātŭr ĭn āmnī.

Prōdĕrĭt ēt māgnūm căpĭtī sūbstērnĕrĕ †pūleiūm.

Prōdēst ēt mīxtām lŷmphīs pōtārĕ cŭprēssūm.985

Pāllădĭīs ĭtĭdēm sūcīs, quōs flōrĕ rŏsārūm

cōndĭĕrīs, iūngēs mădĭdūm trītūmquĕ păpāvēr:

quō lĭtă frōns făcĭlēm praēbēbīt nōctĕ quĭētēm.

Nēc nōn māndrăgŏraē gūstū sŏpŏr āddĭtŭr āltūs.

Dīlŭĕ praētĕrĕā glŏmĕrāmĭnă, quaē gĕrĭt īntūs990

claūsa ărĭēs īntēr gĕmĭnaē cōxēndĭcĭs ūmbrās:

īndĕ sŏpōrātī dūcēntūr gūttŭrĕ pōtūs.

LV LITARGIAE EXPELLENDAE

dīxĭmŭs hānc sōrtēm mĭsĕrīs mōrtālĭbŭs ēssĕ,

ūt saēpe īntēr sē mălă sīnt cōntrārĭă mōrbī.

Dēnĭquĕ nōnnūnquām sōmnō sīc mēmbră grăvāntūr,995

ūt cōniūngātūr lētō sŏpŏr āltŭs ăcērbō.

Ērgŏ lĕvī flāmmā tōrrēntūr cōrnŭă cāpraē,

quō nīdōrĕ grăvēm dīspēllūnt lūmĭnă sōmnūm.

Aūt Vĕnĕrīs lābrūm quaē dīcĭtŭr hērbă bĭbētūr,

quaē tĕrĭtūr prĭŭs ēt vīnō cōnfūsă lĭquēscīt.1000

Cōnvĕnĭūnt ăcĭdīs eūphōrbĭă mīxtă flŭēntīs,

grāmĭnă vēl rūtaē, gĕmĭnā sī nārĕ trăhāntūr.

Quīdām dīră iŭbēnt; sēptēnō cīmĭcĕ trītō

ūt vĭtĭēntŭr ăquaē cўăthūsquĕ bĭbātŭr ĕārūm:

haēc pŏtĭōră pŭtānt quām dūlcī mōrtĕ pĕrīrĕ.1005

LVI COMITIALI MORBO DEPELLENDO

ēst sŭbĭtī spĕcĭēs mōrbī, cuī nōmĕn ăb īllō

haēsīt, quōd fĭĕrī prŏhĭbēt sūffrāgĭă iūstă.

Saēpe ĕtĕnīm mēmbrīs ātrō lānguōrĕ cădūcīs

cōncĭlĭūm pŏpŭlī lābēs hōrrēndă dĭrēmīt.

Īpsĕ dĕūs mĕmŏrāt dŭbĭaē pēr tēmpŏră lūnaē1010

cōncēptūm, tālīs quēm saēpĕ rŭīnă prŏfūndīt.

Prōdēst cūm vĕtĕrī Bācchō fēl vūltŭrĭs ātrī,

sēd cŏclĕār plēnūm gūstātū sūffĭcĭt ūnō

seū crŭŏr ēx Prōgnē mīxtūs cūm pōllĭnĕ tūrīs;

aūt ăpĭum ēlīxum aūt cōndītūm mēllĕ fĕl āgnī;1015

mārrŭbĭūmvĕ părī cōnfūsūm pōndĕrĕ mēllīs,

cūiūs tērnă dăbīs gūstū cŏclĕārĭa ĭn ūnō.

Āptūs mūstēlaē cĭnĭs ēst ĕt hĭrūndĭnĭs ūnā.

Praētĕrĕā plŭvĭās, hŏmĭnīs quās cālvă sŭpīnō

ēxcēpīt prōiēctă sĭnū, cōnsūmĕrĕ prōdēst.1020

Aūt lăpĭs ēx nīdō, văgă quēm cōngēssĭt hĭrūndŏ,

vēllĭtŭr, ēt nēxū fŏvĕt āttōllītquĕ iăcēntēm.

Pēllĭtŭr, ūt fāma ēst, gūstū quŏquĕ lānguŏr ănēthī.

LVII REGIO MORBO DEPELLENDO

rēgĭŭs ēst vērō sūblīmī nōmĭnĕ mōrbūs

mōllĭtĕr hīc quŏnĭām cēlsā cūrātŭr ĭn aūlā.1025

Huīc rŭbĭa ēx mūlsā fērtūr cōndūcĕrĕ lŷmphă.

Ālĭă trītă dăbīs vīnō mădĕfāctă călēntī.

Vēllĕră cūm vīvō sūffīrī sūlphŭrĕ prōdēst.

LVIII INFANTIBUS DENTIBUS VEL STRIGE INQUIETATIS

nūdum hŏmĭnēm prīmō mūndī nātūră prŏfūdīt;

īnsŭpĕr ēxcrŭcĭāt, nĭvĕīs cūm dēntĭbŭs ārmāt.1030

Cōllo ĭgĭtūr mōllī dēntēs nēctēntŭr ĕquīnī,

quī prīmī fŭĕrīnt pūllō crēscēntĕ cădūcī.

Aūt tĕnĕrīs cĕrĕbrūm gīngīvīs īnlĭnĕ pōrcī

aūt lĕpŏrīs nĭvĕūmve hīrtārūm lāctĕ căprārūm.

Praētĕrĕā sī fōrtĕ prĕmīt strīx ātră pŭēllōs1035

vīrōsa īnmūlgēns ēxērtīs ūbĕră lābrīs,

ālĭă praēcēpīt Tĭtĭnī sēntēntĭă nēctī,

quī vĕtĕrī clārās ēxprēssīt mōrĕ tŏgātās.

LIX COMBUSTURIS IGNE VEL FRIGORE

sūnt dīvērsă quĭdēm mălă frīgŏrĭs ātquĕ călōrīs,

sēd tămĕn āmbōrūm sĭmĭlī nŏcĕt ūlcĕrĕ vīrūs:1040

īllă quŏque ūstă pŭtēs quaē sūnt nĭvĕ laēsă rĭgēntĕ.

Cōnvērsa īn cĭnĕrēm plătănī pĭlă cūrăt ŭtrūmquĕ.

Āt vēro āmbūstūm flāmmīs, quī cāndĭdŭs ōvī

sūcŭs ĭnēst, pēnna īndūctūs sānārĕ vălēbīt.

Aūt tū sūcōsaē cĭnĕrēm pērdūcĭtŏ lānaē;1045

aūt vīvam ēx ŏlĕō vĕtĕrī cōmpōnĭtŏ cālcēm;

hōrdĕă vēl frāngēs ātque ōvī cāndĭdă iūngēs,

ādsĭt ădēps pōrcaē: mīra ēst haēc fōrmă mĕdēlaē.

Ūtĕrĕ praētĕrĕā, părĭtēr sēvūmquĕ căpēllaē

iūngĕ, chĕlīdŏnĭīs āc sīc lĭnĕ vūlnĕră sūcīs.1050

Quōdquĕ rĭgēns ūssīt glăcĭēs, āxūngĭă sīmplēx

mūlcĕt ĕt ēx făcĭlī grāta ēst mĕdĭcāmĭnĕ cūră.

LX VENENIS PROHIBENDIS

ūt tūtūs fīās īnfēstaē fraūdĕ nŏvērcaē

vēl quīcūnquĕ tŭō cārpētūr līvĭdŭs aūctū,

nōn ēxpēctātīs ĕăt ōbvĭă cūră vĕnēnīs.1055

Āntĕ cĭbōs ĭgĭtūr iūglāndīs fētŭs ĕdātūr.

Prōdūnt ēlēctrī vărĭāntĭă pōcŭlă vīrūs.

Praētĕrĕā cōctaē quērnō cūm cōrtĭcĕ lŷmphaē

cōnvĕnĭūnt pōtū dēmērsăvĕ fīcŭs ŏlīvō.

Saēpe ĕtĭām răphănūm praēdīxīt nūmĕn ĕdēndūm.1060

Āntĭdŏtōs vērō mūltīs Mĭthrĭdātĭă fērtūr

cōnsŏcĭātă mŏdīs; sēd Māgnūs scrīnĭă rēgīs

cūm răpĕrēt vīctōr, vīlēm dēprēndĭt ĭn īllīs

sŷnthĕsĭn ēt vūlgātă sătīs mĕdĭcāmĭnă rīsīt.

Bīs dēnūm rūtaē fŏlĭūm, sălĭs ēt brĕvĕ grānūm1065

iūglāndēsquĕ dŭās, tĕrĕtī tōt cōrpŏrĕ fīcūs:

haēc ŏrĭēntĕ dĭē pārcō cōnspērsă Lўaēō

sūmēbāt, mĕtŭēns dĕdĕrāt quaē pōcŭlă mātrī.

LXI VENENIS DATIS

sī nĕquĭt īnfāndūm praēvērtĕrĕ caūtĭŏ vīrūs,

prōxĭmŭs īllĕ grădūs dătă pōcŭlă pēllĕrĕ cūrā.1070

Lācte ăsĭnaē plăcĭdaēquĕ bŏvīs prōdēssĕ lŏquūntūr.

Vēttŏnĭcam ēx pārcō sūmūnt plērīquĕ Lўaēō.

Quōd si hĕdĕraē sūcūm, quaē trūncōs īmplĭcăt āltōs

īnstīllēs pătĕrīs, pŏtĕrūnt haūd ūllă nŏcērĕ

pōcŭlă, quaē quīsquām saēvīs vĭtĭāvĕrĭt hērbīs.1075

Sī quĭs hўōscўămūm gūstārīt, lāctĕ căpēllaē

ēxhaūstō sŭbĭtōs pŏtĕrīt mūlcērĕ fŭrōrēs.

LXII VULNERIBUS ET REDUVIAE CURANDIS

vūlnĕră tābēscūnt spătĭō vĭtĭātă vĕtūstō,

cūrăquĕ nīl prōdēst nēc dūcĭtŭr ūllă cĭcātrīx.

Sēd tămĕn hērbārūm tām mīră pŏtēntĭă pōllēt,1080

ūlcĕrĭs ānnōsī sĭnŭs ūt cŏălēscĕrĕ pōssīt,

mārrŭbĭūm sī tūtĕ cŏquās īllōquĕ lĭquōrĕ

vūlnŭs ătrōx fŏvĕās, cĭnĕrēs vĕl hărūndĭnĭs āltaē

īndūcās lĕpŏrīsve ādspērsă cŏāgŭlă vīnō

aūt hĕdĕrām Bācchō dēcōctam aūt sēmĕn ănēthī1085

aūt cĭnĕrēs ālnī tārdō cūm mēllĕ lĭgēntūr.

Lūmbrīcī tērraē pŏtĕrūnt cōndūcĕrĕ vūlnūs

aūt făcĭlīs lăpăthī cŏmă lātĭŏr ūlcĕră pūrgāt,

cūm mīscētŭr ădēps, sēd nōn ūllō sălĕ tāctūs.

Pīnĕă praētĕrĕā vīvō cūm sūlphŭrĕ cōrtēx1090

ēt pĭcĕ cūm spīssā iām pērdĭtă mēmbră rĕpōnīt.

LXIII VERRUCIS TOLLENDIS

īntērdum ēxīstīt tūrpī vērrūcă păpīllā:

hīnc quōndām Făbĭō vērūm cōgnōmĕn ădhaēsīt,

quī sōlūs pătrĭaē 'cūnctāndō rēstĭtŭīt rēm'.

Īd pŏtĕrīt vĭtĭūm sānguīs cūrārĕ lăcērtaē,1095

aūt ūrīnă cănīs cūm tērra īndūctă mădēntī,

aūt hērbaē sūcūs quaē lāctĕă nōmĭnĕ fērtūr.

Ēst tĭthўmāllŭs ĭtēm tālī sătĭs āptă mĕdēlaē. -

Sī rūpta īnmēnsōs fūndīt vērrūcă crŭōrēs,

pūrpŭrĕō trītī cĭnĕrēs dē vēllĕrĕ prōsūnt,1100

quōd fŭĕrīt vērō cōnchŷlī sānguĭnĕ tīnctūm.

LXIV HEMORROIDIS MEDENDIS

ēxcrŭcĭānt tūrpēs ānūm sī fōrtĕ păpīllaē,

āgrēstīs prōdēst rādīx sŭpĕrāddĭtă pōrrī,

nē vĭŏlēt sānūm, iūglāndīs frāgmĭnĕ claūsă.

Sāl nĭvĕūm sūmēs, Bĕtĭcūm quōd nōmĭnĕ dīcūnt,1105

dūlcĭă cūmquĕ nĭgrā iūngēs fūlīgĭnĕ mēllă

āppōnēsquĕ sŭpēr: pēllīt mĕdĭcīnă dŏlōrēm.