1
Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
5Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros assignant, oppida condunt,
ploravere suis non respondere favorem
10speratum meritis. diram qui contudit hydram
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit invidiam supremo fine domari.
urit enim fulgore suo qui praegravat artis
infra se positas: exstinctus amabitur idem.
15praesenti tibi maturos largimur honores,
iurandasque tuum per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno
te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
20cetera nequaquam simili ratione modoque
aestimat et, nisi quae terris semota suisque
temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis
quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
25vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
pontificum libros, annosa volumina vatum
dictitet Albano Musas in monte locutas.
si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
scripta vel optima, Romani pensantur eadem
30scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
venimus ad summum fortunae; pingimus atque
psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
si meliora dies ut vina poëmata reddit,
35scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos veteresque referri debet, an inter
vilis atque novos? excludat iurgia finis.
"est vetus atque probus centum qui perficit annos."
40quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
inter quos referendus erit? veteresne poëtas,
an quos et praesens et postera respuat aetas?
"iste quidem veteres inter ponetur honeste,
qui vel mense brevi vel toto est iunior anno."
45utor permisso caudaeque pilos ut equinae
paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus ratione ruentis acervi
qui redit in fastos et virtutem aestimat annis,
miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
50Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leviter curare videtur
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
paene recens? adeo sanctum est vetus omne poëma.
55ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
60hos ediscit et hos arto stipata theatro
spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat.
si veteres ita miratur laudatque poëtas
65ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat:
si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignave multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.
non equidem insector delendave carmina Livi
70esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
pulchraque et exactis minimum distantia miror;
inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
si versus paulo concinnior unus et alter,
75iniuste totum ducit venditque poëma.
indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
compositum illepideve putetur, sed quia nuper;
nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
80fabula si dubitem, clament periisse pudorem
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner
quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit.
vel quia nil rectum nisi quod placuit sibi ducunt,
vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
85imberbes didicere, senes perdenda fateri.
iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
quod mecum ignorat, solus vult scire videri,
ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
90quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
quod legeret tereretque viritim publicus usus?
ut primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in vitium fortuna labier aequa,
95nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
suspendit picta vultum mentemque tabella,
nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
sub nutrice puella velut si luderet infans,
100quod cupide petiit mature plena reliquit.
quid placet aut odio est quod non mutabile credas?
hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo vigilare, clienti promere iura,
105cautos nominibus rectis expendere nummos,
maiores audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.
mutavit mentem populus levis et calet uno
scribendi studio; pueri patresque severi
110fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
ipse ego, qui nullos me affirmo scribere versus
invenior Parthis mendacior, et prius orto
sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro
115non audet nisi qui didicit dare; quod medicorumst
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poëmata passim.
hic error tamen et levis haec insania quantas
virtutes habeat sic collige; vatis avarus
120non temere est animus; versus amat, hoc studet unum;
detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
non fraudem socio puerove incogitat ullam
pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
125si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
os tenerum pueri balbumque poëta figurat,
torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et invidiae corrector et irae;
130recte facta refert, orientia tempora notis
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
135caelestis implorat aquas docta prece blandus,
avertit morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum.
carmine di superi placantur, carmine Manes.
agricolae prisci, fortes parvoque beati,
140condita post frumenta levantes tempore festo
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum pueris et coniuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
floribus et vino Genium memorem brevis aevi.
145Fescennina per hunc inventa licentia morem
versibus alternis opprobria rustica fudit.
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
in rabiem coepit verti iocus et per honestas
150ire domos impune minax. doluere cruento
dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi: vertere modum formidine fustis
155ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum victorem cepit et artis
intulit agresti Latio. sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius, et grave virus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
160manserunt hodieque manent vestigia ruris.
serus enim Graecis admovit acumina chartis,
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
temptavit quoque rem, si digne vertere posset,
165et placuit sibi, natura sublimis et acer;
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.
creditur, ex medio quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
170plus oneris, quanto veniae minus. aspice. Plautus
quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non astricto percurrat pulpita socco;
175gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
securus cadat an recto stet fabula talo.
quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
180subruit aut reficit. valeat res ludicra si me
palma negata macrum, donata reducit opimum.
saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam,
quod numero plures, virtute et honore minores,
indocti stolidique, et depugnare parati
185si discordet eques, media inter carmina poscunt
aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
190dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
si foret in terris, rideret Democritus, seu
195diversum confusa genus panthera camelo
sive elephas albus vulgi converteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis,
ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores autem narrare putaret asello
200fabellam surdo. nam quae pervincere voces
evaluere sonum referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes,
divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
205cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?
lana Tarentino violas imitata veneno.
ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne,
210ille per extentum funem mihi posse videtur
ire poëta, meum qui pectus inaniter angit,
irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis
verum age et his, qui se lectori credere malunt
215quam spectatoris fastidia ferre superbi,
curam redde brevem, si munus Apolline dignum
vis complere libris et vatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona virentem.
multa quidem nobis facimus mala saepe poëtae
220(ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum
sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
cum loca iam recitata revolvimus irrevocati;
cum lamentamur non apparere labores
225nostros et tenui deducta poëmata filo;
cum speramus eo rem venturam ut, simul atque
carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
arcessas et egere vetes et scribere cogas.
sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
230aedituos habeat belli spectata domique
virtus, indigno non committenda poëtae.
gratus Alexandro regi magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
235sed veluti tractata notam labemque remittunt
atramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. idem rex ille poëma
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto vetuit ne quis se praeter Apellen
240pingeret, aut alius Lysippo duceret aera
fortis Alexandri vultum simulantia. quodsi
iudicium subtile videndis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aëre natum.
245at neque dedecorant tua de se iudicia atque
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt,
dilecti tibi Vergilius Variusque poëtae;
nec magis expressi vultus per aenea signa,
quam per vatis opus mores animique virorum
250clarorum apparent. nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res componere gestas,
terrarumque situs et flumina dicere, et arces
montibus impositas et barbara regna, tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,
255claustraque custodem pacis cohibentia Ianum,
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
260sedulitas autem stulte quem diligit urget,
praecipue cum se numeris commendat et arte:
discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto
265in peius vultu proponi cereus usquam,
nec prave factis decorari versibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere, et una
cum scriptore meo, capsa porrectus operta,
deferar in vicum vendentem tus et odores
270et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
2
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: "hic et
candidus et talos a vertice pulcher ad imos
5fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
verna ministeriis ad nutus aptus erilis
litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti:
10multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
laudat venalis qui vult extrudere merces:
res urget me nulla; meo sum pauper in aere:
nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit
15in scalis latuit metuens pendentis habenae.
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit"
ille ferat pretium poenae securus, opinor.
prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
20dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
25exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
30praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
summe munito et multarum divite rerum.
clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum.
forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
35nescio quod cupiens hortari coepit eundem
verbis quae timido quoque possent addere mentem:
"i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. quid stas?"
post haec ille catus, quantumuis rusticus, "ibit,
40ibit eo quo vis qui zonam perdidit" inquit.
Romae nutriri mihi contigit, atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum,
45atque inter silvas Academi quaerere verum.
dura sed emovere loco me tempora grato,
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
unde simul primum me dimisere Philippi,
50decisis humilem pennis inopemque paterni
et laris et fundi, paupertas impulit audax
ut versus facerem: sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?
55singula de nobis anni praedantur euntes;
eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere poëmata; quid faciam vis?
denique non omnes eadem mirantur amantque:
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
60ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
tres mihi convivae prope dissentire videntur,
poscentes vario multum diversa palato.
quid dem? quid non dem? renvis tu, quod iubet alter;
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
65praeter cetera me Romaene poëmata censes
scribere posse inter tot curas totque labores?
hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus uterque;
70intervalla vides humane commoda. verum
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
75hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
i nunc et versus tecum meditare canoros.
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
80vis canere et contracta sequi vestigia vatum?
ingenium sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
et studiis annos septem dedit insenvitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit; hic ego rerum
85fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lyrae motura sonum conectere digner?
frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
90qui minus argutos vexat furor iste poëtas?
carmina compono, hic elegos. "mirabile visu
caelatumque novem Musis opus!" aspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem!
95mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam.
caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello.
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
100quis nisi Callimachus? si plus apposcere visus,
fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.
multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem, finitis studiis et mente recepta,
105obturem patulas impune legentibus auris.
ridentur mala qui componunt carmina; verum
gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
at qui legitimum cupiet fecisse poëma,
110cum tabulis animum censoris sumet honesti;
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
verba movere loco, quamuis invita recedant
et versentur adhuc intra penetralia Vestae:
115obscurata diu populo bonus ervet atque
proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta vetustas;
asciscet nova, quae genitor produxerit usus:
120vehemens et liquidus puroque simillimus amni
fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
levabit cultu, virtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
125nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
praetulerim scriptor delirus inersque videri,
dum mea delectent mala me vel denique fallant,
quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos,
130in vacuo laetus sessor plausorque theatro;
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,
135posset qui rupem et puteum vitare patentem.
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco,
et redit ad sese, "pol me occidistis, amici,
non servastis" ait, "cui sic extorta voluptas
140et demptus per vim mentis gratissimus error."
nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestivum pueris concedere ludum,
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
145quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor
si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod quanto plura parasti
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
si vulnus tibi monstrata radice vel herba
150non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier. audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
155at si divitiae prudentem reddere possent,
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te si quis avarior uno.
si proprium est quod quis libra mercatus et aerest,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
160qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
165aut etiam supra nummorum milibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim?
emptor Aricini quondam Veientis et arvi
emptum cenat holus, quamuis aliter putat; emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aënum:
170sed vocat usque suum, qua populus assita certis
limitibus vicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.
175sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
heredem alterius velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt aut horrea? quidue Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro?
180gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, vestis Gaetulo murice tinctas,
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
185dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
190utar et ex modico quantum res poscet acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit: et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
195distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum
invitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
200nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis aquilone secundo,
non tamen adversis aetatem ducimus austris,
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
extremi primorum, extremis usque priores.
205non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?
somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
210natalis grate numeras? ignoscis amicis?
lenior et melior fis accedente senecta?
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
vivere si recte nescis, decede peritis.
lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
215tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.
ARS POETICA
Humano capiti cervicem pictor equinam
iungere si velit, et varias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
5spectatum admissi risum teneatis, amici?
credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem cuius, velut aegri somnia, vanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. "pictoribus atque poëtis
10quidlibet audendi semper fuit aequa potestas."
scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;
sed non ut placidis coëant immitia, non ut
serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
inceptis gravibus plerumque et magna professis
15purpureus, late qui splendeat, unus et alter
assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis aquae per amoenos ambitus agros
aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum
20scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
navibus aere dato qui pingitur? amphora coepit
institui: currente rota cur urceus exit?
denique sit quoduis, simplex dumtaxat et unum.
maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
25decipimur specie recti: brevis esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget:
serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
qui variare cupit rem prodigialiter unam,
30delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et unguis
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
35nesciet. hunc ego me, si quid componere curem,
non magis esse velim quam naso vivere pravo,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
40quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat;
45hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
in verbis etiam tenuis cautusque serendis
dixeris egregie notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum si forte necessest
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
50fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget, dabiturque licentia sumpta pudenter;
et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si
Graeco fonte cadent, parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
55Vergilio Varioque? ego cur, acquirere pauca
si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
60ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
debemur morti nos nostraque; sive receptus
terra Neptunus classis aquilonibus arcet,
65regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
vicinas urbis alit et grave sentit aratrum,
seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
70multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
res gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
75versibus impariter iunctis querimonia primum,
post etiam inclusa est voti sententia compos:
quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
80hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
alternis aptum sermonibus et popularis
vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
et pugilem victorem et equum certamine primum
85et iuvenum curas et libera vina referre.
descriptas servare vices operumque colores
cur ego si nequeo ignoroque poëta salutor?
cur nescire pudens prave quam discere malo?
versibus exponi tragicis res comica non vult;
90indignatur item privatis ac prope socco
dignis carminibus narrari cena Thyestae.
singula quaeque locum teneant sortita decentem.
interdum tamen et vocem comoedia tollit,
iratusque Chremes tumido delitigat ore;
95et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia verba,
si curat cor spectantis tetigisse querela.
non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto,
100et quocumque volent animum auditoris agunto.
ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
humani vultus: si vis me flere, dolendumst
primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris
105aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
vultum verba decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciva, severum seria dictu.
format enim natura prius nos intus ad omnem
fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram
110aut ad humum maerore gravi deducit et angit;
post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
intererit multum divusne loquatur an heros,
115maturusne senex an adhuc florente iuventa
fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
aut famam sequere aut sibi convenientia finge.
120scriptor honoratum si forte reponis Achillem,
impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
125si quid inexpertum scaenae committis et audes
personam formare novam, servetur ad imum
qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
difficile est proprie communia dicere; tuque
rectius Iliacum carmen deducis in actus,
130quam si proferres ignota indictaque primus.
publica materies privati iuris erit, si
non circa vilem patulumque moraberis orbem,
nec verbo verbum curabis reddere fidus
interpres, nec desilies imitator in artum,
135unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex:
nec sic incipies ut scriptor cyclicus olim:
"fortunam Priami cantabo et nobile bellum."
quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
parturient montes, nascetur ridiculus mus.
140quanto rectius hic qui nil molitur inepte:
"dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum vidit et urbis."
non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
145Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin.
nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
semper ad eventum festinat et in medias res
non secus ac notas auditorem rapit, et quae
150desperat tractata nitescere posse, relinquit,
atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.
tu quid ego et populus mecum desideret audi:
si plosoris eges aulaea manentis et usque
155sessuri donec cantor "vos plaudite" dicat,
aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
reddere qui voces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus colludere, et iram
160colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
imberbus iuvenis, tandem custode remoto,
gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus provisor, prodigus aeris,
165sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
conversis studiis aetas animusque virilis
quaerit opes et amicitias, inservit honori,
commisisse cavet quod mox mutare laboret.
multa senem circumueniunt incommoda, vel quod
170quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti
vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
175multa ferunt anni venientes commoda secum,
multa recedentes adimunt. ne forte seniles
mandentur iuveni partes pueroque viriles,
semper in adiunctis aevoque morabimur aptis.
aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
180segnius irritant animos demissa per aurem,
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
digna geri promes in scaenam, multaque tolles
ex oculis quae mox narret facundia praesens.
185ne pueros coram populo Medea trucidet,
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
neve minor neu sit quinto productior actu
190fabula, quae posci vult et spectata reponi.
nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
actoris partis chorus officiumque virile
defendat, neu quid medios intercinat actus
195quod non proposito conducat et haereat apte.
ille bonis faveatque et consilietur amice,
et regat iratos et amet peccare timentis;
ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;
200ille tegat commissa, deosque precetur et oret,
ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
aspirare et adesse choris erat utilis atque
205nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
et frugi castusque verecundusque coibat.
postquam coepit agros extendere victor et urbes
latior amplecti murus vinoque diurno
210placari Genius festis impune diebus,
accessit numerisque modisque licentia maior;
indoctus quid enim saperet liberque laborum
rusticus urbano confusus, turpis honesto?
sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
215tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
sic etiam fidibus voces crevere severis,
et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
utiliumque sagax rerum et divina futuri
sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
220carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
mox etiam agrestis Satyros nudavit, et asper
incolumi gravitate iocum temptavit, eo quod
illecebris erat et grata novitate morandus
spectator, functusque sacris et potus et exlex.
225verum ita risores, ita commendare dicaces
conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas,
230aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
effutire levis indigna Tragoedia versus,
ut festis matrona moveri iussa diebus,
intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
non ego inornata et dominantia nomina solum
235verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
nec sic enitar tragico differre colori,
ut nihil intersit Davusne loquatur et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus alumni.
240ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit honoris.
silvis deducti caveant, me iudice, Fauni
245ne velut innati triviis ac paene forenses
aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam,
aut immunda crepent ignominiosaque dicta:
offenduntur enim quibus est equus et pater et res,
nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,
250aequis accipiunt animis donantve corona.
syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit
nomen iambeis, cum senos redderet ictus
primus ad extremum similis sibi. non ita pridem,
255tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
spondeos stabilis in iura paterna recepit
commodus et patiens, non ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci
nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
260in scaenam missos cum magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
non quivis videt immodulata poëmata iudex,
et data Romanis venia est indigna poëtis.
265idcircone vager scribamque licenter? an omnis
visuros peccata putem mea, tutus et intra
spem veniae cautus? vitavi denique culpam,
non laudem merui. vos exemplaria Graeca
nocturna versate manu, versate diurna.
270at vestri proavi Plautinos et numeros et
laudavere sales, nimium patienter utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
scimus inurbanum lepido seponere dicto
legitimumque sonum digitis callemus et aure.
275ignotum tragicae genus invenisse Camenae
dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis,
quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
280et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
successit vetus his comoedia, non sine multa
laude; sed in vitium libertas excidit et vim
dignam lege regi; lex est accepta chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.
285nil intemptatum nostri liquere poëtae,
nec minimum meruere decus vestigia Graeca
ausi deserere et celebrare domestica facta,
vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
nec virtute foret clarisve potentius armis
290quam lingua Latium, si non offenderet unum
quemque poëtarum limae labor et mora. vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
multa dies et multa litura coërcuit atque
praesectum decies non castigavit ad unguem.
295ingenium misera quia fortunatius arte
credit et excludit sanos Helicone poëtas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
nanciscetur enim pretium nomenque poëtae,
300si tribus Anticyris caput insanabile numquam
tonsori Licino commiserit. o | ego laevus,
qui purgor bilem sub verni temporis horam!
non alius faceret meliora poëmata. verum
nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum
305reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
munus et officium nil scribens ipse docebo,
unde parentur opes, quid alat formetque poëtam,
quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
scribendi recte sapere est et principium et fons:
310rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
verbaque provisam rem non invita sequentur.
qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
315partes in bellum missi ducis, ille profecto
reddere personae scit convenientia cuique.
respicere exemplar vitae morumque iubebo
doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
interdum speciosa locis morataque recte
320fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
valdius oblectat populum meliusque moratur
quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
325Romani pueri longis rationibus assem
discunt in partis centum diducere. "dicat
filius Albani: si de quincunce remotast
uncia, quid superat? poteras dixisse." "triens." "eu!
rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?"
330"semis." an haec animos aerugo et cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
aut prodesse volunt aut delectare poëtae,
aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
335quidquid praecipies esto brevis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
omne supervacuum pleno de pectore manat.
ficta voluptatis causa sint proxima veris,
ne quodcumque velit poscat sibi fabula credi,
340neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
centuriae seniorum agitant expertia frugis,
celsi praetereunt austera poëmata Ramnes:
omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque monendo;
345hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit
et longum noto scriptori prorogat aevum.
sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus;
nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens,
poscentique gravem persaepe remittit acutum
350nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria fudit
aut humana parum cavit natura. quid ergost?
ut scriptor si peccat idem librarius usque,
355quamuis est monitus, venia caret; ut citharoedus
ridetur chorda qui semper oberrat eadem:
sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille,
quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
indignor quandoque bonus dormitat Homerus;
360verum operi longo fas est obrepere somnum.
ut pictura poesis: erit quae si propius stes
te capiat magis, et quaedam si longius abstes.
haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
iudicis argutum quae non formidat acumen;
365haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
o maior iuvenum, quamuis et voce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte concedi. consultus iuris et actor
370causarum mediocris abest virtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
non homines, non di, non concessere columnae.
ut gratas inter mensas symphonia discors
375et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
sic animis natum inventumque poëma iuvandis,
si paulum summo decessit, vergit ad imum.
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
380indoctusque pilae discive trochive quiescit,
ne spissae risum tollant impune coronae:
qui nescit versus tamen audet fingere. quidni?
liber et ingenuus, praesertim census equestrem
summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
385tu nihil invita dices faciesve Minerva:
id tibi iudicium est, ea mens. si quid tamen olim
scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
membranis intus positis: delere licebit
390quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestris homines sacer interpresque deorum
caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;
dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
395saxa movere sono testudinis et prece blanda
ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere ligno.
400sic honor et nomen divinis vatibus atque
carminibus venit. post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
versibus exacuit: dictae per carmina sortes
et vitae monstrata via est, et gratia regum
405Pieriis temptata modis, ludusque repertus
et longorum operum finis, ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
natura fieret laudabile carmen an arte
quaesitum est: ego nec studium sine divite vena
410nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic
altera poscit opem res et coniurat amice.
qui studet optatam cursu contingere metam
multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
abstinuit Venere et vino: qui Pythia cantat
415tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
nunc satis est dixisse "ego mira poëmata pango
occupet extremum scabies: mihi turpe relinquist
et, quod non didici, sane nescire fateri."
ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
420assentatores iubet ad lucrum ire poëta
dives agris, dives positis in faenore nummis.
si vero est unctum qui recte ponere possit
et spondere levi pro paupere et eripere atris
litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
425noscere mendacem verumque beatus amicum.
tu seu donaris seu quid donare voles cui,
nolito ad versus tibi factos ducere plenum
laetitiae: clamabit enim "pulchre! bene! recte!
pallescet super his. etiam stillabit amicis
430ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
ut qui conducti plorant in funere dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor vero plus laudatore movetur.
reges dicuntur multis urgere culillis
435et torquere mero quem perspexisse laborent,
an sit amicitia dignus: si carmina condes,
numquam te fallent animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares, "corrige sodes
hoc" aiebat "et hoc": melius te posse negares,
440bis terque expertum frustra, delere iubebat
et male tornatos incudi reddere versus.
si defendere delictum quam vertere malles,
nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
quin sine rivali teque et tua solus amares.
445vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
culpabit duros, incomptis allinet atrum
traverso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
450fiet Aristarchus: nec dicet "cur ego amicum
offendam in nugis?" hae nugae seria ducent
in mala derisum semel exceptumque sinistre.
ut mala quem scabies aut morbus regius urget
aut fanaticus error et iracunda Diana,
455vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam
qui sapiunt: agitant pueri incautique sequuntur.
hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
si veluti merulis intentus decidit auceps
in puteum foveamve, licet "succurrite" longum
460clamet "io cives!" non sit qui tollere curet.
si curet quis opem ferre et demittere funem,
"qui scis an prudens huc se deiecerit atque
servari nolit?" dicam, Siculique poëtae
narrabo interitum. deus immortalis haberi
465dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
insilvit. sit ius liceatque perire poëtis.
invitum qui servat idem facit occidenti.
nec semel hoc fecit nec, si retractus erit iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
470nec satis apparet cur versus factitet, utrum
minxerit in patrios cineres, an triste bidental
moverit incestus: certe furit, ac velut ursus,
obiectos caveae valuit si frangere clathros,
indoctum doctumque fugat recitator acerbus,
475quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.
1
Cūm tōt sūstĭnĕās ēt tāntă nĕgōtĭă sōlūs,
rēs Ĭtălās ārmīs tūtērīs, mōrĭbŭs ōrnēs,
lēgĭbŭs ēmēndēs, īn pūblĭcă cōmmŏdă pēccēm,
sī lōngō sērmōnĕ mŏrēr tŭă tēmpŏră, Caēsār.
Rōmŭlŭs ēt Lībēr pătĕr ēt cūm Cāstŏrĕ Pōllūx,5
pōst īngēntĭă fāctă dĕōrum īn tēmplă rĕcēptī,
dūm tērrās hŏmĭnūmquĕ cŏlūnt gĕnŭs, āspĕră bēllă
cōmpōnūnt, āgrōs āssīgnānt, ōppĭdă cōndūnt,
plōrāvērĕ sŭīs nōn rēspōndērĕ făvōrēm
spērātūm mĕrĭtīs. dīrām quī cōntŭdĭt hŷdrām10
nōtăquĕ fātālī pōrtēntă lăbōrĕ sŭbēgīt,
cōmpĕrĭt īnvĭdĭām sūprēmō fīnĕ dŏmārī.
ūrĭt ĕnīm fūlgōrĕ sŭō quī praēgrăvăt ārtīs
īnfrā sē pŏsĭtās: ēxstīnctŭs ămābĭtŭr īdēm.
praēsēntī tĭbĭ mātūrōs lārgīmŭr hŏnōrēs,15
iūrāndāsquĕ tŭūm pēr nūmēn pōnĭmŭs ārās,
nīl ŏrĭtūrum ălĭās, nīl ōrtūm tālĕ fătēntēs.
sēd tŭŭs hīc pŏpŭlūs săpĭēns ēt iūstŭs ĭn ūnō
tē nōstrīs dŭcĭbūs, tē Grāīs āntĕfĕrēndō,
cētĕră nēquāquām sĭmĭlī rătĭōnĕ mŏdōquĕ20
aēstĭmăt ēt, nĭsĭ quaē tērrīs sēmōtă sŭīsquĕ
tēmpŏrĭbūs dēfūnctă vĭdēt, fāstīdĭt ĕt ōdīt;
sīc faūtōr vĕtĕrum, ūt tăbŭlās pēccārĕ vĕtāntīs
quās bīs quīnquĕ vĭrī sānxērūnt, foēdĕră rēgūm
vēl Găbĭīs vēl cūm rĭgĭdīs aēquātă Săbīnīs,25
pōntĭfĭcūm lībrōs, ānnōsă vŏlūmĭnă vātūm
dīctĭtĕt Ālbānō Mūsās īn mōntĕ lŏcūtās.
sī, quĭă Grāĭŏrūm sūnt āntīquīssĭmă quaēquĕ
scrīptă vĕl ōptĭmă, Rōmānī pēnsāntŭr ĕādēm
scrīptōrēs trŭtĭnā, nōn ēst quōd mūltă lŏquāmūr:30
nīl īntra ēst ŏlĕām, nīl ēxtra ēst īn nŭcĕ dūrī;
vēnĭmŭs ād sūmmūm fōrtūnaē; pīngĭmŭs ātquĕ
psāllĭmŭs ēt lūctāmŭr Ăchīvīs dōctĭŭs ūnctīs.
sī mĕlĭōră dĭēs ūt vīnă pŏēmătă rēddīt,
scīrĕ vĕlīm, chārtīs prĕtĭūm quŏtŭs ārrŏgĕt ānnūs.35
scrīptŏr ăbhīnc ānnōs cēntūm quī dēcĭdĭt, īntēr
pērfēctōs vĕtĕrēsquĕ rĕfērrī dēbĕt, ăn īntēr
vīlīs ātquĕ nŏvōs? ēxclūdāt iūrgĭă fīnīs.
"ēst vĕtŭs ātquĕ prŏbūs cēntūm quī pērfĭcĭt ānnōs."
quīd, quī dēpĕrĭīt mĭnŏr ūnō mēnsĕ vĕl ānnō,40
īntēr quōs rĕfĕrēndŭs ĕrīt? vĕtĕrēsnĕ pŏētās,
ān quōs ēt praēsēns ēt pōstĕră rēspŭăt aētās?
"īstĕ quĭdēm vĕtĕrēs īntēr pōnētŭr hŏnēstē,
quī vēl mēnsĕ brĕvī vēl tōto ēst iūnĭŏr ānnō."
ūtōr pērmīssō caūdaēquĕ pĭlōs ŭt ĕquīnaē45
paūlātīm vēllo ēt dēmo ūnūm, dēmo ĕtĭam ūnūm,
dūm cădăt ēlūsūs rătĭōnĕ rŭēntĭs ăcērvī
quī rĕdĭt īn fāstōs ēt vīrtūtem aēstĭmăt ānnīs,
mīrātūrquĕ nĭhīl nĭsĭ quōd Lĭbĭtīnă săcrāvīt.
Ēnnĭŭs ēt săpĭēns ēt fōrtĭs ĕt āltĕr Hŏmērūs,50
ūt crĭtĭcī dīcūnt, lĕvĭtēr cūrārĕ vĭdētūr
quō prōmīssă cădānt ēt sōmnĭă Pŷthăgŏrēă.
Naēvĭŭs īn mănĭbūs nōn ēst ēt mēntĭbŭs haērēt
paēnĕ rĕcēns? ădĕō sānctum ēst vĕtŭs ōmnĕ pŏēmă.
āmbĭgĭtūr quŏtĭēns, ŭtĕr ūtrō sīt prĭŏr, aūfērt55
Pācŭvĭūs dōctī fāmām sĕnĭs, Āccĭŭs āltī,
dīcĭtŭr Āfrānī tŏgă cōnvēnīssĕ Mĕnāndrō,
Plaūtŭs ăd ēxēmplār Sĭcŭlī prŏpĕrāre Ĕpĭchārmī,
vīncĕrĕ Caēcĭlĭūs grăvĭtātĕ, Tĕrēntĭŭs ārtĕ.
hōs ēdīscĭt ĕt hōs ārtō stīpātă thĕātrō60
spēctāt Rōmă pŏtēns; hăbĕt hōs nŭmĕrātquĕ pŏētās
ād nōstrūm tēmpūs Līvī scrīptōrĭs ăb aēvō.
īntērdūm vūlgūs rēctūm vĭdĕt, ēst ŭbĭ pēccāt.
sī vĕtĕrēs ĭtă mīrātūr laūdātquĕ pŏētās
ūt nĭhĭl āntĕfĕrāt, nĭhĭl īllīs cōmpărĕt, ērrāt:65
sī quaēdām nĭmĭs āntīquē, sī plērăquĕ dūrē
dīcĕrĕ crēdĭt ĕōs, īgnāvē mūltă fătētūr,
ēt săpĭt ēt mēcūm făcĭt ēt Iŏvĕ iūdĭcăt aēquō.
nōn ĕquĭdem īnsēctōr dēlēndăvĕ cārmĭnă Līvī
ēssĕ rĕōr, mĕmĭnī quaē plāgōsūm mĭhĭ pārvō70
Ōrbĭlĭūm dīctārĕ; sĕd ēmēndātă vĭdērī
pūlchrăque ĕt ēxāctīs mĭnĭmūm dīstāntĭă mīrōr;
īntēr quaē vērbum ēmĭcŭīt sī fōrtĕ dĕcōrum, ēt
sī vērsūs paūlō cōncīnnĭŏr ūnŭs ĕt āltēr,
īnīūstĕ tŏtūm dūcīt vēndītquĕ pŏēmă.75
īndīgnōr quīcquām rĕprĕhēndī, nōn quĭă crāssĕ
cōmpŏsĭtum īllĕpĭdēvĕ pŭtētūr, sēd quĭă nūpēr;
nēc vĕnĭam āntīquīs, sĕd hŏnōrem ēt praēmĭă pōscī.
Rēctē nēcnĕ crŏcūm flōrēsquĕ pĕrāmbŭlĕt Āttaē
fābŭlă sī dŭbĭtēm, clāmēnt pĕrĭīssĕ pŭdōrēm80
cūnctī paēnĕ pătrēs, ĕă cūm rĕprĕhēndĕrĕ cōnēr
quaē grăvĭs Aēsōpūs, quaē dōctūs Rōscĭŭs ēgīt.
vēl quĭă nīl rēctūm nĭsĭ quōd plăcŭīt sĭbĭ dūcūnt,
vēl quĭă tūrpĕ pŭtānt pārērĕ mĭnōrĭbŭs, ēt quaē
īmbērbēs dĭdĭcērĕ, sĕnēs pērdēndă fătērī.85
iām Sălĭārĕ Nŭmaē cārmēn quī laūdăt ĕt īllūd,
quōd mēcum īgnōrāt, sōlūs vūlt scīrĕ vĭdērī,
īngĕnĭīs nōn īllĕ făvēt plaūdītquĕ sĕpūltīs,
nōstră sĕd īmpūgnāt, nōs nōstrăquĕ līvĭdŭs ōdīt.
quōd sī tām Graēcīs nŏvĭtās īnvīsă fŭīssēt90
quām nōbīs, quīd nūnc ēssēt vĕtŭs? aūt quĭd hăbērēt
quōd lĕgĕrēt tĕrĕrētquĕ vĭrītīm pūblĭcŭs ūsūs?
ūt prīmūm pŏsĭtīs nūgārī Graēcĭă bēllīs
coēpĭt ĕt īn vĭtĭūm fōrtūnā lābĭĕr aēquā,
nūnc āthlētārūm stŭdĭīs, nūnc ārsĭt ĕquōrūm,95
mārmŏrĭs aūt ĕbŏrīs fābrōs aūt aērĭs ămāvīt,
sūspēndīt pīctā vūltūm mēntēmquĕ tăbēllā,
nūnc tībīcĭnĭbūs, nūnc ēst gāvīsă trăgoēdīs;
sūb nūtrīcĕ pŭēllă vĕlūt sī lūdĕrĕt īnfāns,
quōd cŭpĭdē pĕtĭīt mātūrē plēnă rĕlīquīt.100
quīd plăcĕt aūt ŏdĭo ēst quōd nōn mūtābĭlĕ crēdās?
hōc pācēs hăbŭērĕ bŏnaē vēntīquĕ sĕcūndī.
Rōmaē dūlcĕ dĭū fŭĭt ēt sōllēmnĕ rĕclūsā
mānĕ dŏmō vĭgĭlārĕ, clĭēntī prōmĕrĕ iūră,
caūtōs nōmĭnĭbūs rēctīs ēxpēndĕrĕ nūmmōs,105
māiōrēs aūdīrĕ, mĭnōrī dīcĕrĕ pēr quaē
crēscĕrĕ rēs pōssēt, mĭnŭī dāmnōsă lĭbīdŏ.
mūtāvīt mēntēm pŏpŭlūs lĕvĭs ēt călĕt ūnō
scrībēndī stŭdĭō; pŭĕrī pātrēsquĕ sĕvērī
frōndĕ cŏmās vīnctī cēnānt ēt cārmĭnă dīctānt.110
īpse ĕgŏ, quī nūllōs me āffīrmō scrībĕrĕ vērsūs
īnvĕnĭōr Pārthīs mēndācĭŏr, ēt prĭŭs ōrtō
sōlĕ vĭgīl călămum ēt chārtās ēt scrīnĭă pōscō.
nāvem ăgĕre īgnārūs nāvīs tĭmĕt; hābrŏtŏnum aēgrō
nōn aūdēt nĭsĭ quī dĭdĭcīt dărĕ; quōd mĕdĭcōrūmst115
prōmīttūnt mĕdĭcī; trāctānt fābrīlĭă fābrī:
scrībĭmŭs īndōctī dōctīquĕ pŏēmătă pāssīm.
hīc ērrōr tămĕn ēt lĕvĭs haēc īnsānĭă quāntās
vīrtūtēs hăbĕāt sīc cōllĭgĕ; vātĭs ăvārūs
nōn tĕmĕre ēst ănĭmūs; vērsūs ămăt, hōc stŭdĕt ūnūm;120
dētrīmēntă, fŭgās sērvōrum, īncēndĭă rīdēt;
nōn fraūdēm sŏcĭō pŭĕrōve īncōgĭtăt ūllām
pūpīllō; vīvīt sĭlĭquīs ēt pānĕ sĕcūndō;
mīlĭtĭaē quāmquām pĭgĕr ēt mălŭs, ūtĭlĭs ūrbī,
sī dās hōc, pārvīs quŏquĕ rēbūs māgnă iŭvārī.125
ōs tĕnĕrūm pŭĕrī bālbūmquĕ pŏētă fĭgūrāt,
tōrquĕt ăb ōbscēnīs iām nūnc sērmōnĭbŭs aūrēm,
mōx ĕtĭām pēctūs praēcēptīs fōrmăt ămīcīs,
āspĕrĭtātĭs ĕt īnvĭdĭaē cōrrēctŏr ĕt īraē;
rēctē fāctă rĕfērt, ŏrĭēntĭă tēmpŏră nōtīs130
īnstrŭĭt ēxēmplīs, ĭnŏpēm sōlātŭr ĕt aēgrūm.
cāstīs cūm pŭĕrīs īgnāră pŭēllă mărītī
dīscĕrĕt ūndĕ prĕcēs, vātēm nī Mūsă dĕdīssēt?
pōscĭt ŏpēm chŏrŭs ēt praēsēntĭă nūmĭnă sēntīt,
caēlēstīs īmplōrăt ăquās dōctā prĕcĕ blāndūs,135
āvērtīt mōrbōs, mĕtŭēndă pĕrīcŭlă pēllīt,
īmpĕtrăt ēt pācem ēt lŏcŭplētēm frūgĭbŭs ānnūm.
cārmĭnĕ dī sŭpĕrī plācāntūr, cārmĭnĕ Mānēs.
āgrĭcŏlaē prīscī, fōrtēs pārvōquĕ bĕātī,
cōndĭtă pōst frūmēntă lĕvāntēs tēmpŏrĕ fēstō140
cōrpŭs ĕt īpsum ănĭmūm spē fīnīs dūră fĕrēntēm,
cūm sŏcĭīs ŏpĕrūm pŭĕrīs ēt cōniŭgĕ fīdā,
Tēllūrēm pōrcō, Sīlvānūm lāctĕ pĭābānt,
flōrĭbŭs ēt vīnō Gĕnĭūm mĕmŏrēm brĕvĭs aēvī.
Fēscēnnīnă pĕr hūnc īnvēntă lĭcēntĭă mōrēm145
vērsĭbŭs āltērnīs ōpprōbrĭă rūstĭcă fūdīt.
lībērtāsquĕ rĕcūrrēntīs āccēptă pĕr ānnōs
lūsĭt ămābĭlĭtēr, dōnēc iām saēvŭs ăpērtām
īn răbĭēm coēpīt vērtī iŏcŭs ēt pĕr hŏnēstās
īrĕ dŏmōs īmpūnĕ mĭnāx. dŏlŭērĕ crŭēntō150
dēntĕ lăcēssītī; fŭĭt īntāctīs quŏquĕ cūră
cōndĭcĭōnĕ sŭpēr cōmmūnī; quīn ĕtĭām lēx
poēnăquĕ lātă, mălō quaē nōllēt cārmĭnĕ quēmquām
dēscrībī: vērtērĕ mŏdūm fōrmīdĭnĕ fūstīs
ād bĕnĕ dīcēndūm dēlēctāndūmquĕ rĕdāctī.155
Graēcĭă cāptă fĕrūm vīctōrēm cēpĭt ĕt ārtīs
īntŭlĭt āgrēstī Lătĭō. sīc hōrrĭdŭs īllĕ
dēflūxīt nŭmĕrūs Sātūrnĭŭs, ēt grăvĕ vīrūs
mūndĭtĭaē pĕpŭlērĕ; sĕd īn lōngūm tămĕn aēvūm
mānsērūnt hŏdĭēquĕ mănēnt vēstīgĭă rūrīs.160
sērŭs ĕnīm Graēcīs ādmōvĭt ăcūmĭnă chārtīs,
ēt pōst Pūnĭcă bēllă quĭētūs quaērĕrĕ coēpīt,
quīd Sŏphŏclēs ēt Thēspĭs ĕt Aēschўlŭs ūtĭlĕ fērrēnt.
tēmptāvīt quŏquĕ rēm, sī dīgnē vērtĕrĕ pōssēt,
ēt plăcŭīt sĭbĭ, nātūrā sūblīmĭs ĕt ācēr;165
nām spīrāt trăgĭcūm sătĭs ēt fēlīcĭtĕr aūdēt,
sēd tūrpēm pŭtăt īnscītē mĕtŭītquĕ lĭtūrām.
crēdĭtŭr, ēx mĕdĭō quĭă rēs ārcēssĭt, hăbērĕ
sūdōrīs mĭnĭmūm, sĕd hăbēt cōmoēdĭă tāntō
plūs ŏnĕrīs, quāntō vĕnĭaē mĭnŭs. āspĭcĕ. Plaūtūs170
quō pāctō pārtīs tūtētŭr ămāntĭs ĕphēbī,
ūt pătrĭs āttēntī, lēnōnĭs ŭt īnsĭdĭōsī,
quāntūs sīt Dōssēnnŭs ĕdācĭbŭs īn părăsītīs,
quām nōn āstrīctō pērcūrrāt pūlpĭtă sōccō;
gēstĭt ĕnīm nūmmum īn lŏcŭlōs dēmīttĕrĕ, pōst hōc175
sēcūrūs cădăt ān rēctō stēt fābŭlă tālō.
quēm tŭlĭt ād scaēnām vēntōsō Glōrĭă cūrrū,
ēxănĭmāt lēntūs spēctātōr, sēdŭlŭs īnflāt:
sīc lĕvĕ, sīc pārvum ēst, ănĭmūm quōd laūdĭs ăvārūm
sūbrŭĭt aūt rĕfĭcīt. vălĕāt rēs lūdĭcră sī mē180
pālmă nĕgātă măcrūm, dōnātă rĕdūcĭt ŏpīmūm.
saēpe ĕtĭam aūdācēm fŭgăt hōc tērrētquĕ pŏētām,
quōd nŭmĕrō plūrēs, vīrtūte ĕt hŏnōrĕ mĭnōrēs,
īndōctī stŏlĭdīque, ēt dēpūgnārĕ părātī
sī dīscōrdĕt ĕquēs, mĕdĭa īntēr cārmĭnă pōscūnt185
aūt ūrsum aūt pŭgĭlēs; hīs nām plēbēcŭlă gaūdēt.
vērum ĕquĭtīs quŏquĕ iām mīgrāvĭt ăb aūrĕ vŏlūptās
ōmnĭs ăd īncērtōs ŏcŭlōs ēt gaūdĭă vānă.
quāttŭŏr aūt plŭrĭs aūlaēā prēmūntŭr ĭn hōrās,
dūm fŭgĭūnt ĕquĭtūm tūrmaē pĕdĭtūmquĕ cătērvaē;190
mōx trăhĭtūr mănĭbūs rēgūm fōrtūnă rĕtōrtīs,
ēssĕdă fēstīnānt, pīlēntă, pĕtōrrĭtă, nāvēs,
cāptīvūm pōrtātŭr ĕbūr, cāptīvă Cŏrīnthūs.
sī fŏrĕt īn tērrīs, rīdērēt Dēmŏcrĭtūs, seū
dīvērsūm cōnfūsă gĕnūs pānthēră cămēlō195
sīve ĕlĕphās ālbūs vūlgī cōnvērtĕrĕt ōră;
spēctārēt pŏpŭlūm lūdīs āttēntĭŭs īpsīs,
ūt sĭbĭ praēbēntēm nĭmĭō spēctācŭlă plūră;
scrīptōrēs aūtēm nārrārĕ pŭtārĕt ăsēllō
fābēllām sūrdō. nām quaē pērvīncĕrĕ vōcēs200
ēvālvērĕ sŏnūm rĕfĕrūnt quēm nōstră thĕātră?
Gārgānūm mūgīrĕ pŭtēs nĕmŭs aūt mărĕ Tūscūm,
tāntō cūm strĕpĭtū lūdī spēctāntŭr ĕt ārtēs,
dīvĭtĭaēquĕ pĕrēgrīnaē, quĭbŭs ōblĭtŭs āctōr
cūm stĕtĭt īn scaēnā, cōncūrrīt dēxtĕră laēvaē.205
dīxĭt ădhūc ălĭquīd? nīl sānē. quīd plăcĕt ērgō?
lānă Tărēntīnō vĭŏlās ĭmĭtātă vĕnēnō.
āc nē fōrtĕ pŭtēs mē, quaē făcĕre īpsĕ rĕcūsēm,
cūm rēctē trāctēnt ălĭī, laūdārĕ mălīgnē,
īllĕ pĕr ēxtēntūm fūnēm mĭhĭ pōssĕ vĭdētūr210
īrĕ pŏētă, mĕūm quī pēctŭs ĭnānĭtĕr āngīt,
īrrītāt, mūlcēt, fālsīs tērrōrĭbŭs īmplēt,
ūt măgŭs, ēt mŏdŏ mē Thēbīs, mŏdŏ pōnĭt Ăthēnīs
vērum ăge ĕt hīs, quī sē lēctōrī crēdĕrĕ mālūnt
quām spēctātōrīs fāstīdĭă fērrĕ sŭpērbī,215
cūrām rēddĕ brĕvēm, sī mūnŭs Ăpōllĭnĕ dīgnūm
vīs cōmplērĕ lĭbrīs ēt vātĭbŭs āddĕrĕ cālcār,
ūt stŭdĭō māiōrĕ pĕtānt Hĕlĭcōnă vĭrēntēm.
mūltă quĭdēm nōbīs făcĭmūs mălă saēpĕ pŏētaē
(ūt vīnēta ĕgŏmēt caēdām mĕă), cūm tĭbĭ lībrūm220
sōllĭcĭtō dămŭs aūt fēssō; cūm laēdĭmŭr, ūnūm
sī quĭs ămīcōrum ēst aūsūs rĕprĕhēndĕrĕ vērsūm;
cum loca iam recitata reuoluimus irreuocati;
cūm lāmēntāmūr nōn āppārērĕ lăbōrēs
nōstrōs ēt tĕnŭī dēdūctă pŏēmătă fīlō;225
cūm spērāmŭs ĕō rēm vēntūram ūt, sĭmŭl ātquĕ
cārmĭnă rēscĭĕrīs nōs fīngĕrĕ, cōmmŏdŭs ūltrō
ārcēssās ĕt ĕgērĕ vĕtēs ēt scrībĕrĕ cōgās.
sēd tămĕn ēst ŏpĕraē prĕtĭūm cōgnōscĕrĕ, quālīs
aēdĭtŭōs hăbĕāt bēllī spēctātă dŏmīquĕ230
vīrtūs, īndīgnō nōn cōmmīttēndă pŏētaē.
grātŭs Ălēxāndrō rēgī māgnō fŭĭt īllĕ
Choērĭlŭs, īncūltīs quī vērsĭbŭs ēt mălĕ nātīs
rēttŭlĭt āccēptōs, rēgălĕ nŏmīsmă, Phĭlīppōs.
sēd vĕlŭtī trāctātă nŏtām lābēmquĕ rĕmīttūnt235
ātrāmēntă, fĕrē scrīptōrēs cārmĭnĕ foēdō
splēndĭdă fāctă lĭnūnt. īdēm rēx īllĕ pŏēmă
quī tām rīdĭcŭlūm tām cārē prōdĭgŭs ēmīt,
ēdīctō vĕtŭīt nē quīs sē praētĕr Ăpēllēn
pīngĕrĕt, aūt ălĭūs Lŷsīppō dūcĕrĕt aēră240
fōrtĭs Ălēxāndrī vūltūm sĭmŭlāntĭă. quōdsī
iūdĭcĭūm sūbtīlĕ vĭdēndīs ārtĭbŭs īllūd
ād lībrōs ĕt ăd haēc Mūsārūm dōnă vŏcārēs,
Boēōtum īn crāssō iūrārēs āĕrĕ nātūm.
āt nĕquĕ dēdĕcŏrānt tŭă dē sē iūdĭcĭa ātquĕ245
mūnĕră, quaē mūltā dāntīs cūm laūdĕ tŭlērūnt,
dīlēctī tĭbĭ Vērgĭlĭūs Vărĭūsquĕ pŏētaē;
nēc măgĭs ēxprēssī vūltūs pēr aēnĕă sīgnă,
quām pēr vātĭs ŏpūs mōrēs ănĭmīquĕ vĭrōrūm
clārōrum āppārēnt. nēc sērmōnēs ĕgŏ māllēm250
rēpēntīs pĕr hŭmūm quām rēs cōmpōnĕrĕ gēstās,
tērrārūmquĕ sĭtūs ēt flūmĭnă dīcĕre, ĕt ārcēs
mōntĭbŭs īmpŏsĭtās ēt bārbără rēgnă, tŭīsquĕ
aūspĭcĭīs tōtūm cōnfēctă dŭēllă pĕr ōrbēm,
claūstrăquĕ cūstōdēm pācīs cŏhĭbēntĭă Iānūm,255
ēt fōrmīdātām Pārthīs tē prīncĭpĕ Rōmām,
sī quāntūm cŭpĕrēm pōssēm quŏquĕ; sēd nĕquĕ pārvūm
cārmēn māēstās rĕcĭpīt tŭă, nēc mĕŭs aūdēt
rēm tēmptārĕ pŭdōr quām vīrēs fērrĕ rĕcūsēnt.
sēdŭlĭtās aūtēm stūltē quēm dīlĭgĭt ūrgēt,260
praēcĭpŭē cūm sē nŭmĕrīs cōmmēndăt ĕt ārtĕ:
dīscĭt ĕnīm cĭtĭūs mĕmĭnītquĕ lĭbēntĭŭs īllūd
quōd quīs dērīdēt, quām quōd prŏbăt ēt vĕnĕrātūr.
nīl mŏrŏr ōffĭcĭūm quōd mē grăvăt, āc nĕquĕ fīctō
īn pēiūs vūltū prōpōnī cērĕŭs ūsquām,265
nēc prāvē fāctīs dĕcŏrārī vērsĭbŭs ōptō,
nē rŭbĕām pīnguī dōnātūs mūnĕre, ĕt ūnā
cūm scrīptōrĕ mĕō, cāpsā pōrrēctŭs ŏpērtā,
dēfĕrăr īn vīcūm vēndēntēm tūs ĕt ŏdōrēs
ēt pĭpĕr ēt quīdquīd chārtīs ămĭcītŭr ĭnēptīs.270
2
Flōrĕ, bŏnō clārōquĕ fĭdēlĭs ămīcĕ Nĕrōnī,
sī quīs fōrtĕ vĕlīt pŭĕrūm tĭbĭ vēndĕrĕ nātūm
Tībŭrĕ vēl Găbĭīs, ēt tēcūm sīc ăgăt: "hīc ēt
cāndĭdŭs ēt tālōs ā vērtĭcĕ pūlchĕr ăd īmōs
fīĕt ĕrītquĕ tŭūs nūmmōrūm mīlĭbŭs ōctō,5
vērnă mĭnīstĕrĭīs ād nūtūs āptŭs ĕrīlīs
līttĕrŭlīs Graēcīs īmbūtŭs, ĭdōnĕŭs ārtī
cuīlĭbĕt; ārgīllā quīdvīs ĭmĭtābĕrĭs ūdā;
quīn ĕtĭām cănĕt īndōctūm sēd dūlcĕ bĭbēntī:
mūltă fĭdēm prōmīssă lĕvānt, ŭbĭ plēnĭŭs aēquō10
laūdāt vēnālīs quī vūlt ēxtrūdĕrĕ mērcēs:
rēs ūrgēt mē nūllă; mĕō sūm paūpĕr ĭn aērĕ:
nēmo hōc māngōnūm făcĕrēt tĭbĭ; nōn tĕmĕre ā mē
quīvīs fērrĕt ĭdēm. sĕmĕl hīc cēssāvĭt ĕt, ūt fīt
īn scālīs lătŭīt mĕtŭēns pēndēntĭs hăbēnaē.15
dēs nūmmōs, ēxcēptă nĭhīl tē sī fŭgă laēdīt"
īllĕ fĕrāt prĕtĭūm poēnaē sēcūrŭs, ŏpīnōr.
prūdēns ēmīstī vĭtĭōsūm; dīctă tĭbi ēst lēx:
īnsĕquĕrīs tămĕn hūnc ēt lītĕ mŏrārĭs ĭnīquā?
dīxī mē pīgrūm prŏfĭcīscēntī tĭbĭ, dīxī20
tālĭbŭs ōffĭcĭīs prŏpĕ māncūm, nē mĕă saēvūs
iūrgārēs ād tē quŏd ĕpīstŭlă nūllă rĕdīrēt.
quīd tūm prōfēcī, mēcūm făcĭēntĭă iūră
sī tămĕn āttēmptās? quĕrĕrīs sŭpĕr hōc ĕtĭām, quōd
ēxspēctātă tĭbī nōn mīttām cārmĭnă mēndāx.25
Lūcūllī mīlēs cōllēctă vĭātĭcă mūltīs
aērūmnīs, lāssūs dūm nōctū stērtĭt, ăd āssēm
pērdĭdĕrāt: pōst hōc vĕhĕmēns lŭpŭs, ēt sĭbi ĕt hōstī
īrātūs părĭtēr, iēiūnīs dēntĭbŭs ācēr,
praēsĭdĭūm rĕgălē lŏcŏ dēĭĕcīt, ŭt ăīūnt,30
sūmmē mūnīto ēt mūltārūm dīvĭtĕ rērūm.
clārŭs ŏb īd fāctūm dōnīs ōrnātŭr hŏnēstīs,
āccĭpĭt ēt bīs dēnă sŭpēr sēstērtĭă nūmmūm.
fōrtĕ sŭb hōc tēmpūs cāstēllum ēvērtĕrĕ praētōr
nēscĭŏ quōd cŭpĭēns hōrtārī coēpĭt ĕūndēm35
vērbīs quaē tĭmĭdō quŏquĕ pōssēnt āddĕrĕ mēntēm:
"ī, bŏnĕ, quō vīrtūs tŭă tē vŏcăt, ī pĕdĕ faūstō,
grāndĭă lātūrūs mĕrĭtōrūm praēmĭă. quīd stās?"
pōst haēc īllĕ cătūs, quāntūmvīs rūstĭcŭs, "ībīt,
ībĭt ĕō quō vīs quī zōnām pērdĭdĭt" īnquīt.40
Rōmaē nūtrīrī mĭhĭ cōntĭgĭt, ātquĕ dŏcērī
īrātūs Grāīs quāntūm nŏcŭīssĕt Ăchīllēs.
ādiēcērĕ bŏnaē paūlō plūs ārtĭs Ăthēnaē,
scīlĭcĕt ūt vēllēm cūrvō dīnōscĕrĕ rēctūm,
ātque īntēr sīlvās Ăcădēmī quaērĕrĕ vērūm.45
dūră sĕd ēmōvērĕ lŏcō mē tēmpŏră grātō,
cīvīlīsquĕ rŭdēm bēllī tŭlĭt aēstŭs ĭn ārmă
Caēsărĭs Aūgūstī nōn rēspōnsūră lăcērtīs.
ūndĕ sĭmūl prīmūm mē dīmīsērĕ Phĭlīppī,
dēcīsīs hŭmĭlēm pēnnīs ĭnŏpēmquĕ pătērnī50
ēt lărĭs ēt fūndī, paūpērtās īmpŭlĭt aūdāx
ūt vērsūs făcĕrēm: sēd quōd nōn dēsĭt hăbēntēm
quaē pŏtĕrūnt ūmquām sătĭs ēxpūrgārĕ cĭcūtaē,
nī mĕlĭūs dōrmīrĕ pŭtēm quām scrībĕrĕ vērsūs?
sīngŭlă dē nōbīs ānnī praēdāntŭr ĕūntēs;55
ērĭpŭērĕ iŏcōs, Vĕnĕrēm, cōnvīvĭă, lūdūm;
tēndūnt ēxtōrquērĕ pŏēmătă; quīd făcĭām vīs?
dēnĭquĕ nōn ōmnēs ĕădēm mīrāntŭr ămāntquĕ:
cārmīnē tū gaūdēs, hīc dēlēctātŭr ĭāmbīs,
īllĕ Bĭōnēīs sērmōnĭbŭs ēt sălĕ nīgrō.60
trēs mĭhĭ cōnvīvaē prŏpĕ dīssēntīrĕ vĭdēntūr,
pōscēntēs vărĭō mūltūm dīvērsă pălātō.
quīd dēm? quīd nōn dēm? rēnvīs tū, quōd iŭbĕt āltēr;
quōd pĕtĭs, īd sāne ēst īnvīsum ăcĭdūmquĕ dŭōbūs.
praētēr cētĕră mē Rōmaēnĕ pŏēmătă cēnsēs65
scrībĕrĕ pōsse īntēr tōt cūrās tōtquĕ lăbōrēs?
hīc spōnsūm vŏcăt, hīc aūdītūm scrīptă rĕlīctīs
ōmnĭbŭs ōffĭcĭīs; cŭbăt hīc īn cōllĕ Quĭrīnī,
hīc ēxtrēmo ĭn Ăvēntīnō, vīsēndŭs ŭtērquĕ;
īntērvāllă vĭdēs hūmānē cōmmŏdă. vērūm70
pūraē sūnt plătĕaē, nĭhĭl ūt mĕdĭtāntĭbŭs ōbstēt.
fēstīnāt călĭdūs mūlīs gĕrŭlīsquĕ rĕdēmptōr,
tōrquēt nūnc lăpĭdēm, nūnc īngēns māchĭnă tīgnūm,
trīstĭă rōbūstīs lūctāntūr fūnĕră plaūstrīs,
hāc răbĭōsă fŭgīt cănĭs, hāc lŭtŭlēntă rŭīt sūs:75
ī nūnc ēt vērsūs tēcūm mĕdĭtārĕ cănōrōs.
scrīptōrūm chŏrŭs ōmnĭs ămāt nĕmŭs ēt fŭgĭt ūrbēm
rītĕ clĭēns Bācchī sōmnō gaūdēntĭs ĕt ūmbrā:
tū me īntēr strĕpĭtūs nōctūrnōs ātquĕ dĭūrnōs
vīs cănĕre ēt cōntrāctă sĕquī vēstīgĭă vātūm?80
īngĕnĭūm sĭbĭ quōd văcŭās dēsūmpsĭt Ăthēnās,
ēt stŭdĭīs ānnōs sēptēm dĕdĭt īnsĕnŭītquĕ
lībrīs ēt cūrīs, stătŭā tăcĭtūrnĭŭs ēxīt
plērūmque ēt rīsū pŏpŭlūm quătĭt; hīc ĕgŏ rērūm
flūctĭbŭs īn mĕdĭīs ēt tēmpēstātĭbŭs ūrbīs85
vērbă lўraē mōtūră sŏnūm cōnēctĕrĕ dīgnēr?
frātĕr ĕrāt Rōmaē cōnsūltī rhētŏr, ŭt āltēr
āltĕrĭūs sērmōnĕ mĕrōs aūdīrĕt hŏnōrēs,
Grācchŭs ŭt hīc īllī, fŏrĕt huīc ūt Mūcĭŭs īllĕ.
quī mĭnŭs ārgūtōs vēxāt fŭrŏr īstĕ pŏētās?90
cārmĭnă cōmpōno, hīc ĕlĕgōs. "mīrābĭlĕ vīsū
caēlātūmquĕ nŏvēm Mūsīs ŏpŭs!" āspĭcĕ prīmūm,
quāntō cūm fāstū, quāntō mōlīmĭnĕ cīrcūm
spēctēmūs văcŭām Rōmānīs vātĭbŭs aēdēm!
mōx ĕtĭām, sī fōrtĕ văcās, sĕquĕre ēt prŏcŭl aūdī,95
quīd fĕrăt ēt quārē sĭbĭ nēctăt ŭtērquĕ cŏrōnām.
caēdĭmŭr ēt tŏtĭdēm plāgīs cōnsūmĭmŭs hōstēm
lēntō Sāmnītēs ād lūmĭnă prīmă dŭēllō.
dīscēdo Ālcaēūs pūncto īllĭŭs; īllĕ mĕō quīs?
quīs nĭsĭ Cāllĭmăchūs? sī plūs āppōscĕrĕ vīsūs,100
fīt Mīmnērmŭs ĕt ōptīvō cōgnōmĭnĕ crēscīt.
mūltă fĕro, ūt plācēm gĕnŭs īrrītābĭlĕ vātūm,
cūm scrībo ēt sūpplēx pŏpŭlī sūffrāgĭă cāptō;
īdēm, fīnītīs stŭdĭīs ēt mēntĕ rĕcēptā,
ōbtūrēm pătŭlās īmpūnĕ lĕgēntĭbŭs aūrīs.105
rīdēntūr mălă quī cōmpōnūnt cārmĭnă; vērūm
gaūdēnt scrībēntēs ēt sē vĕnĕrāntŭr ĕt ūltrō,
sī tăcĕās, laūdānt quīdquīd scrīpsērĕ bĕātī.
āt quī lēgĭtĭmūm cŭpĭēt fēcīssĕ pŏēmă,
cūm tăbŭlīs ănĭmūm cēnsōrīs sūmĕt hŏnēstī;110
aūdēbīt, quaēcūmquĕ părūm splēndōrĭs hăbēbūnt
ēt sĭnĕ pōndĕre ĕrūnt ĕt hŏnōre īndīgnă fĕrēntūr,
vērbă mŏvērĕ lŏcō, quămŭīs īnvītă rĕcēdānt
ēt vērsēntŭr ădhūc īntrā pĕnĕtrālĭă Vēstaē:
ōbscūrātă dĭū pŏpŭlō bŏnŭs ērŭĕt ātquĕ115
prōfĕrĕt īn lūcēm spĕcĭōsă vŏcābŭlă rērūm,
quaē prīscīs mĕmŏrātă Cătōnĭbŭs ātquĕ Cĕthēgīs
nūnc sĭtŭs īnfōrmīs prĕmĭt ēt dēsērtă vĕtūstās;
āscīscēt nŏvă, quaē gĕnĭtōr prōdūxĕrĭt ūsūs:
vehēmēns ēt lĭquĭdūs pūrōquĕ sĭmīllĭmŭs āmnī120
fūndĕt ŏpēs Lătĭūmquĕ bĕābīt dīvĭtĕ līnguā;
lūxūriāntĭă cōmpēscēt, nĭmĭs āspĕră sānō
lēvābīt cūltū, vīrtūtĕ cărēntĭă tōllēt,
lūdēntīs spĕcĭēm dăbĭt ēt tōrquēbĭtŭr, ūt quī
nūnc Sătўrūm, nūnc āgrēstēm Cŷclōpă mŏvētūr.125
praētŭlĕrīm scrīptōr dēlīrŭs ĭnērsquĕ vĭdērī,
dūm mĕă dēlēctēnt mălă mē vēl dēnĭquĕ fāllānt,
quām săpĕre ēt rīngī. fŭĭt haūd īgnōbĭlĭs Ārgīs,
quī sē crēdēbāt mīrōs aūdīrĕ trăgoēdōs,
īn văcŭō laētūs sēssōr plaūsōrquĕ thĕātrō;130
cētĕră quī vītaē sērvārēt mūnĭă rēctō
mōrĕ, bŏnūs sānē vīcīnŭs, ămābĭlĭs hōspēs,
cōmĭs ĭn ūxōrēm, pōssēt qui īgnōscĕrĕ sērvīs
ēt sīgnō laēsō nōn īnsānīrĕ lăgoēnaē,
pōssēt quī rūpem ēt pŭtĕūm vītārĕ pătēntēm.135
hīc ŭbĭ cōgnātōrum ŏpĭbūs cūrīsquĕ rĕfēctūs
ēxpŭlĭt ēllĕbŏrō mōrbūm bīlēmquĕ mĕrācō,
ēt rĕdĭt ād sēsē, "pōl me ōccīdīstĭs, ămīcī,
nōn sērvāstĭs" ăīt, "cŭĭ sīc ēxtōrtă vŏlūptās
ēt dēmptūs pēr vīm mēntīs grātīssĭmŭs ērrōr."140
nīmīrūm săpĕre ēst ābiēctīs ūtĭlĕ nūgīs,
ēt tēmpēstīvūm pŭĕrīs cōncēdĕrĕ lūdūm,
āc nōn vērbă sĕquī fĭdĭbūs mŏdŭlāndă Lătīnīs,
sēd vēraē nŭmĕrōsquĕ mŏdōsque ēdīscĕrĕ vītaē.
quōcīrcā mēcūm lŏquŏr haēc tăcĭtūsquĕ rĕcōrdōr145
sī tĭbĭ nūllă sĭtīm fīnīrēt cōpĭă lŷmphaē,
nārrārēs mĕdĭcīs: quōd quāntō plūră părāstī
tāntō plūră cŭpīs, nūllīnĕ fătērĭĕr aūdēs?
sī vūlnūs tĭbĭ mōnstrātā rādīcĕ vĕl hērbā
nōn fĭĕrēt lĕvĭūs, fŭgĕrēs rādīcĕ vĕl hērbā150
prōfĭcĭēntĕ nĭhīl cūrārĭĕr. aūdĭĕrās, cuī
rēm dī dōnārēnt, īllī dēcēdĕrĕ prāvām
stūltĭtĭam; ēt cūm sīs nĭhĭlō săpĭēntĭŏr ēx quō
plēnĭŏr ēs, tămĕn ūtērīs mŏnĭtōrĭbŭs īsdēm?
āt sī dīvĭtĭaē prūdēntēm rēddĕrĕ pōssēnt,155
sī cŭpĭdūm tĭmĭdūmquĕ mĭnūs tē, nēmpĕ rŭbērēs,
vīvĕrĕt īn tērrīs tē sī quĭs ăvārĭŏr ūnō.
sī prŏprĭum ēst quōd quīs lībrā mērcātŭs ĕt aērēst,
quaēdām, sī crēdīs cōnsūltīs, māncĭpăt ūsūs;
quī tē pāscĭt ăgēr tŭŭs ēst, ēt vīlĭcŭs Ōrbī,160
cūm sĕgĕtēs ōccāt tĭbĭ mōx frūmēntă dătūrās,
tē dŏmĭnūm sēntīt. dās nūmmōs, āccĭpĭs ūvām,
pūllōs, ōvă, cădūm tēmētī: nēmpĕ mŏdo īstō
paūlātīm mērcārĭs ăgrūm, fōrtāssĕ trĕcēntīs
aūt ĕtĭām sūprā nūmmōrūm mīlĭbŭs ēmptūm.165
Quīd rēfērt, vīvās nŭmĕrātō nūpĕr ăn ōlīm?
ēmptŏr Ărīcīnī quōndām Vĕĭēntĭs ĕt ārvī
ēmptūm cēnăt hŏlūs, quămŭīs ălĭtēr pŭtăt; ēmptīs
sūb nōctēm gĕlĭdām līgnīs călĕfāctăt ăēnūm:
sēd vŏcăt ūsquĕ sŭūm, quā pōpŭlŭs āssĭtă cērtīs170
līmĭtĭbūs vīcīnă rĕfūgīt iūrgĭă; tāmquām
sīt prŏprĭūm quīcquām, pūnctō quōd mōbĭlĭs hōraē
nūnc prĕcĕ, nūnc prĕtĭō, nūnc vī, nūnc mōrtĕ sŭprēmā
pērmūtēt dŏmĭnōs ēt cēdăt ĭn āltĕră iūră.
sīc quĭă pērpĕtŭūs nūllī dătŭr ūsŭs, ĕt hērēs175
hērēdem āltĕrĭūs vĕlŭt ūndă sŭpērvĕnĭt ūndām,
quīd vĭcĭ prōsūnt aūt hōrrēă? quĭdūĕ Călābrīs
sāltĭbŭs ādiēctī Lūcānī, sī mĕtĭt Ōrcūs
grāndĭă cūm pārvīs, nōn ēxōrābĭlĭs aūrō?
gēmmās, mārmŏr, ĕbūr, Tŷrrhēnă sĭgīllă, tăbēllās,180
ārgēntūm, vēstīs Gaētūlō mūrĭcĕ tīnctās,
sūnt quī nōn hābeānt, ēst quī nōn cūrăt hăbērĕ.
cūr āltēr frātrūm cēssāre ēt lūdĕre ĕt ūnguī
praēfĕrăt Hērōdīs pālmētīs pīnguĭbŭs, āltēr
dīvĕs ĕt īmpōrtūnŭs ăd ūmbrām lūcĭs ăb ōrtū185
sīlvēstrēm flāmmīs ēt fērrō mītĭgĕt āgrūm,
scīt Gĕnĭūs, nātālĕ cŏmēs quī tēmpĕrăt āstrūm,
nātūraē dĕŭs hūmānaē, mōrtālĭs ĭn ūnūm
quōdquĕ căpūt, vūltū mūtābĭlĭs, ālbŭs ĕt ātēr.
ūtăr ĕt ēx mŏdĭcō quāntūm rēs pōscĕt ăcērvō190
tōllām, nēc mĕtŭām quīd dē mē iūdĭcĕt hērēs,
quōd nōn plūră dătīs īnvēnĕrĭt: ēt tămĕn īdēm
scīrĕ vŏlām, quāntūm sīmplēx hĭlărīsquĕ nĕpōtī
dīscrĕpĕt ēt quāntūm dīscōrdēt pārcŭs ăvārō.
dīstăt ĕnīm spārgās tŭă prōdĭgŭs ān nĕquĕ sūmptūm195
īnvītūs făcĭās nĕquĕ plūră părārĕ lăbōrēs,
āc pŏtĭūs, pŭĕr ūt fēstīs Quīnquātrĭbŭs ōlīm,
ēxĭgŭō grātōquĕ frŭārīs tēmpŏrĕ rāptīm.
paūpĕrĭēs īmmūndă dŏmūs prŏcŭl ābsĭt: ĕgo, ūtrūm
nāvĕ fĕrār māgna ān pārvā, fĕrăr ūnŭs ĕt īdēm.200
nōn ăgĭmūr tŭmĭdīs vēlīs ăquĭlōnĕ sĕcūndō,
nōn tămĕn ādvērsīs aētātēm dūcĭmŭs aūstrīs,
vīrĭbŭs, īngĕnĭō, spĕcĭē, vīrtūtĕ, lŏcō, rē,
ēxtrēmī prīmōrum, ēxtrēmīs ūsquĕ prĭōrēs.
nōn ĕs ăvārŭs: ăbī. quīd? cētĕră iām sĭmŭl īstō205
cūm vĭtĭō fūgērĕ? cărēt tĭbĭ pēctŭs ĭnānī
āmbītiōnĕ? cărēt mōrtīs fōrmīdĭne ĕt īrā?
sōmnĭă, tērrōrēs măgĭcōs, mīrācŭlă, sāgās,
nōctūrnōs lĕmŭrēs pōrtēntăquĕ Thēssălă rīdēs?
nātālīs grātē nŭmĕrās? īgnōscĭs ămīcīs?210
lēnĭŏr ēt mĕlĭōr fīs āccēdēntĕ sĕnēctā?
quīd te ēxēmptă iŭvāt spīnīs dē plūrĭbŭs ūnă?
vīvĕrĕ sī rēctē nēscīs, dēcēdĕ pĕrītīs.
lūsīstī sătĭs, ēdīstī sătĭs ātquĕ bĭbīstī:
tēmpŭs ăbīrĕ tĭbi ēst, nē pōtūm lārgĭŭs aēquō215
rīdĕăt ēt pūlsēt lāscīvă dĕcēntĭŭs aētās.
ARS POETICA
Hūmānō căpĭtī cērvīcēm pīctŏr ĕquīnām
iūngĕrĕ sī vĕlĭt, ēt vărĭās īndūcĕrĕ plūmās
ūndĭquĕ cōllātīs mēmbrīs, ūt tūrpĭtĕr ātrūm
dēsĭnăt īn pīscēm mŭlĭēr fōrmōsă sŭpērnē,
spēctātum ādmīssī rīsūm tĕnĕātĭs, ămīcī?5
crēdĭtĕ, Pīsōnēs, īstī tăbŭlaē fŏrĕ lībrūm
pērsĭmĭlēm cūiūs, vĕlŭt aēgrī sōmnĭă, vānaē
fīngēntūr spĕcĭēs, ūt nēc pēs nēc căpŭt ūnī
rēddātūr fōrmaē. "pīctōrĭbŭs ātquĕ pŏētīs
quīdlĭbĕt aūdēndī sēmpēr fŭĭt aēquă pŏtēstās."10
scīmŭs, ĕt hānc vĕnĭām pĕtĭmūsquĕ dămūsquĕ vĭcīssīm;
sēd nōn ūt plăcĭdīs cŏĕānt īmmītĭă, nōn ūt
sērpēntēs ăvĭbūs gĕmĭnēntūr, tīgrĭbŭs āgnī.
īncēptīs grăvĭbūs plērūmque ēt māgnă prŏfēssīs
pūrpŭrĕūs, lātē quī splēndĕăt, ūnŭs ĕt āltēr15
āssŭĭtūr pānnūs, cūm lūcŭs ĕt āră Dĭānaē
ēt prŏpĕrāntĭs ăquaē pĕr ămoēnōs āmbĭtŭs āgrōs
aūt flūmēn Rhēnum aūt plŭvĭūs dēscrībĭtŭr ārcūs.
sēd nūnc nōn ĕrăt hīs lŏcŭs. ēt fōrtāssĕ cŭprēssūm
scīs sĭmŭlārĕ: quĭd hōc, sī frāctīs ēnătăt ēxspēs20
nāvĭbŭs aērĕ dătō quī pīngĭtŭr? āmphŏră coēpīt
īnstĭtŭī: cūrrēntĕ rŏtā cūr ūrcĕŭs ēxīt?
dēnĭquĕ sīt quŏdŭīs, sīmplēx dūmtāxăt ĕt ūnūm.
māxĭmă pārs vātūm, pătĕr ēt iŭvĕnēs pătrĕ dīgnī,
dēcĭpĭmūr spĕcĭē rēctī: brĕvĭs ēssĕ lăbōrō,25
ōbscūrūs fīō; sēctāntēm lēvĭă nērvī
dēfĭcĭūnt ănĭmīquĕ; prŏfēssūs grāndĭă tūrgēt:
sērpĭt hŭmī tūtūs nĭmĭūm tĭmĭdūsquĕ prŏcēllaē;
quī vărĭārĕ cŭpīt rēm prōdĭgĭālĭtĕr ūnām,
dēlphīnūm sīlvīs āppīngīt, flūctĭbŭs āprūm.30
īn vĭtĭūm dūcīt cūlpaē fŭgă, sī cărĕt ārtĕ.
Aēmĭlĭūm cīrcā lūdūm făbĕr īmŭs ĕt ūnguīs
ēxprĭmĕt ēt mōllīs ĭmĭtābĭtŭr aērĕ căpīllōs,
īnfēlīx ŏpĕrīs sūmmā, quĭă pōnĕrĕ tōtūm
nēscĭĕt. hūnc ĕgŏ mē, sī quīd cōmpōnĕrĕ cūrēm,35
nōn măgĭs ēssĕ vĕlīm quām nāsō vīvĕrĕ prāvō,
spēctāndūm nīgrīs ŏcŭlīs nīgrōquĕ căpīllō.
sūmĭtĕ mātĕrĭām vēstrīs, quī scrībĭtĭs, aēquām
vīrĭbŭs, ēt vērsātĕ dĭū, quīd fērrĕ rĕcūsēnt,
quīd vāleānt ŭmĕrī. cuī lēctă pŏtēntĕr ĕrīt rēs,40
nēc fācūndĭă dēsĕrĕt hūnc nēc lūcĭdŭs ōrdŏ.
ōrdĭnĭs haēc vīrtūs ĕrĭt ēt vĕnŭs, aūt ĕgŏ fāllōr,
ūt iām nūnc dīcāt iām nūnc dēbēntĭă dīcī,
plērăquĕ dīffĕrăt ēt praēsēns īn tēmpŭs ŏmīttāt;
hōc ămĕt, hōc spērnāt prōmīssī cārmĭnĭs aūctōr.45
īn vērbīs ĕtĭām tĕnŭīs caūtūsquĕ sĕrēndīs
dīxĕrĭs ēgrĕgĭē nōtūm sī cāllĭdă vērbūm
rēddĭdĕrīt iūnctūră nŏvūm sī fōrtĕ nĕcēssēst
īndĭcĭīs mōnstrārĕ rĕcēntĭbŭs ābdĭtă rērūm,
fīngĕrĕ cīnctūtīs nōn ēxaūdītă Cĕthēgīs50
cōntīngēt, dăbĭtūrquĕ lĭcēntĭă sūmptă pŭdēntēr;
ēt nŏvă fīctăquĕ nūpĕr hăbēbūnt vērbă fĭdēm sī
Graēcō fōntĕ cădēnt, pārcē dētōrtă. quĭd aūtēm
Caēcĭlĭō Plaūtōquĕ dăbīt Rōmānŭs ădēmptūm
Vērgĭlĭō Vărĭōque? ĕgŏ cūr, ācquīrĕrĕ paūcă55
sī pōssum, īnvĭdĕōr, cūm līnguă Cătōnĭs ĕt Ēnnī
sērmōnēm pătrĭūm dītāvĕrĭt ēt nŏvă rērūm
nōmĭnă prōtŭlĕrīt? lĭcŭīt sēmpērquĕ lĭcēbīt
sīgnātūm praēsēntĕ nŏtā prōdūcĕrĕ nōmēn.
ūt sīlvaē fŏlĭīs prōnōs mūtāntŭr ĭn ānnōs,60
prīmă cădūnt: ĭtă vērbōrūm vĕtŭs īntĕrĭt aētās,
ēt iŭvĕnūm rītū flōrēnt mŏdŏ nātă vĭgēntquĕ.
dēbēmūr mōrtī nōs nōstrăquĕ; sīvĕ rĕcēptūs
tērrā Nēptūnūs clāssīs ăquĭlōnĭbŭs ārcēt,
rēgĭs ŏpūs, stĕrĭlīsvĕ dĭū pălŭs āptăquĕ rēmīs65
vīcīnās ūrbīs ălĭt ēt grăvĕ sēntĭt ărātrūm,
seū cūrsūm mūtāvĭt ĭnīquūm frūgĭbŭs āmnīs
dōctŭs ĭtēr mĕlĭūs, mōrtālĭă fāctă pĕrībūnt,
nēdūm sērmōnūm stĕt hŏnōs ēt grātĭă vīvāx.
mūltă rĕnāscēntūr quaē iām cĕcĭdērĕ, cădēntquĕ70
quaē nūnc sūnt ĭn hŏnōrĕ vŏcābŭlă, sī vŏlĕt ūsūs,
quēm pĕnĕs ārbĭtrĭum ēst ēt iūs ēt nōrmă lŏquēndī.
rēs gēstaē rēgūmquĕ dŭcūmque ēt trīstĭă bēllă
quō scrībī pōssēnt nŭmĕrō, mōnstrāvĭt Hŏmērūs.
vērsĭbŭs īmpărĭtēr iūnctīs quĕrĭmōnĭă prīmūm,75
pōst ĕtĭam īnclūsa ēst vōtī sēntēntĭă cōmpōs:
quīs tămĕn ēxĭgŭōs ĕlĕgōs ēmīsĕrĭt aūctōr,
grāmmătĭcī cērtānt ĕt ădhūc sūb iūdĭcĕ līs ēst.
Ārchĭlŏchūm prŏprĭō răbĭēs ārmāvĭt ĭāmbō;
hūnc sōccī cēpērĕ pĕdēm grāndēsquĕ cŏthūrnī,80
āltērnīs āptūm sērmōnĭbŭs ēt pŏpŭlārīs
vīncēntēm strĕpĭtūs ēt nātūm rēbŭs ăgēndīs.
Mūsă dĕdīt fĭdĭbūs dīvōs pŭĕrōsquĕ dĕōrūm
ēt pŭgĭlēm vīctōrem ĕt ĕquūm cērtāmĭnĕ prīmūm
ēt iŭvĕnūm cūrās ēt lībĕră vīnă rĕfērrĕ.85
dēscrīptās sērvārĕ vĭcēs ŏpĕrūmquĕ cŏlōrēs
cūr ĕgŏ sī nĕquĕo īgnōrōquĕ pŏētă sălūtōr?
cūr nēscīrĕ pŭdēns prāvē quām dīscĕrĕ mālō?
vērsĭbŭs ēxpōnī trăgĭcīs rēs cōmĭcă nōn vūlt;
īndīgnātŭr ĭtēm prīvātīs āc prŏpĕ sōccō90
dīgnīs cārmĭnĭbūs nārrārī cēnă Thўēstaē.
sīngŭlă quaēquĕ lŏcūm tĕnĕānt sōrtītă dĕcēntēm.
īntērdūm tămĕn ēt vōcēm cōmoēdĭă tōllīt,
īrātūsquĕ Chrĕmēs tŭmĭdō dēlītĭgăt ōrĕ;
ēt trăgĭcūs plērūmquĕ dŏlēt sērmōnĕ pĕdēstrī95
Tēlĕphŭs ēt Pēleūs, cūm paūpĕr ĕt ēxsŭl ŭtērquĕ
prōĭcĭt āmpūllās ēt sēsquĭpĕdālĭă vērbă,
sī cūrāt cōr spēctāntīs tĕtĭgīssĕ quĕrēlā.
nōn sătĭs ēst pūlchra ēssĕ pŏēmătă; dūlcĭă sūntō,
ēt quōcūmquĕ vŏlēnt ănĭmum aūdītōrĭs ăgūntō.100
ūt rīdēntĭbŭs ārrīdēnt, ĭtă flēntĭbŭs ādsūnt
hūmānī vūltūs: sī vīs mē flērĕ, dŏlēndūmst
prīmum īpsī tĭbĭ: tūnc tŭă me īnfōrtūnĭă laēdēnt,
Tēlĕphĕ vēl Pēleū; mălĕ sī māndātă lŏquērīs
aūt dōrmītābo aūt rīdēbō. trīstĭă maēstūm105
vūltūm vērbă dĕcēnt, īrātūm plēnă mĭnārūm,
lūdēntēm lāscīvă, sĕvērūm sērĭă dīctū.
fōrmăt ĕnīm nātūră prĭūs nōs īntŭs ăd ōmnēm
fōrtūnārum hăbĭtūm; iŭvăt aūt īmpēllĭt ăd īrām
aūt ăd hŭmūm maērōrĕ grăvī dēdūcĭt ĕt āngīt;110
pōst ēffērt ănĭmī mōtūs īntērprĕtĕ līnguā.
Sī dīcēntĭs ĕrūnt fōrtūnīs ābsŏnă dīctă,
Rōmānī tōllēnt ĕquĭtēs pĕdĭtēsquĕ căchīnnūm.
īntĕrĕrīt mūltūm dīvūsnĕ lŏquātŭr ăn hērōs,
mātūrūsnĕ sĕnēx ăn ădhūc flōrēntĕ iŭvēntā115
fērvĭdŭs, ēt mātrōnă pŏtēns ān sēdŭlă nūtrīx,
mērcātōrnĕ văgūs cūltōrnĕ vĭrēntĭs ăgēllī,
Cōlchŭs ăn Āssўrĭūs, Thēbīs nūtrītŭs ăn Ārgīs.
aūt fāmām sĕquĕre aūt sĭbĭ cōnvĕnĭēntĭă fīngĕ.
scrīptŏr hŏnōrātūm sī fōrtĕ rĕpōnĭs Ăchīllēm,120
īmpĭgĕr, īrācūndŭs, ĭnēxōrābĭlĭs, ācēr,
iūră nĕgēt sĭbĭ nātă, nĭhīl nōn ārrŏgĕt ārmīs.
sīt Mēdēă fĕrōx īnvīctăquĕ, flēbĭlĭs Īnō,
pērfĭdŭs Īxīōn, Īō văgă, trīstĭs Ŏrēstēs.
sī quĭd ĭnēxpērtūm scaēnaē cōmmīttĭs ĕt aūdēs125
pērsōnām fōrmārĕ nŏvām, sērvētŭr ăd īmūm
quālĭs ăb īncēptō prōcēssĕrĭt, ēt sĭbĭ cōnstēt.
dīffĭcĭle ēst prŏprĭē cōmmūnĭă dīcĕrĕ; tūquĕ
rēctĭŭs Īlĭăcūm cārmēn dēdūcĭs ĭn āctūs,
quām sī prōfērrēs īgnōta īndīctăquĕ prīmūs.130
pūblĭcă mātĕrĭēs prīvātī iūrĭs ĕrīt, sī
nōn cīrcā vīlēm pătŭlūmquĕ mŏrābĕrĭs ōrbēm,
nēc vērbō vērbūm cūrābīs rēddĕrĕ fīdūs
īntērprēs, nēc dēsĭlĭēs ĭmĭtātŏr ĭn ārtūm,
ūndĕ pĕdēm prōfērrĕ pŭdōr vĕtĕt aūt ŏpĕrīs lēx:135
nēc sīc īncĭpĭēs ūt scrīptōr cŷclĭcŭs ōlīm:
"fōrtūnām Prĭămī cāntābo ēt nōbĭlĕ bēllūm."
quīd dīgnūm tāntō fĕrĕt hīc prōmīssŏr hĭātū?
pārtŭrĭēnt mōntēs, nāscētūr rīdĭcŭlūs mūs.
quāntō rēctĭŭs hīc quī nīl mōlītŭr ĭnēptē:140
"dīc mĭhĭ, Mūsă, vĭrūm, cāptaē pōst tēmpŏră Troīaē
quī mōrēs hŏmĭnūm mūltōrūm vīdĭt ĕt ūrbīs."
nōn fūmum ēx fūlgōrĕ, sĕd ēx fūmō dărĕ lūcēm
cōgĭtăt, ūt spĕcĭōsă dĕhīnc mīrācŭlă prōmāt,
Āntĭphătēn Scŷllāmque ēt cūm Cŷclōpĕ Chărŷbdīn.145
nēc rĕdĭtūm Dĭŏmēdĭs ăb īntĕrĭtū Mĕlĕāgrī,
nēc gĕmĭnō bēllūm Trōiānum ōrdītŭr ăb ōvō:
sēmpĕr ăd ēvēntūm fēstīnăt ĕt īn mĕdĭās rēs
nōn sĕcŭs āc nōtās aūdītōrēm răpĭt, ēt quaē
dēspērāt trāctātă nĭtēscĕrĕ pōssĕ, rĕlīnquīt,150
ātque ĭtă mēntītūr, sīc vērīs fālsă rĕmīscēt,
prīmō nē mĕdĭūm, mĕdĭō nē dīscrĕpĕt īmūm.
tū quĭd ĕgo ēt pŏpŭlūs mēcūm dēsīdĕrĕt aūdī:
sī plōsōrĭs ĕgēs aūlaēă mănēntĭs ĕt ūsquĕ
sēssūrī dōnēc cāntōr "vōs plaūdĭtĕ" dīcāt,155
aētātīs cūiūsquĕ nŏtāndī sūnt tĭbĭ mōrēs,
mōbĭlĭbūsquĕ dĕcōr nātūrīs dāndŭs ĕt ānnīs.
rēddĕrĕ quī vōcēs iām scīt pŭĕr ēt pĕdĕ cērtō
sīgnăt hŭmūm, gēstīt părĭbūs cōllūdĕre, ĕt īrām
cōllĭgĭt āc pōnīt tĕmĕre ēt mūtātŭr ĭn hōrās.160
īmbērbūs iŭvĕnīs, tāndēm cūstōdĕ rĕmōtō,
gaūdĕt ĕquīs cănĭbūsque ĕt ăprīcī grāmĭnĕ cāmpī,
cērĕŭs īn vĭtĭūm flēctī, mŏnĭtōrĭbŭs āspēr,
ūtĭlĭūm tārdūs prōvīsōr, prōdĭgŭs aērīs,
sūblīmīs cŭpĭdūsque ĕt ămātă rĕlīnquĕrĕ pērnīx.165
cōnvērsīs stŭdĭīs aētās ănĭmūsquĕ vĭrīlīs
quaērĭt ŏpēs ĕt ămīcĭtĭās, īnsērvĭt hŏnōrī,
cōmmīsīssĕ căvēt quōd mōx mūtārĕ lăbōrēt.
mūltă sĕnēm cīrcūmuĕnĭūnt īncōmmŏdă, vēl quōd
quaērĭt ĕt īnvēntīs mĭsĕr ābstĭnĕt āc tĭmĕt ūtī170
vēl quōd rēs ōmnīs tĭmĭdē gĕlĭdēquĕ mĭnīstrāt,
dīlātōr, spē lōngŭs, ĭnērs, ăvĭdūsquĕ fŭtūrī,
dīffĭcĭlīs, quĕrŭlūs, laūdātōr tēmpŏrĭs āctī
sē pŭĕrō, cāstīgātōr cēnsōrquĕ mĭnōrūm.
mūltă fĕrūnt ānnī vĕnĭēntēs cōmmŏdă sēcūm,175
mūltă rĕcēdēntēs ădĭmūnt. nē fōrtĕ sĕnīlēs
māndēntūr iŭvĕnī pārtēs pŭĕrōquĕ vĭrīlēs,
sēmpĕr ĭn ādiūnctīs aēvōquĕ mŏrābĭmŭr āptīs.
aūt ăgĭtūr rēs īn scaēnīs aūt āctă rĕfērtūr.
sēgnĭŭs īrrītānt ănĭmōs dēmīssă pĕr aūrēm,180
quām quaē sūnt ŏcŭlīs sūbiēctă fĭdēlĭbŭs ēt quaē
īpsĕ sĭbī trādīt spēctātōr: nōn tămĕn īntūs
dīgnă gĕrī prōmēs īn scaēnām, mūltăquĕ tōllēs
ēx ŏcŭlīs quaē mōx nārrēt fācūndĭă praēsēns.
nē pŭĕrōs cōrām pŏpŭlō Mēdēă trŭcīdēt,185
aūt hūmānă pălām cŏquăt ēxtă nĕfārĭŭs Ātreūs,
aūt ĭn ăvēm Prōcnē vērtātūr, Cādmŭs ĭn ānguēm.
quōdcūmque ōstēndīs mĭhĭ sīc, īncrēdŭlŭs ōdī.
nēvĕ mĭnōr neū sīt quīntō prōdūctĭŏr āctū
fābŭlă, quaē pōscī vūlt ēt spēctātă rĕpōnī.190
nēc dĕŭs īntērsīt, nĭsĭ dīgnūs vīndĭcĕ nōdūs
īncĭdĕrīt; nēc quārtă lŏquī pērsōnă lăbōrēt.
āctōrīs pārtīs chŏrŭs ōffĭcĭūmquĕ vĭrīlĕ
dēfēndāt, neū quīd mĕdĭōs īntērcĭnăt āctūs
quōd nōn prōpŏsĭtō cōndūcăt ĕt haērĕăt āptē.195
īllĕ bŏnīs făvĕātque ēt cōnsĭlĭētŭr ămīcē,
ēt rĕgăt īrātōs ĕt ămēt pēccārĕ tĭmēntīs;
īllĕ dăpēs laūdēt mēnsaē brĕvĭs, īllĕ sălūbrēm
iūstĭtĭām lēgēsque ĕt ăpērtīs ōtĭă pōrtīs;
īllĕ tĕgāt cōmmīssă, dĕōsquĕ prĕcētŭr ĕt ōrēt,200
ūt rĕdĕāt mĭsĕrīs, ăbĕāt fōrtūnă sŭpērbīs.
tībĭă nōn ūt nūnc ŏrĭchālcō vīnctă tŭbaēquĕ
aēmŭlă, sēd tĕnŭīs sīmplēxquĕ fŏrāmĭnĕ paūcō
āspīrāre ĕt ădēssĕ chŏrīs ĕrăt ūtĭlĭs ātquĕ
nōndūm spīssă nĭmīs cōmplērĕ sĕdīlĭă flātū;205
quō sānē pŏpŭlūs nŭmĕrābĭlĭs, ūtpŏtĕ pārvūs,
ēt frūgī cāstūsquĕ vĕrēcūndūsquĕ cŏībāt.
pōstquām coēpĭt ăgrōs ēxtēndĕrĕ vīctŏr ĕt ūrbēs
lātĭŏr āmplēctī mūrūs vīnōquĕ dĭūrnō
plācārī Gĕnĭūs fēstīs īmpūnĕ dĭēbūs,210
āccēssīt nŭmĕrīsquĕ mŏdīsquĕ lĭcēntĭă māiōr;
īndōctūs quĭd ĕnīm săpĕrēt lībērquĕ lăbōrūm
rūstĭcŭs ūrbānō cōnfūsūs, tūrpĭs hŏnēstō?
sīc prīscaē mōtūmque ēt lūxŭrĭem āddĭdĭt ārtī
tībīcēn trāxītquĕ văgūs pēr pūlpĭtă vēstēm;215
sīc ĕtĭām fĭdĭbūs vōcēs crēvērĕ sĕvērīs,
ēt tŭlĭt ēlŏquĭum īnsŏlĭtūm fācūndĭă praēcēps,
ūtĭlĭūmquĕ săgāx rērum ēt dīvīnă fŭtūrī
sōrtĭlĕgīs nōn dīscrĕpŭīt sēntēntĭă Dēlphīs.
cārmĭnĕ quī trăgĭcō vīlēm cērtāvĭt ŏb hīrcūm,220
mōx ĕtĭam āgrēstīs Sătўrōs nūdāvĭt, ĕt āspēr
īncŏlŭmī grăvĭtātĕ iŏcūm tēmptāvĭt, ĕō quōd
īllĕcĕbrīs ĕrăt ēt grātā nŏvĭtātĕ mŏrāndūs
spēctātōr, fūnctūsquĕ săcrīs ēt pōtŭs ĕt ēxlēx.
vērum ĭtă rīsōrēs, ĭtă cōmmēndārĕ dĭcācēs225
cōnvĕnĭēt Sătўrōs, ĭtă vērtĕrĕ sērĭă lūdō,
nē quīcūmquĕ dĕūs, quīcūmque ădhĭbēbĭtŭr hērōs,
rēgālī cōnspēctŭs ĭn aūrō nūpĕr ĕt ōstrō,
mīgrĕt ĭn ōbscūrās hŭmĭlī sērmōnĕ tăbērnās,
aūt, dūm vītăt hŭmūm, nūbēs ĕt ĭnānĭă cāptēt.230
ēffūtīrĕ lĕvīs īndīgnă Trăgoēdĭă vērsūs,
ūt fēstīs mātrōnă mŏvērī iūssă dĭēbūs,
īntĕrĕrīt Sătўrīs paūlūm pŭdĭbūndă prŏtērvīs.
nōn ĕgo ĭnōrnāta ēt dŏmĭnāntĭă nōmĭnă sōlūm
vērbăquĕ, Pīsōnēs, Sătўrōrūm scrīptŏr ămābō;235
nēc sīc ēnītār trăgĭcō dīffērrĕ cŏlōrī,
ūt nĭhĭl īntērsīt Dāvūsnĕ lŏquātŭr ĕt aūdāx
Pŷthĭăs ēmūnctō lūcrātă Sĭmōnĕ tălēntūm,
ān cūstōs fămŭlūsquĕ dĕī Sīlēnŭs ălūmnī.
ēx nōtō fīctūm cārmēn sĕquăr, ūt sĭbĭ quīvīs240
spērĕt ĭdēm, sūdēt mūltūm frūstrāquĕ lăbōrēt
aūsŭs ĭdēm: tāntūm sĕrĭēs iūnctūrăquĕ pōllēt,
tāntūm dē mĕdĭō sūmptīs āccēdĭt hŏnōrīs.
sīlvīs dēdūctī căvĕānt, mē iūdĭcĕ, Faūnī
nē vĕlŭt īnnātī trĭvĭīs āc paēnĕ fŏrēnsēs245
aūt nĭmĭūm tĕnĕrīs iŭvĕnēntūr vērsĭbŭs ūmquām,
aūt īmmūndă crĕpēnt īgnōmĭnĭōsăquĕ dīctă:
ōffēndūntŭr ĕnīm quĭbŭs ēst ĕquŭs ēt pătĕr ēt rēs,
nēc, sī quīd frīctī cĭcĕrīs prŏbăt ēt nŭcĭs ēmptōr,
aēquīs āccĭpĭūnt ănĭmīs dōnāntvĕ cŏrōnā.250
sŷllăbă lōngă brĕvī sūbiēctă vŏcātŭr ĭāmbūs,
pēs cĭtŭs; ūnde ĕtĭām trĭmĕtrīs āccrēscĕrĕ iūssīt
nōmēn iāmbēīs, cūm sēnōs rēddĕrĕt īctūs
prīmŭs ăd ēxtrēmūm sĭmĭlīs sĭbĭ. nōn ĭtă prīdēm,
tārdĭŏr ūt paūlō grăvĭōrquĕ vĕnīrĕt ăd aūrīs,255
spōndēōs stăbĭlīs īn iūră pătērnă rĕcēpīt
cōmmŏdŭs ēt pătĭēns, nōn ūt dē sēdĕ sĕcūndā
cēdĕrĕt aūt quārtā sŏcĭālĭtĕr. hīc ĕt ĭn Āccī
nōbĭlĭbūs trĭmĕtrīs āppārēt rārŭs, ĕt Ēnnī
īn scaēnām mīssōs cūm māgnō pōndĕrĕ vērsūs260
aūt ŏpĕraē cĕlĕrīs nĭmĭūm cūrāquĕ cărēntīs
aūt īgnōrātaē prĕmĭt ārtīs crīmĭnĕ tūrpī.
nōn quīvīs vĭdĕt īmmŏdŭlātă pŏēmătă iūdēx,
ēt dătă Rōmānīs vĕnĭa ēst īndīgnă pŏētīs.
īdcīrcōnĕ văgēr scrībāmquĕ lĭcēntĕr? ăn ōmnīs265
vīsūrōs pēccātă pŭtēm mĕă, tūtŭs ĕt īntrā
spēm vĕnĭaē caūtūs? vītāvī dēnĭquĕ cūlpām,
nōn laūdēm mērvī. vōs ēxēmplārĭă Graēcă
nōctūrnā vērsātĕ mănū, vērsātĕ dĭūrnā.
āt vēstrī prŏăvī Plaūtīnōs ēt nŭmĕrōs ēt270
laūdāvērĕ sălēs, nĭmĭūm pătĭēntĕr ŭtrūmquĕ,
nē dīcām stūltē, mīrātī, sī mŏdo ĕgo ēt vōs
scīmŭs ĭnūrbānūm lĕpĭdō sēpōnĕrĕ dīctō
lēgĭtĭmūmquĕ sŏnūm dĭgĭtīs cāllēmŭs ĕt aūrĕ.
īgnōtūm trăgĭcaē gĕnŭs īnvēnīssĕ Cămēnaē275
dīcĭtŭr ēt plaūstrīs vēxīssĕ pŏēmătă Thēspīs,
quaē cănĕrēnt ăgĕrēntquĕ pĕrūnctī faēcĭbŭs ōră.
pōst hūnc pērsōnaē pāllaēquĕ rĕpērtŏr hŏnēstaē
Aēschўlŭs ēt mŏdĭcīs īnstrāvīt pūlpĭtă tīgnīs
ēt dŏcŭīt māgnūmquĕ lŏquī nītīquĕ cŏthūrnō.280
sūccēssīt vĕtŭs hīs cōmoēdĭă, nōn sĭnĕ mūltā
laūdĕ; sĕd īn vĭtĭūm lībērtās ēxcĭdĭt ēt vīm
dīgnām lēgĕ rĕgī; lēx ēst āccēptă chŏrūsquĕ
tūrpĭtĕr ōbtĭcŭīt sūblātō iūrĕ nŏcēndī.
nīl īntēmptātūm nōstrī līquērĕ pŏētaē,285
nēc mĭnĭmūm mĕrŭērĕ dĕcūs vēstīgĭă Graēcă
aūsī dēsĕrĕre ēt cĕlĕbrārĕ dŏmēstĭcă fāctă,
vēl quī praētēxtās vēl quī dŏcŭērĕ tŏgātās.
nēc vīrtūtĕ fŏrēt clārīsvĕ pŏtēntĭŭs ārmīs
quām līnguā Lătĭūm, sī nōn ōffēndĕrĕt ūnūm290
quēmquĕ pŏētārūm līmaē lăbŏr ēt mŏră. vōs, ō
Pōmpĭlĭūs sānguīs, cārmēn rĕprĕhēndĭtĕ quōd nōn
mūltă dĭēs ēt mūltă lĭtūră cŏērcŭĭt ātquĕ
praēsēctūm dĕcĭēs nōn cāstīgāvĭt ăd ūnguēm.
īngĕnĭūm mĭsĕrā quĭă fōrtūnātĭŭs ārtĕ295
crēdĭt ĕt ēxclūdīt sānōs Hĕlĭcōnĕ pŏētās
Dēmŏcrĭtūs, bŏnă pārs nōn ūnguīs pōnĕrĕ cūrāt,
nōn bārbām, sēcrētă pĕtīt lŏcă, bālnĕă vītāt.
nāncīscētŭr ĕnīm prĕtĭūm nōmēnquĕ pŏētaē,
sī trĭbŭs Āntĭcўrīs căpŭt īnsānābĭlĕ nūmquām300
tōnsōrī Lĭcĭnō cōmmīsĕrĭt. ō | ĕgŏ laēvūs,
quī pūrgōr bīlēm sūb vērnī tēmpŏrĭs hōrām!
nōn ălĭūs făcĕrēt mĕlĭōră pŏēmătă. vērūm
nīl tānti ēst. ērgō fūngār vĭcĕ cōtĭs, ăcūtūm
rēddĕrĕ quaē fērrūm vălĕt ēxsōrs īpsă sĕcāndī;305
mūnŭs ĕt ōffĭcĭūm nīl scrībēns īpsĕ dŏcēbō,
ūndĕ părēntŭr ŏpēs, quĭd ălāt fōrmētquĕ pŏētām,
quīd dĕcĕāt, quīd nōn, quō vīrtūs, quō fĕrăt ērrōr.
scrībēndī rēctē săpĕre ēst ēt prīncĭpĭum ēt fōns:
rēm tĭbĭ Sōcrătĭcaē pŏtĕrūnt ōstēndĕrĕ chārtaē,310
vērbăquĕ prōvīsām rēm nōn īnvītă sĕquēntūr.
quī dĭdĭcīt pătrĭaē quīd dēbĕăt ēt quĭd ămīcīs,
quō sĭt ămōrĕ părēns, quō frātĕr ămāndŭs ĕt hōspēs,
quōd sīt cōnscrīptī, quōd iūdĭcĭs ōffĭcĭūm, quaē
pārtēs īn bēllūm mīssī dŭcĭs, īllĕ prŏfēctō315
rēddĕrĕ pērsōnaē scīt cōnvĕnĭēntĭă cuīquĕ.
rēspĭcĕre ēxēmplār vītaē mōrūmquĕ iŭbēbō
dōctum ĭmĭtātōrem ēt vīvās hīnc dūcĕrĕ vōcēs.
īntērdūm spĕcĭōsă lŏcīs mōrātăquĕ rēctē
fābŭlă nūllīūs vĕnĕrīs, sĭnĕ pōndĕre ĕt ārtĕ,320
vāldĭŭs ōblēctāt pŏpŭlūm mĕlĭūsquĕ mŏrātūr
quām vērsūs ĭnŏpēs rērūm nūgaēquĕ cănōraē.
Grāīs īngĕnĭūm, Grāīs dĕdĭt ōrĕ rŏtūndō
Mūsă lŏquī, praētēr laūdēm nūllīŭs ăvārīs.
Rōmānī pŭĕrī lōngīs rătĭōnĭbŭs āssēm325
dīscūnt īn pārtīs cēntūm dīdūcĕrĕ. "dīcāt
fīlĭŭs Ālbānī: sī dē quīncūncĕ rĕmōtāst
ūncĭă, quīd sŭpĕrāt? pŏtĕrās dīxīssĕ." "trĭēns." "eū!
rēm pŏtĕrīs sērvārĕ tŭām. rĕdĭt ūncĭă, quīd fīt?"
"sēmĭs." ăn haēc ănĭmōs aērūgo ēt cūră pĕcūlī330
cūm sĕmĕl īmbŭĕrīt, spērāmūs cārmĭnă fīngī
pōssĕ lĭnēndă cĕdro ēt lēvī sērvāndă cŭprēssō?
aūt prōdēssĕ vŏlūnt aūt dēlēctārĕ pŏētaē,
aūt sĭmŭl ēt iūcūnda ĕt ĭdōnĕă dīcĕrĕ vītaē.
quīdquīd praēcĭpĭēs ēstō brĕvĭs, ūt cĭtŏ dīctă335
pērcĭpĭānt ănĭmī dŏcĭlēs tĕnĕāntquĕ fĭdēlēs.
ōmnĕ sŭpērvăcŭūm plēnō dē pēctŏrĕ mānāt.
fīctă vŏlūptātīs caūsā sīnt prōxĭmă vērīs,
nē quōdcūmquĕ vĕlīt pōscāt sĭbĭ fābŭlă crēdī,
neū prānsaē Lămĭaē vīvūm pŭĕrum ēxtrăhăt ālvō.340
cēntŭrĭaē sĕnĭōrum ăgĭtānt ēxpērtĭă frūgīs,
cēlsī praētĕrĕūnt aūstēră pŏēmătă Rāmnēs:
ōmnĕ tŭlīt pūnctūm quī mīscŭĭt ūtĭlĕ dūlcī,
lēctōrēm dēlēctāndō părĭtērquĕ mŏnēndō;
hīc mĕrĕt aēră lĭbēr Sŏsĭīs; hīc ēt mărĕ trānsīt345
ēt lōngūm nōtō scrīptōrī prōrŏgăt aēvūm.
sūnt dēlīctă tămēn quĭbŭs īgnōvīssĕ vĕlīmūs;
nām nĕquĕ chōrdă sŏnūm rēddīt quēm vūlt mănŭs ēt mēns,
pōscēntīquĕ grăvēm pērsaēpĕ rĕmīttĭt ăcūtūm
nēc sēmpēr fĕrĭēt quōdcūmquĕ mĭnābĭtŭr ārcūs.350
vērum ŭbĭ plūră nĭtēnt īn cārmĭnĕ nōn ĕgŏ paūcīs
ōffēndār măcŭlīs, quās aūt īncūrĭă fūdīt
aūt hūmānă părūm cāvīt nātūră. quĭd ērgōst?
ūt scrīptōr sī pēccăt ĭdēm lībrārĭŭs ūsquĕ,
quāmŭĭs ēst mŏnĭtūs, vĕnĭā cărĕt; ūt cĭthăroēdūs355
rīdētūr chōrdā quī sēmpĕr ŏbērrăt ĕādēm:
sīc mĭhĭ quī mūltūm cēssāt fīt Choērĭlŭs īllĕ,
quēm bīs tērvĕ bŏnūm cūm rīsū mīrŏr; ĕt īdēm
īndīgnōr quāndōquĕ bŏnūs dōrmītăt Hŏmērūs;
vērum ŏpĕrī lōngō fās ēst ōbrēpĕrĕ sōmnūm.360
ūt pīctūrā poēsĭs: ĕrīt quaē sī prŏpĭūs stēs
tē căpĭāt măgĭs, ēt quaēdām sī lōngĭŭs ābstēs.
haēc ămăt ōbscūrūm, vŏlĕt haēc sūb lūcĕ vĭdērī,
iūdĭcĭs ārgūtūm quaē nōn fōrmīdăt ăcūmēn;
haēc plăcŭīt sĕmĕl, haēc dĕcĭēs rĕpĕtītă plăcēbīt.365
ō māiōr iŭvĕnūm, quāmvīs ēt vōcĕ pătērnā
fīngĕrĭs ād rēctum ēt pēr tē săpĭs, hōc tĭbĭ dīctūm
tōllĕ mĕmōr, cērtīs mĕdĭum ēt tŏlĕrābĭlĕ rēbūs
rēctē cōncēdī. cōnsūltūs iūrĭs ĕt āctōr
caūsārūm mĕdĭōcrĭs ăbēst vīrtūtĕ dĭsērtī370
Mēssāllaē nēc scīt quāntūm Cāscēllĭŭs Aūlūs,
sēd tămĕn īn prĕtĭo ēst: mĕdĭōcrĭbŭs ēssĕ pŏētīs
nōn hŏmĭnēs, nōn dī, nōn cōncēssērĕ cŏlūmnaē.
ūt grātās īntēr mēnsās sŷmphōnĭă dīscōrs
ēt crāssum ūnguēntum ēt Sārdō cūm mēllĕ păpāvēr375
ōffēndūnt, pŏtĕrāt dūcī quĭă cēnă sĭne īstīs,
sīc ănĭmīs nātum īnvēntūmquĕ pŏēmă iŭvāndīs,
sī paūlūm sūmmō dēcēssīt, vērgĭt ăd īmūm.
lūdĕrĕ quī nēscīt, cāmpēstrĭbŭs ābstĭnĕt ārmīs,
īndōctūsquĕ pĭlaē dīscīvĕ trŏchīvĕ quĭēscīt,380
nē spīssaē rīsūm tōllānt īmpūnĕ cŏrōnaē:
quī nēscīt vērsūs tămĕn aūdēt fīngĕrĕ. quīdnī?
lībĕr ĕt īngĕnŭūs, praēsērtīm cēnsŭs ĕquēstrēm
sūmmām nūmmōrūm, vĭtĭōquĕ rĕmōtŭs ăb ōmnī.
tū nĭhĭl īnvītā dīcēs făcĭēsvĕ Mĭnērvā:385
īd tĭbĭ iūdĭcĭum ēst, ĕă mēns. sī quīd tămĕn ōlīm
scrīpsĕrĭs, īn Maēcī dēscēndāt iūdĭcĭs aūrīs
ēt pătrĭs ēt nōstrās, nōnūmquĕ prĕmātŭr ĭn ānnūm,
mēmbrānīs īntūs pŏsĭtīs: dēlērĕ lĭcēbīt
quōd nōn ēdĭdĕrīs; nēscīt vōx mīssă rĕvērtī.390
Sīlvēstrīs hŏmĭnēs săcĕr īntērprēsquĕ dĕōrūm
caēdĭbŭs ēt vīctū foēdō dētērrŭĭt Ōrpheūs,
dīctŭs ŏb hōc lēnīrĕ tĭgrīs răbĭdōsquĕ lĕōnēs;
dīctŭs ĕt Āmphīōn, Thēbānaē cōndĭtŏr ūrbīs,
sāxă mŏvērĕ sŏnō tēstūdĭnĭs ēt prĕcĕ blāndā395
dūcĕrĕ quō vēllēt. fŭĭt haēc săpĭēntĭă quōndām,
pūblĭcă prīvātīs sēcērnĕrĕ, sācră prŏfānīs,
cōncŭbĭtū prŏhĭbērĕ văgō, dărĕ iūră mărītīs,
ōppĭdă mōlīrī, lēgēs īncīdĕrĕ līgnō.
sīc hŏnŏr ēt nōmēn dīvīnīs vātĭbŭs ātquĕ400
cārmĭnĭbūs vēnīt. pōst hōs īnsīgnĭs Hŏmērūs
Tŷrtaēūsquĕ mărēs ănĭmōs īn Mārtĭă bēllă
vērsĭbŭs ēxăcŭīt: dīctaē pēr cārmĭnă sōrtēs
ēt vītaē mōnstrātă vĭa ēst, ēt grātĭă rēgūm
Pīĕrĭīs tēmptātă mŏdīs, lūdūsquĕ rĕpērtūs405
ēt lōngōrum ŏpĕrūm fīnīs, nē fōrtĕ pŭdōrī
sīt tĭbĭ Mūsă lўraē sōllērs ēt cāntŏr Ăpōllŏ.
nātūrā fĭĕrēt laūdābĭlĕ cārmĕn ăn ārtĕ
quaēsītum ēst: ĕgŏ nēc stŭdĭūm sĭnĕ dīvĭtĕ vēnā
nēc rŭdĕ quīd prōsīt vĭdĕo īngĕnĭum; āltĕrĭūs sīc410
āltĕră pōscĭt ŏpēm rēs ēt cōniūrăt ămīcē.
quī stŭdĕt ōptātām cūrsū cōntīngĕrĕ mētām
mūltă tŭlīt fēcītquĕ pŭēr, sūdāvĭt ĕt ālsīt,
ābstĭnŭīt Vĕnĕre ēt vīnō: quī Pŷthĭă cāntāt
tībīcēn, dĭdĭcīt prĭŭs ēxtĭmŭītquĕ măgīstrūm.415
nūnc sătĭs ēst dīxīsse "ĕgŏ mīră pŏēmătă pāngō
ōccŭpĕt ēxtrēmūm scăbĭēs: mĭhĭ tūrpĕ rĕlīnquīst
ēt, quōd nōn dĭdĭcī, sānē nēscīrĕ fătērī."
ūt praēco, ād mērcēs tūrbām quī cōgĭt ĕmēndās,
āssēntātōrēs iŭbĕt ād lūcrum īrĕ pŏētă420
dīvĕs ăgrīs, dīvēs pŏsĭtīs īn faēnŏrĕ nūmmīs.
sī vēro ēst ūnctūm quī rēctē pōnĕrĕ pōssīt
ēt spōndērĕ lĕvī prō paūpĕre ĕt ērĭpĕre ātrīs
lītĭbŭs īmplĭcĭtūm, mīrābōr sī scĭĕt īntēr-
nōscĕrĕ mēndācēm vērūmquĕ bĕātŭs ămīcūm.425
tū seū dōnārīs seū quīd dōnārĕ vŏlēs cuī,
nōlīto ād vērsūs tĭbĭ fāctōs dūcĕrĕ plēnūm
laētĭtĭaē: clāmābĭt ĕnīm "pūlchrē! bĕnĕ! rēctē!
pāllēscēt sŭpĕr hīs. ĕtĭām stīllābĭt ămīcīs
ēx ŏcŭlīs rōrēm, sălĭēt, tūndēt pĕdĕ tērrām.430
ūt quī cōndūctī plōrānt īn fūnĕrĕ dīcūnt
ēt făcĭūnt prŏpĕ plūră dŏlēntĭbŭs ēx ănĭmō, sīc
dērīsōr vērō plūs laūdātōrĕ mŏvētūr.
rēgēs dīcūntūr mūltīs ūrgērĕ cŭlīllīs
ēt tōrquērē mērō quēm pērspēxīssĕ lăbōrēnt,435
ān sĭt ămīcĭtĭā dīgnūs: sī cārmĭnă cōndēs,
nūmquām tē fāllēnt ănĭmī sūb vūlpĕ lătēntēs.
Quīntĭlĭō sī quīd rĕcĭtārēs, "cōrrĭgĕ sōdēs
hōc" āiēbăt "ĕt hōc": mĕlĭūs tē pōssĕ nĕgārēs,
bīs tērque ēxpērtūm frūstrā, dēlērĕ iŭbēbāt440
ēt mălĕ tōrnātōs īncūdī rēddĕrĕ vērsūs.
sī dēfēndĕrĕ dēlīctūm quām vērtĕrĕ māllēs,
nūllum ūltrā vērbum aūt ŏpĕram īnsūmēbăt ĭnānēm,
quīn sĭnĕ rīvālī tēque ēt tŭă sōlŭs ămārēs.
vīr bŏnŭs ēt prūdēns vērsūs rĕprĕhēndĕt ĭnērtīs,445
cūlpābīt dūrōs, īncōmptīs āllĭnĕt ātrūm
trāvērsō călămō sīgnum, āmbĭtĭōsă rĕcīdēt
ōrnāmēntă, părūm clārīs lūcēm dărĕ cōgēt,
ārgŭĕt āmbĭgŭē dīctūm, mūtāndă nŏtābīt,
fīĕt Ărīstārchūs: nēc dīcēt "cūr ĕgo ămīcūm450
ōffēndam īn nūgīs?" haē nūgaē sērĭă dūcēnt
īn mălă dērīsūm sĕmĕl ēxcēptūmquĕ sĭnīstrē.
ūt mălă quēm scăbĭēs aūt mōrbūs rēgĭŭs ūrgēt
aūt fānātĭcŭs ērrŏr ĕt īrācūndă Dĭānă,
vēsānūm tĕtĭgīssĕ tĭmēnt fŭgĭūntquĕ pŏētām455
quī săpĭūnt: ăgĭtānt pŭĕri īncaūtīquĕ sĕquūntūr.
hīc, dūm sūblīmīs vērsūs rūctātŭr ĕt ērrāt,
sī vĕlŭtī mĕrŭlīs īntēntūs dēcĭdĭt aūcēps
īn pŭtĕūm fŏvĕāmvĕ, lĭcēt "sūccūrrĭtĕ" lōngūm
clāmĕt "ĭō cīvēs!" nōn sīt quī tōllĕrĕ cūrēt.460
sī cūrēt quĭs ŏpēm fērre ēt dēmīttĕrĕ fūnēm,
"quī scīs ān prūdēns hūc sē dēiēcĕrĭt ātquĕ
sērvārī nōlīt?" dīcām, Sĭcŭlīquĕ pŏētaē
nārrābo īntĕrĭtūm. dĕŭs īmmōrtālĭs hăbērī
dūm cŭpĭt Ēmpĕdŏclēs, ārdēntēm frīgĭdŭs Aētnām465
īnsīlvīt. sīt iūs lĭcĕātquĕ pĕrīrĕ pŏētīs.
īnvītūm quī sērvăt ĭdēm făcĭt ōccīdēntī.
nēc sĕmĕl hōc fēcīt nēc, sī rētrāctŭs ĕrīt iām
fīĕt hŏmo ēt pōnēt fāmōsaē mōrtĭs ămōrēm.
nēc sătĭs āppārēt cūr vērsūs fāctĭtĕt, ūtrūm470
mīnxĕrĭt īn pătrĭōs cĭnĕrēs, ān trīstĕ bĭdēntāl
mōvĕrĭt īncēstūs: cērtē fŭrĭt, āc vĕlŭt ūrsūs,
ōbiēctōs căvĕaē vālvīt sī frāngĕrĕ clāthrōs,
īndōctūm dōctūmquĕ fŭgāt rĕcĭtātŏr ăcērbūs,
quēm vēro ārrĭpŭīt, tĕnĕt ōccīdītquĕ lĕgēndō,475
nōn mīssūră cŭtēm nĭsĭ plēnă crŭōrĭs hĭrūdŏ.