ARGVMENTVM
Reti piscator de mari extraxit vidulum,
Ubi erant erilis filiae crepundia,
Dominum ad lenonem quae subrepta venerat
Ea in clientelam suipte inprudens patris
5Naufragio eiecta devenit: cognoscitur
Suoque amico Plesidippo iungitur.
PERSONAE
ARCTVRVS PROLOGVS
SCEPARNIO SERVVS
PLESIDIPPVS ADVLESCENS
DAEMONES SENEX
PALAESTRA MVLIER
AMPELISCA MVLIER
PTOLEMOCRATIA SACERDOS VENERIS
PISCATORES
TRACHALIO SERVVS
LABRAX LENO
CHARMIDES SENEX
LORARII
GRIPVS PISCATOR
SCAENA CYRENIS
PROLOGVS
ARCTVRVS
Qui gentis omnis mariaque et terras movet,
eiius sum civis civitate caelitum.
Ita sum ut videtis splendens stella candida,
signum quod semper tempore exoritur suo
5hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
Noctu sum in caelo clarus atque inter deos,
inter mortalis ambulo interdius.
Et alia signa de caelo ad terram accidunt:
qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,
10is nos per gentis alios alia disparat
qui facta hominum moresque, pietatem et fidem
noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
Qui falsas litis falsis testimoniis
petunt quique in iure abiurant pecuniam,
15eorum referimus nomina exscripta ad Iovem;
cottidie ille scit quis hic quaerat malum:
qui hic litem apisci postulant peiiurio
mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
20maiore multa multat quam litem auferunt.
Bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
Atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
Iovem se placare posse donis, hostiis:
et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
25nihil ei acceptumst a peiiuris supplici;
facilius si qui pius est a dis supplicans
quam qui scelestust inveniet veniam sibi.
Idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
* * *
30retinete porro, post factum ut laetemini.
Nunc huc qua caussa veni argumentum eloquar.
Primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
Cyrenas volvit. Illic habitat Daemones
in agro atque villa proxuma propter mare,
35senex, qui huc Athenis exsul venit, hau malus;
neque is adeo propter malitiam patria caret,
sed dum alios servat se impedivit interim,
rem bene paratam comitate perdidit.
Huic filiola virgo periit parvola.
40Eam de praedone vir mercatur pessumus,
is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
Adulescens quidam civis huiius Atticus
eam vidit ire e ludo fidicinio domum,
amare occepit: ad lenonem devenit,
45minis triginta sibi puellam destinat
datque arrabonem et iure iurando alligat.
Is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
neque quod iuratus adulescenti dixerat.
Ei erat hospes par sui, Siculus senex
50scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
is illius laudare infit formam virginis
et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
Infit lenoni suadere ut secum simul
eat in Siciliam: ibi esse homines voluptarios
55dicit, potesse ibi eum fieri divitem,
ibi esse quaestum maxumum meretricibus.
Persuadet. Navis clanculum conducitur,
quidquid erat noctu in navem comportat domo
leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat
60ait sese Veneri velle votum solvere
(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium
vocavit adulescentem huc. Ipse hinc ilico
conscendit navem, avehit meretriculas.
Adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
65lenonem abiisse. Ad portum adulescens venit:
illorum navis longe in altum apscesserat.
Ego quoniam video virginem asportarier,
tetuli et ei auxilium et lenoni exitium simul:
increpui hibernum et fluctus movi maritumos.
70Nam Arcturus signum sum omnium unum acerrumum:
vehemens sum exoriens, quom occido vehementior.
Nunc ambo, leno atque hospes, in saxo simul
sedent eiecti: navis confracta est eis.
Illa autem virgo atque altera itidem ancillula
75de navi timidae desulverunt in scapham.
Nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
ad villam illius, exsul ubi habitat senex,
quoius deturbavit ventus tectum et tegulas;
et servos illic est eius qui egreditur foras.
80Adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,
qui illam mercatust de lenone virginem.
Valete, ut hostes vostri diffidant sibi. -
ACTVS I
SCEPARNIO
Pro di inmortales, tempestatem quoiusmodi
Neptunus nobis nocte hac misit proxuma!
85Detexit ventus villam - quid verbis opust?
Non ventus fuit, verum Alcumena Euripidi,
ita omnis de tecto deturbavit tegulas;
inlustriores fecit fenstrasque indidit.
PLESIDIPPVS SCEPARNIO DAEMONES
PL. Et vos a vostris abduxi negotiis
90neque id processit qua vos duxi gratia
neque quivi ad portum lenonem prehendere.
Sed mea desidia spem deserere nolui:
eo vos, amici, detinui diutius.
Nunc huc ad Veneris fanum venio visere,
95ubi rem divinam se facturum dixerat.
SC. Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
PL. Prope me hic nescioquis loquitur. DA. Heus, Sceparnio!
SC. Qui nominat me? DA. Qui pro te argentum dedit.
SC. Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones.
100DA. Luto usust multo, multam terram confode.
Villam integundam intellego totam mihi,
nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
PL. Pater salveto, amboque adeo. DA. Salvo' sis.
SC. Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem
105voces? PL. Vir sum equidem. SC. Quaere vir porro patrem.
DA. Filiolam ego unam habui, eam unam perdidi:
virile sexus numquam ullum habui. PL. At di dabunt.
SC. Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum,
qui oratione hic occupatos occupes.
110PL.Isticin vos habitatis? SC. Quid tu id quaeritas?
Quon furatum mox venias, vestigas loca?
PL. Peculiosum esse addecet servom et probum,
quem ero praesente ]praetereat† oratio
aut qui inclementer dicat homini libero.
115SC. Et inpudicum et inpudentem hominem addecet
molestum ultro advenire ad alienam domum,
quoi debeatur nihil. DA. Tace, Sceparnio.
Quid opust, adulescens? PL. Istic infortunium,
qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.
120Sed nisi molestumst paucis percontarier
volo ego ex te. DA. Dabitur opera atque in negotio.
SC. Quin tu in paludem is exsicasque harundinem
qui pertegamus villam, dum sudumst? DA. Tace.
Tu si quid opus est dice. PL. Dic quod te rogo,
125ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris,
malum, peiiurum, palpatorem - da. Plurumos,
nam ego propter eiusmodi viros vivo miser.
PL. Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas
duas secum adduxit, quique adornaret sibi
130ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
DA. Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos
quemquam istic vidi sacruficare neque potest
clam me esse si qui sacruficat: semper petunt
aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru
135aut aulam extarem, aut aliquid - quid verbis opust?
Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.
Nunc intervallum iam hos dies multos fuit.
PL. Ut verba praehibes, me periisse praedicas.
DA. Mea quidem hercle caussa salvos sis licet.
140SC. Heus tu qui fana ventris caussa circumis,
iubere meliust prandium ornari domi.
DA. Fortasse tu huc vocatus es ad prandium,
ill' qui vocavit nullus venit? PL. Admodum.
SC. Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
145Cererem te melius‹t› quam Venerem sectarier:
amori haec curat; tritico curat Ceres.
PL. Deludificavit me ille homo indignis modis.
DA. Pro di inmortales! Quid illuc est, Sceparnio,
hominum secundum litus? SC. Ut mea opiniost
150propter viam illi sunt vocati ad prandium.
DA. Qui? SC. Quia post cenam, credo, laverunt heri.
DA. Confracta navis in mari est illis. SC. Ita est.
At hercle nobis villa in terra et tegulae. DA. Hui!
155Homunculi quanti estis! Eiecti ut natant!
PL. Ubi sunt ei homines, opsecro? DA. Hac ad dexteram
(viden?) secundum litus. PL. Video. Sequimini.
Utinam is sit quam ego quaero, vir sacerrumus.
Valete. - SC. Si non moneas, nosmet meminimus.
160Sed, o Palaemo[n], sancte Neptuni comes,
qui Herculei socius esse diceris,
quod facinus video! DA. Quid vides? SC. Mulierculas
video sedentis in scapha solas duas.
Ut adflictantur miserae! Eugae eugae, perbene!
165Ab saxo avortit fluctus ad litus scapham
neque gubernator umquam potuit tam bene.
Non vidisse undas me maiores censeo.
Salvae sunt si illos fluctus devitaverint.
Nunc, nunc periclumst. ‹Unda› eiecit alteram.
170At in vadost, iam facile enabit. Eugepae!
Viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?
Surrexit, horsum se capessit. Salva res.
Desilvit haec autem altera in terram e scapha.
Ut prae timore in genua in undas concidit!
175Salvast, evasit ex aqua. Iam in litore est.
Sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
Hem! Errabit illaec hodie. DA. Quid id refert tua?
SC. Si ad saxum quo capessit ea deorsum cadet,
180errationis fecerit compendium.
DA. Si tu de illarum cenaturus vesperi es,
illis curandum censeo, Sceparnio;
si apud med essuru's [es], mihi dari operam volo.
SC. Bonum aequomque oras. DA. Sequere me hac ergo. - SC. Sequor. -
PALAESTRA
185Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur
quam in usu, experiundo is datur acerbum.
Satin hoc deo complacitumst, med hoc ornatu ornatam
in incertas regiones timidam eiectam?
Hancine ego ad rem natam miseram me memorabo? Hancine
190ego partem capio ob pietatem praecipuam?
Nam hoc mi sat laborist laborem hunc potiri,
si erga parentem aut deos me inpiavi;
sed id si parate curavi ut caverem,
tum hoc mi indecore, inique, inmodeste
195dati' di; nam quid habebunt sibi signi inpii posthac,
si ad hunc modum est innoxiis honor apud vos?
Nam me si sciam
fecisse aut parentes sceleste, minus me miserer;
sed erile scelus me sollicitat, eiius me inpietas male habet.
Is navem atque omnia perdidit in mari:
200haec bonorum eiiu' sunt reliquiae; etiam quae simul
vecta mecum in scaphast excidit. Ego nunc sola sum.
Quae mihi si foret salva saltem, labor
lenior esset hic mi eiius opera.
Nunc quam spem aut opem aut consili quid capessam?
205Ita hic sola solis locis compotita
Hic saxa sunt, hic mare sonat,
neque quisquam homo mi obviam venit.
* * *
Hoc quod induta sum, summae opes oppido,
nec cibo nec loco tecta quo sim scio:
quae mihist spes qua me vivere velim?
210Nec loci gnara sum nec †diu† hic fui.
Saltem | aliquem velim qui mihi ex his locis
aut viam aut semitam monstret, ita nunc
hac an illac eam incerta sum consili;
nec prope usquam hic quidem cultum agrum conspicor.
215Algor, error, pavor, me omnia tenent.
Haec parentes mei hau sciti' miseri
me nunc miseram esse ita uti sum:
leibera ego prognata fui maxume, nequiquam fui.
Nunc qui minu' servio quasi serva forem nata?
Neque quicquam umquam illis profuit qui me sibi eduxerunt.
AMPELISCA PALAESTRA
220AM. Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore vitam ut secludam?
Ita male vivo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales.
Ita res se habent: vitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam.
Omnia iam circumcursavi atque omnibu' latebris perreptavi
quaerere conservam, voce, oculis, auribus ut pervestigarem.
225Neque eam usquam invenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst,
neque quem rogitem responsorem quemquam interea convenio,
neque magi' solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones;
neque, si vivit, eam viva umquam quin inveniam desistam.
PA. Quoianam vox mihi
prope hic sonat?
230AM. Pertimui, quis hic loquitur prope?
PA. Spes bona, opsecro,
subuenta mihi,
AM. eximes ex hoc miseram metu?
PA. Certo vox muliebris auris tetigit meas.
AM. Mulier est, muliebris vox mi ad auris venit.
235PA. Num Ampelisca opsecrost? AM. Ten, Palaestra, audio?
PA. Quin voco ut me audiat nomine illam suo?
Ampelisca! AM. Hem quis est? PA. Ego Palaestra.
AM. Dic ubi es? PA. Pol ego nunc in malis plurumis.
AM. Socia sum nec minor pars meast quam tua.
240Sed videre expeto te. PA. Mihi es aemula.
AM. Consequamur gradu vocem. Ubi es? PA. Ecce me.
Accede ad me atque adi contra. AM. Fit sedulo.
PA. Cedo manum. AM. Accipe. PA. Dic, vivisne? Obsecro.
AM. Tu facis me quidem vivere ut nunc velim,
245quom mihi te licet tangere. Ut vix mihi
credo ego hoc, te tenere opsecro, amplectere,
spes mea. Ut me omnium iam laborum levas!
PA. Occupas praeloqui quae mea oratiost.
Nunc abire hinc decet nos. AM. Quo, amabo, ibimus?
250PA. Litus hoc persequamur. AM. Sequor quo lubet.
Sicine hic cum uvida veste grassabimur?
PA. Hoc quod est, id necessarium est perpeti.
Sed quid hoc, opsecro, est? AM. Quid? PA. Viden, amabo,
fanum [videsne] hoc? AM. Ubi est? PA. Ad dexteram.
255AM. Video decorum dis locum viderier.
PA. Hau longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus.
Quisquis est deu', veneror ut nos ex hac aerumna eximat,
miseras, inopes, aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.
PTOLEMOCRATIA PALAESTRA AMPELISCA
PT. Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt?
260Nam vox me precantum huc foras excitavit.
Bonam atque opsequentem deam atque hau gravatam
patronam exsequontur benignamque multum.
PA. Iubemus te salvere, mater. PT. Salvete,
puellae. Sed und' vos
265ire cum uvida veste dicam, opsecro,
tam maestiter vestitas?
PA. Ilico hinc imus, hau longule ex hoc loco;
verum longe hinc abest unde advectae huc sumus.
PT. Nempe equo ligneo per vias caerulas
estis vectae? PA. Admodum. PT. Ergo aequius vos erat
270candidatas venire hostiatasque: ad hoc
fanum ad istunc modum non veniri solet.
PA. Quaene eiectae e mari simus ambae, opsecro,
unde nos hostias agere voluisti huc?
Nunc tibi amplectimur genua egentes opum,
275quae in locis nesciis nescia spe sumus,
ut tuo recipias tecto servesque nos
miseriarumque te ambarum uti misereat,
quibus nec locust ullus nec spes parata,
neque hoc amplius quod vides nobis quicquamst.
280PT. Manus mi date, exsurgite a genibus ambae.
Misericordior nulla me est feminarum.
Sed haec pauperes res sunt inopes, puellae:
egomet vix vitam colo; Veneri cibo meo servio.
AM. Veneris fanum, opsecro, hoc est?
285PT. Fateor. Ego huius fani sacerdos clueo.
Verum quidquid est comiter fiet a me,
quo nunc copia valebit.
Ite hac mecum. PA. Amice benigneque honorem,
mater, nostrum habes. - PT. Oportet. -
ACTVS II
PISCATORES
290Omnibu' modis qui pauperes sunt homines miseri vivont,
praesertim quibu nec quaestus est neque didicere artem ullam:
necessitate quidquid est domi id sat est habendum.
Nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis:
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
295Cottidie ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:
pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;
echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas,
marinam urticam, musculos, plagusias striatas;
postid piscatum hamatilem et saxatilem adgredimur.
300Cibum captamus e mari: si eventus non evenit
neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure
domum redimus clanculum, dormimus incenati.
Atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est:
nisi quid concharum capsimus, incenati sumu' profecto.
305Nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiverit hodie.
TRACHALIO PISCATORES
TR. Animum advorsavi sedulo ne erum usquam praeterirem;
nam quom modo exibat foras, ad portum se aibat ire,
me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.
Sed quos perconter commode eccos video astare. Adibo.
310Salvete, fures maritumi, conchitae atque hamiotae,
famelica hominum natio. Quid agitis? Ut peritis?
PI. Ut piscatorem aequomst, fame sitique speque falsa.
TR. Ecquem adulescentem huc, dum hic astatis, expedite,
vidistis ire strenva facie, rubicundum, fortem,
315qui tris semihomines duceret chlamydatos cum machaeris?
PI. Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus. TR. Ecquem
recalvom ad Silanum senem, statutum, ventriosum,
tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,
deorum odium atque hominum, malum, mali viti probrique plenum,
320is qui duceret mulierculas duas secum sati' venustas?
PI. Cum istiusmodi virtutibus operisque natus qui sit,
eum quidem ad carnuficem est aequius quam ad Venerem commeare.
TR. At si vidistis, dicite. PI. Huc profecto nullus venit.
Vale. - TR. Valete. Credidi: factum est quod suspicabar,
325data verba ero sunt, leno abit scelestus exsulatum,
in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.
Is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.
Nunc quid mi meliust quam ilico hic opperiar erum dum veniat?
Eadem, sacerdos Veneria haec si quid amplius scit,
330si videro, exquisivero: faciet me certiorem.
AMPELISCA TRACHALIO
AM. Intellego: hanc quae proxumast tu villam Veneris fano
pulsare iussisti atque aquam rogare. Quoia ad auris
vox mi advolavit? AM. Opsecro, quis hic loquitur? TR. Quem ego video?
Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? AM. Estne hic
335Trachalio quem conspicor, calator Plesidippi?
TR. East. AM. Is est. Trachalio, salve. TR. Salve, Ampelisca.
Quid agis tu? AM. Aetatem hau malam male. TR. Melius ominare.
AM. Verum omnis sapientis decet conferre et fabulari.
Sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? TR. Heia vero,
340quasi non sit intus! AM. Neque pol est neque huc quidem io ullus venit.
TR. Non venit? AM. Vera praedicas. TR. Non est meum, Ampelisca.
Sed quam mox coctum est prandium? AM. Quod prandium, opsecro te?
TR. Nemp' rem divinam facitis hic. AM. Quid somnias, amabo?
TR. Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum
345erum meum eru' voster. AM. Pol hau miranda facta dicis:
si deos decepit et homines, lenonum more fecit.
TR. Non rem divinam facitis hic vos neque erus? AM. Hariolare.
TR. Quid tu agis hic igitur? AM. Ex malis multis metuque summo
capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc
350recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
TR. An hic Palaestrast, opsecro, eri mei amica? AM. Certo.
TR. Inest lepos in nuntio tuo magnus, mea Ampelisca.
Sed istuc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
AM. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
355TR. Quid, navis? quae istaec fabulast? AM. Non audivisti, amabo,
quo pacto leno clanculum nos hinc auferre volvit
in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
Ea nunc perierunt omnia. TR. Oh, Neptune lepide, salve!
Nec te aleator nullus est sapientior; profecto
360nimi' lepide iecisti bolum: periurum perdidisti.
Sed nunc ubi est leno Labrax? AM. Periit potando, opinor:
Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.
TR. Credo hercle anancaeo datum quod biberet. Ut ego amo te,
mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis!
365sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? AM. Scibis faxo.
De navi timidae ambae in scapham insilvimus, quia videmus
ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,
dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum
differt ab illis. Itaque nos ventisque fluctibusque
370iactatae exemplis plurumis miserae perpetuam noctem;
vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.
TR. Novi, Neptunus ita solet, quamuis fastidiosus
aedilis est: si quae inprobae sunt merces, iactat omnis.
375AM. Vae capiti atque aetati tuae! TR. Tuo, mea Ampelisca,
scivi lenonem facere ego hoc quod fecit; saepe dixi;
capillum promittam optumumst occipiamque hariolari.
AM. Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, quom scibatis?
TR. Quid faceret? AM. Si amabat, rogas, quid faceret? Adservaret
380dies noctesque, in custodia esset semper. Verum ecastor
ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.
TR. Qur tu istuc dicis? AM. Res palam est. TR. Scin tu? Etiam qui it lavatum
in balineas, quom ibi sedulo sua vestimenta servat,
tamen surrupiuntur, quippe qui quem illorum opservet falsust;
385fur facile quem opservat videt: custos qui fur sit nescit.
Sed duce me ad illam ubi est. AM. I sane in Veneris fanum huc intro,
sedentem flentemque opprimes. TR. Ut iam istuc mihi molestumst!
Sed quid flet? AM. Ego dicam tibi: hoc sese excruciat animi,
quia leno ademit cistulam ei quam habebat ubique habebat
390qui suos parentes noscere posset: eam veretur
ne perierit. TR. Ubinam ea fuit cistellula? AM. Ibidem in navi.
Conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eiius
qui suos parentes nosceret. TR. O facinus inpudicum,
quam liberam esse oporteat servire postulare!
395AM. Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.
Et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
TR. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. AM. Id misera maestast
sibi eorum evenisse inopiam. TR. Iam istoc magis usus factost
ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;
400nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.
AM. At ego etiam, qui speraverint spem decepisse multos.
TR. Ergo animus aequos optumum est aerumnae condimentum.
Ego eo intro, nisi quid vis. - AM. Eas. Ego quod mihi imperavit
sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proxumo rogabo;
405nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.
Neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam
quoi deos atque homines censeam bene facere magi' decere.
Ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque hau gravate
timidas, egentis, uvidas, eiectas, exanimatas
410accepit ad sese, hau secus Quam si ex se simus natae!
Ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus!
Nunc, ne morae illi sim, petam hinc aquam unde mi imperavit.
Heus ecquis in villast? Ecquis hoc recludit? Ecquis prodit?
SCEPARNIO AMPELISCA
SC. Quis est qui nostris tam proterve foribus facit iniuriam?
415AM. Ego sum. SC. Hem! Quid hoc boni est? Eu edepol specie lepida mulierem!
AM. Salve, adulescens. SC. Et tu multum salveto, adulescentula.
AM. Ad vos venio. SC. Accipiam hospitio, si mox venies vesperi,
item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te mane munerem.
Sed quid ais, mea lepida, hilara? AM. Aha! Nimium familiariter
420me attrectas. SC. Pro di inmortales! Veneris effigia haec quidem est.
Ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus quoiusmodi,
subuolturium - illud quidem, "subaquilum" volvi dicere -,
vel papillae quoiusmodi, tum quae indoles in saviost!
AM. Non ego sum pollucta pago. Potin ut me apstineas manum?
425SC. Non licet †te sic placide bellam† belle tangere?
AM. Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;
nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges.
SC. Quid nunc vis? AM. Sapienti ornatus quid velim indicium facit.
SC. Meu' quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit.
430AM. Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit sibi.
SC. At ego basilicus sum: quem nisi oras guttam non feres.
Nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
Nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.
AM. Qur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?
435SC. Qur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?
AM. Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia.
SC. Eugepae! Salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat.
Dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. Cedo mi urnam. AM. Cape.
propera, amabo, ecferre. SC. Manta, iam hic ero, voluptas mea. -
440AM. Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?
Ut etiam nunc misera timeo ubi oculis intueor mare?
450Sed quid ego misera video procul in litore?
Meum erum lenonem Siciliensemque hospitem,
quos periisse ambos misera censebam in mari.
Iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.
Sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec
455Palaestrae, in aram ut confugiamus priu' quam huc
scelestus leno veniat nosque hic opprimat?
Confugiam huc, ita res suppetit, subita via.
SCEPARNIO
Pro di inmortales! In aqua numquam credidi
voluptatem inesse tantam. Ut hanc traxi lubens!
460Nimio minus altus puteus visust quam prius.
Ut sine labore hanc extraxi! Praefiscine!
Sati' nequam sum, utpote qui hodie amare inceperim.
Em tibi aquam, mea tu belliata. Em sic volo
te ferre honeste ut ego fero, ut placeas mihi.
465Sed ubi tu es, delicata? Cape aquam hanc sis. Ubi es?
Amat hercle me, ut ego opinor. Delituit mala.
Ubi tu es? Etiamne hanc urnam acceptura's? Ubi es?
Commodule meliust. Tandem vero serio,
etiam acceptura es urnam hanc? Ubi tu es gentium?
470Nusquam hercle equidem illam video. Ludos me facit.
Adponam hercle urnam iam ego hanc in media via.
Sed autem, quid si hanc hinc apstulerit quispiam,
sacram urnam Veneris? Mi exhibeat negotium.
Metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet,
475ut comprehendar cum sacra urna Veneria.
Nempe optumo me iure in vinclis enicet
magistratus si quis me hanc habere viderit.
Nam haec litteratast, eapse cantat quoia sit.
Iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras,
480ut hanc accipiat urnam. Accedam huc ad fores.
Heus, Agasi Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi:
muliercula hanc nescioquae huc ad me detulit.
Intro ferundast. Repperi negotium,
siquidem mihi his ultro adgerunda etiam est aqua. -
LABRAX CHARMIDES
485LA. †Qui homo sese miserum et mendicum volet†,
Neptuno credat sese atque aetatem suam:
nam si quis cum eo quid rei commiscuit
ad hoc exemplum amittit ornatum domum.
Edepol, Libertas, lepida es quae numquam pedem
490voluisti in navem cum Hercule una imponere.
Sed ubi ille meus est hospes qui me perdidit?
Atque eccum incedit! CH. Quo malum properas, Labrax?
Nam equidem te nequeo consequi tam strenve.
LA. Utinam te priu' quam oculis vidissem meis
495malo cruciatu in Sicilia perbiteres,
quem propter hoc mihi optigit misero mali.
CH. Utinam, quom in aedis me ad te adduxisti domum,
in carcere illo potius cubuissem die.
Deosque inmortalis quaeso, dum vivas, uti
500omnis tui similis hospites habeas tibi.
LA. Malam Fortunam in aedis te adduxi meas.
Quid mihi scelesto tibi erat auscultatio?
Quidue hinc abitio? Quidue in navem inscensio?
Ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
505CH. Pol minime miror navis si fractast tibi,
scelu' te et sceleste parta quae vexit bona.
LA. Pessum dedisti me blandimentis tuis.
CH. Scelestiorem cenam cenavi tuam
quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
510LA. Perii! Animo male fit. Contine quaeso caput.
CH. Pulmoneum edepol nimi' velim vomitum vomas.
LA. Eheu! Palaestra atque Ampelisca, ubi esti' nunc?
CH. Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
LA. Mendicitatem mi optulisti opera tua,
515dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
CH. Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
qui te ex insulso salsum feci opera mea.
LA. Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
CH. Eas. Easque res agebam commodum.
520LA. Eheu! Quis vivit me mortalis miserior?
CH. Ego multo tanta miserior quam tu, Labrax.
LA. Qui? CH. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
LA. O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
qui semper servas gloriam aritudinis.
525CH. Equidem me ad velitationem exerceo,
nam omnia corusca prae tremore fabulor.
LA. Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
cum vestimentis postquam aps te abii, algeo.
CH. Ne thermopolium quidem ullum instruit,
530ita salsam praehibet potionem et frigidam.
LA. Ut fortunati sunt fabri ferrarii
qui apud carbones adsident! Semper calent.
CH. Utinam fortuna nunc anetina uterer,
ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen.
535LA. Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?
CH. Quapropter? LA. Quia pol clare crepito dentibus.
CH. Iure optumo me †lavisse† arbitror.
LA. Qui? CH. Quia auderem tecum in navem ascendere,
qui a fundamento mi usque movisti mare.
540LA. Tibi auscultavi, tu promittebas mihi
illi esse quaestum maxumum meretricibus,
ibi me conruere posse aiebas ditias.
CH. Iam postulabas te, inpurata belua,
totam Siciliam devoraturum insulam?
545LA. quaenam ballaena meum voravit vidulum,
aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
CH. Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
quod plenum argenti fuit in sacciperio.
LA. Eheu! Redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
550et ad hoc misellum pallium. Perii oppido!
CH. Vel consociare mihi quidem tecum licet:
aequas habemus partis. LA. Saltem si mihi
mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
Nunc si me adulescens Plesidippus viderit,
555quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
iam is exhibebit hic mihi negotium.
CH. Quid, stulte, ploras? Tibi quidem edepol copiast,
dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.
SCEPARNIO LABRAX CHARMIDES
SC. Quid illuc, opsecro, negoti quod duae mulierculae
560hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,
nescioquem metuentes miserae? Nocte hac aiunt proxuma
se iactatas atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
LA. Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
SC. Hic in fano Veneris. LA. Quot sunt? SC. Totidem quot ego et tu sumus.
565LA. Nemp' meae? SC. Nemp' nescio istuc. LA. Qua sunt facie? SC. Scitula.
Vel ego amare utramuis possum, si probe adpotus siem.
LA. Nemp' puellae? SC. Nemp' molestus es. I vise, si lubet.
LA. Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
CH. Iuppiter te perdat, et si sunt et si non sunt tamen.
570LA. Intro rumpam iam huc in Veneris fanum. - CH. In barathrum mavelim.
Opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
SC. Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, puplicum est.
CH. At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi
575dum arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco.
SC. Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis dabo:
eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
Tu istaec mihi dato: exarescent faxo. CH. Eho an te paenitet,
in mari quod elavi, ni hic in terra iterum elvam?
580SC. Elvas tu anne exunguare ciccum non interduim.
Tibi ego numquam quicquam credam nisi si accepto pignore.
Tu vel suda vel peri algu vel tu aegrota vel vale.
Barbarum hospitem mi in aedis nil moror. Sat litiumst. -
CH. Iamne abeis? Venalis illic ductitavit, quisquis est;
585non est misericors. Sed quid ego hic asto infelix uvidus?
Quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,
quam potavi praeter animi quam lubuit sententiam?
Quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,
itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
590quid opust verbis? Si invitare nos paullisper pergeret,
ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum.
Nunc lenonem quid agit intus visam, convivam meum. -
ACTVS III
DAEMONES
Miris modis di ludos faciunt hominibus,
mirisque exemplis somnia in somnis danunt:
595ne dormientis quidem sinunt quiescere.
Velut ego hac nocte quae processit proxuma
mirum atque inscitum somniniavi somnium.
Ad hirundininum nidum visa est simia
ascensionem ut faceret admolirier:
ut in omnibus * * *
600neque eas eripere quibat inde. Postibi
videtur ad me simia adgredirier,
rogare scalas ut darem utendas sibi.
Ego ad hoc exemplum simiae respondeo,
* * * *
natas ex Philomela ac Progne esse hirundines.
605Ago cum illa ne quid noceat meis popularibus.
Atque illa nimio iam fieri ferocior;
videtur ultro mihi malum minitarier.
In ius vocat me. Ibi ego nescioquo modo
iratus videor mediam arripere simiam;
610concludo in vincla bestiam nequissumam.
Nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium
numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.
Sed quid hic in Veneris fano meae viciniae
clamoris oritur? Animus miratur ‹meus›.
TRACHALIO DAEMONES
615TR. Pro Cyrenenses populares! Vostram ego imploro fidem,
agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,
ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
Vindicate, ne inpiorum potior sit pollentia
quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobilis.
620Statuite exemplum inpudenti, date pudori praemium,
facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
Currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,
qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
625more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,
praetorquete iniuriae priu' collum quam ad vos pervenat.
DA. Quid istuc est negoti? Per ego haec genua te optestor, senex,
quisquis es - DA. quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
quod tumultues. TR. Teque oro et quaeso, si speras tibi is
630hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
atque - ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, -
DA. Sanun es? TR. Seu tibi confidis fore multam magydarim,
ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
635DA. At ego te per crura et talos tergumque optestor tuom,
ut tibi ulmeam uberem esse speres virgidemiam
et tibi eventuram hoc anno uberem messem mali.
Ut mi istuc dicas negoti quid sit quod tumultues.
TR. Qui lubet maledicere? Equidem tibi bona exoptavi omnia.
640DA. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.
TR. Opsecro, hoc praevortere ergo. DA. Quid negotist? TR. Mulieres
duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic
facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
645indigne adflictatur. DA. Quis homo est tanta confidentia
qui sacerdotem violare audeat? Sed eae mulieres
quae sunt? Aut quid is iniqui fit? TR. Das operam, eloquar.
Veneris signum sunt amplexae. Nunc homo audacissumus
eas deripere volt. Eas ambas esse oportet ‹liberas›.
650DA. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? TR. Vis ‹dicam tibi?›
fraudis, sceleris, parricidi, peiiuri plenissumus,
legerupa inpudens, inpurus, inverecundissumus,
uno verbo apsolvam, lenost: quid illum porro praedicem?
DA. Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
655TR. Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.
DA. At malo cum magno suo fecit hercle. Ite istinc foras,
Turbalio, Sparax. Ubi estis? TR. I opsecro intro, subueni
illis. DA. iterum haud imperabo. Sequimini hac. TR. Age nunciam,
iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
660DA. Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem. -
TR. Audio tumultum. Opinor, leno pugnis pectitur.
Nimi' velim inprobissumo homini malas edentaverint.
Sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.
PALAESTRA TRACHALIO AMPELISCA
PA. Nunc id est quom omnium copiarum atque opum,
665auxili, praesidi viduitas nos tenet.
‹nec salust› nec viast quae salutem adferat,
‹nec quam in partem› ingredi persequamur
scimus: tanto in metu nunc sumus ambae,
tanta inportunitas tantaque iniuria
670orta in nos est modo hic intus ab nostro ero,
quin scelestus sacerdotem anum praecipes
reppulit, propulit perquam indignis modis
nosque ab signo intumo vi deripuit sua.
Sed nunc sese ut ferunt res fortunaeque nostrae,
675par moriri est. Neque est melius morte in malis
rebus miseris. TR. Quid est? Quae illaec oratiost?
Cesso ego has consolari. Heus Palaestra! PA. Qui vocat?
TR. Ampelisca. AM. Opsecro, quis est qui vocat?
PA. Quis is est qui nominat? TR. Si respexis, scies.
680PA. O salutis meae spes. TR. Tace ac bono animo es.
Me vide. PA. Si modo id liceat, vis ne opprimat,
quae vis vim mi adferam ipsa adigit. TR. Ah! Desine,
nimis inepta es.
PA. Desiste dictis nunciam miseram me consolari;
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
AM. Certumst moriri quam hunc pati ‹saevire› lenonem in me.
685Sed muliebri animo sum tamen: miserae ‹quom venit› in mentem
mihi mortis, metu' membra occupat. Edepol diem hunc acerbum!
TR. Bonum animum habete. PA. Nam, opsecro, unde iste animus mi invenitur?
TR. Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. AM. Quid istaec ara
prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus
690Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?
TR. Sedete hic modo, ego hinc vos tamen tutabor. Aram habete hanc
vobis pro castris, moenia hinc ego vos defensabo;
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
PA. Tibi auscultamus et, Venus alma, ambae te opsecramus,
695aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,
in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
illos scelestos qui tuom fecerunt fanum parvi
fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pace aram opsidere
patiare: lautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
700ne indignum id habeas neve idcirco nobis vitio vortas,
si quippiamst minu' quod bene esse lautum tu arbitrare.
TR. Venus, aequom has petere intellego: decet aps te id impetrari
ignoscere his te convenit: metus has id ut faciant subigit.
Te ex concha natam esse autumant, cave tu harum conchas spernas.
705Sed optume eccum exit senex patronus mihique et vobis.
DAEMONES TRACHALIO LABRAX LORARII
DA. Exi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissume.
Vos in aram abite sessum. Sed ubi sunt? TR. Huc respice.
DA. Optume, istuc volveramus. Iube modo accedat prope.
Tun legerupionem hic nobis cum dis facere postulas?
710Pugnum in os impinge. LA. Iniqua haec patior cum pretio tuo.
DA. At etiam minitatur audax? LA. ius meum ereptum est mihi,
meas mihi ancillas invito me eripis. TR. Habe iudicem
de senatu Cyrenensi quemuis opulentum virum,
si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas
715neu te in carcerem compingi aequom est aetatemque ibi
te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
LA. Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
Te ego appello. DA. Cum istoc primum qui te novit disputa.
LA. Tecum ago. TR. Atqui mecum agendumst. Suntne illae ancillae tuae?
720LA. Sunt. TR. Agedum ergo, tange utramuis digitulo minimo modo.
LA. Quid si attigero? TR. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
faciam et pendentem incursabo pugnis, peiiurissume.
LA. Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
DA. Non licet: ita est lex apud nos - LA. Mihi cum vostris legibus
725nihil est commerci. Equidem istas iam ambas educam foras.
Tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
DA. Di tibi argentum! Nunc adeo meam ut scias sententiam,
occipito modo illis adferre vim ioculo pauxillulum,
730ita ego te hinc ornatum amittam tu ipsus te ut non noveris.
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,
quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumuinciam.
LA. Vi agis [mecum]. TR. Etiam vim proportas, flagiti flagrantia?
LA. Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
735TR. Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:
numqui minus hasce esse oportet liberas? LA. Quid, liberas?
TR. Atque eras tuas quidem hercle atque ex germana Graecia;
nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.
DA. Quid ego ex te audio? TR. Hanc Athenis esse natam liberam.
740DA. Mea popularis, opsecro, haec est? TR. Non tu Cyrenensis es?
DA. Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
TR. Opsecro, defende civis tuas, senex. DA. O filia
mea, quom hanc video, mearum me apsens miseriarum commones;
trima quae periit mi iam tanta esset, si vivit, scio.
745LA. Argentum ego pro istisce ambabus quoiae erant domino dedi;
quid mea refert Athenis natae haec an Thebis sient,
dum mihi recte servitutem serviant? TR. Itane, inpudens?
Tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
750Nam huic alterae quae patria sit profecto nescio,
nisi scio probiorem hanc esse quam te, inpuratissume.
LA. Tuae istae sunt? TR. Contende ergo uter sit tergo - verior:
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo
quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissumus:
755postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:
ni erit tam sincerum ut quivis dicat ampullarius
optumum esse operi faciundo corium et sincerissumum,
quid caussaest quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
Quid illas spectas? Quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
760LA. Atqui, quia votas, utramque iam mecum abducam semul.
DA. Quid facies? LA. Volcanum adducam, is Venerist advorsarius.
TR. Quo illic it? LA. Heus, ecquis hic est? Heus! DA. Attigeris ostium,
iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
LO. Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
765DA. ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.
LA. Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. DA. Quid quom inveneris?
LA. Ignem magnum hic faciam. DA. Quin inhumanum exuras tibi?
LA. Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.
DA. Iam hercle ego te continuo barba arripiam, in ignem coniciam
770teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
Quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia
quae has hirundines ex nido volt eripere ingratieis,
quod ego in somnis somniavi. TR. Scin quid tecum oro, senex?
Ut illas serves, vim defendas, dum ego erum adduco meum.
775DA. Quaere erum atque adduce. TR. At hic ne - DA. maxumo malo suo
si attigerit sive occeptassit. TR. Cura. DA. Curatumst, abi.
TR. Hunc quoque adserva ipsum ne quo abitat; nam promissimus
carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere.
DA. Abi modo, ego dum hoc curabo recte. TR. Iam ego revenero.
DAEMONES LABRAX LORARII
780DA. Utrum tu, leno, cum malo lubentius
quiescis an sic sine malo, si copiast?
LA. Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.
Meas quidem te invito et Venere et summo Iove
de ara capillo iam deripiam. DA. Tangedum.
785LA. Tangam hercle vero. DA. Agedum ergo, accede huc modo.
LA. Iubedum recedere istos ambo illuc modo.
DA. Immo ad te accedent. LA. Non hercle equidem censeo.
DA. Quid ages si accedent propius? LA. Ego recessero.
Verum, senex, si te umquam in urbe offendero,
790numquam hercle quisquam me lenonem dixerit
si te non ludos pessumos dimissero.
DA. Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,
si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
LA. Quam magnum vero? DA. Quantum lenoni sat est.
795LA. Minacias ego flocci non faciam tuas,
equidem has te invito iam ambas rapiam. DA. Tangedum.
LA. Tangam hercle vero. DA. Tanges, at scin quo modo?
I dum, Turbalio, curriculo, adferto domo
duas clavas. LA. Clavas? DA. Sed probas. Propera cito.
800Ego te hodie faxo recte acceptum ut dignus es.
LA. Eheu! Scelestus galeam in navi perdidi;
nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.
Licet saltem istas mi appellare? DA. Non licet.
805Ehem! Optume edepol eccum clavator advenit.
LA. Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.
DA. Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
Age, alter istinc, alter hinc adsistite.
Adsistite ambo. Sic. Audite nunciam
810si hercle illic illas hodie digito tetigerit
invitas, nei istunc istis invitassitis
usque adeo donec qua domum abeat nesciat,
periistis ambo. Si appellabit quempiam,
vos respondetote istinc istarum vicem;
815sin ipse abitere hinc volet, quantum potest
extemplo amplectitote crura fustibus.
LA. Etiam me abire hinc non sinent? DA. Dixi satis.
Et ubi ille cum ero servos huc advenerit,
qui erum accersivit, itote extemplo domum.
820Curate haec sultis magna diligentia. -
LA. Heu hercle! Ne istic fana mutantur cito:
iam hoc Herculei est, Veneris fanum quod fuit,
ita duo destituit signa hic cum clavis senex.
Non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
825ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.
Palaestra! LO. Quid vis? LA. Apage, controvorsia est,
haec quidem Palaestra quae respondit non mea est.
Heus, Ampelisca! LO. ALTER. Cave sis infortunio.
LA. †Ut potest, ignavi† homines sati' recte monent.
830Sed vobis dico, heus vos! Num molestiaest
me adire ad illas propius? LO. Nihil - nobis quidem.
LA. Numquid molestum mihi erit? LO. Nihil, si caveris.
LA. Quid est quod caveam? LO. Em! A crasso infortunio.
LA. Quaeso hercle abire ut liceat. LO. Abeas, si velis.
835LA. Bene hercle factum. Habeo vobis gratiam.
Non cedam potius. LO. Illic astato ilico.
LA. Edepol proveni nequiter multis modis.
Certumst hasce hodie usque opsidione vincere.
PLESIDIPPVS TRACHALIO LABRAX CHARMIDES LORARII
PL. Meamne ille amicam leno vi, violentia
840de ara deripere Veneris volvit? TR. Admodum.
PL. Quin occidisti extemplo? TR. Gladius non erat.
PL. Caperes aut fustem aut lapidem. TR. Quid? Ego quasi canem
hominem insectarer lapidibus nequissumum?
LA. Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest.
845convorret iam hic me totum cum pulvisculo.
PL. Etiamne in ara tunc sedebant mulieres,
quom ad me profectu's ire? TR. Ibidem nunc sedent.
PL. Quis illas nunc illic servat? TR. Nescioquis senex,
vicinus Veneris; is dedit operam optumam.
850Is nunc cum servis servat. Ego mandaveram.
PL. Duc me ad lenonem recta. Ubi illic est homo?
LA. Salve. PL. Salutem nil moror. Opta ocius:
rapi te optorto collo mavis an trahi?
Utrumuis opta dum licet. LA. Neutrum volo.
855PL. Abi sane ad litus curriculo, Trachalio,
iube illos in urbem ire obviam ad portum mihi,
quos mecum duxi, hunc qui ad carnuficem traderent.
Post huc redito atque agitato hic custodiam.
Ego hunc scelestum | in ius rapiam | exsulem.
860Age, ambula in ius. LA. Quid ego deliqui? PL. Rogas?
Quin arrabonem a me accepisti ob mulierem
et eam hinc abduxti? LA. Non avexi. PL. Qur negas?
LA. Quia pol provexi: avehere non quivi miser.
Equidem tibi me dixeram praesto fore
865apud Veneris fanum: ‹num› quid muto? Sumne ibi?
PL. In iure caussam dicito, hic verbum sat est:
sequere. LA. Opsecro te, subueni mi, Charmides.
Rapior optorto collo. CH. Quis me nominat?
LA. Viden me ut rapior? CH. Video atque inspecto lubens.
870LA. Non subuenire mi audes? CH. Quis homo te rapit?
LA. Adulescens Plesidippus. CH. Ut nanctu's habe.
Bono animo meliust te in nervom conrepere.
Tibi optigit quod plurumi exoptant sibi.
LA. Quid id est? CH. Ut id quod quaerant inveniant sibi.
875LA. Sequere, opsecro, me. CH. Pariter suades qualis es:
tu in nervom rapere, eo me opsecras ut te sequar.
Etiam retentas? LA. Perii! PL. Verum sit velim.
Tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico
manete dum ego huc redeo. LO. Equidem suadeo
880ut ad nos abeant potius, dum recipis. PL. Placet,
bene facitis. LA. Fures mi estis. LO. Quid, fures? Rape.
LA. Oro, opsecro, Palaestra. PL. Sequere, carnufex.
LA. Hospes - CH. Non sum hospes, repudio hospitium tuom.
LA. Sicine me spernis? CH. Sic ago. Semel bibo.
885LA. Di te infelicent! - CH. Isti capiti dicito.
Credo alium in aliam beluam hominem vortier:
illic in columbum, credo, leno vortitur,
nam in columbari collus hau multo post erit;
in nervom ille hodie nidamenta congeret.
890Verum tamen ibo ei advocatus ut siem,
si qui mea opera citius - addici potest. -
ACTVS IV
DAEMONES
Bene factum et volup est me hodie bis mulierculis
tetulisse auxilium. Iam clientas repperi,
atque ambas forma scitula atque aetatula.
895Sed uxor scelesta me omnibus servat modis,
ne quid significem quippiam mulierculis.
sed Gripus servos noster quid rerum gerat
miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
Pol magi' sapisset si dormivisset domi,
900nam nunc et operam ludos facit et retiam,
ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
In digitis hodie percoquam quod ceperit,
ita fluctuare video vehementer mare.
Sed ad prandium uxor me vocat. Redeo domum.
905Iam meas opplebit auris vaniloquentia. -
GRIPVS
Neptuno has ago gratias meo patrono,
qui salsis locis incolit pisculentis,
quom me ex suis locis pulchre ornatum expedivit,
templis redducem, pluruma praeda onustum,
910salute horiae, quae in mari fluctuoso
piscatu novo me uberi compotivit
miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide evenit,
neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete.
915Nam ut de nocte multa inpigreque exsurrexi,
lucrum praeposivi sopori et quieti:
tempestate saeva experiri expetivi
paupertatem eri qui et meam servitutem
tolerarem, opera hau fui parcu' mea.
920Nimis homo nihilist quist piger nimisque id genus odi ego male.
Vigilare decet hominem qui volt sua temperi conficere officia.
non enim illum exspectare id oportet, dum eru' se ad suom suscitet officium.
Nam qui dormiunt lubenter sine lucro et cum malo quiescunt.
Nam ego nunc mihi, qui inpiger fui,
925repperi ut piger si velim siem:
hoc ego in mari quidquid hic inest
repperi. Quidquid inest, grave quidemst; aurum hic
ego inesse reor; nec mihi conscius est ullus homo.
†Nunc haec tibi occasio, Gripe, optigit ut liberes ex populo praeter te†.
Nunc sic faciam, sic consilium est: ad erum veniam docte atque astu.
Pauxillatim pollicitabor pro capite argentum ut sim liber.
930Iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancupia,
navibu' magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
Post animi caussa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum,
oppida circumuectabor.
Ubi nobilitas mea erit clara,
oppidum magnum communibo;
ei ego urbi Gripo indam nomen,
935monumentum meae famae et factis,
ibi qui regnum magnum instituam.
Magnas res hic agito in mentem
instruere. Hunc nunc vidulum condam.
Sed hic rex cum aceto pransurust
et sale sine bono pulmento.
TRACHALIO GRIPVS
TR. Heus, mane. GR. Quid maneam? TR. Dum hanc tibi quam trahi' rudentem complico.
GR. Mitte modo. TR. At pol ego te adiuvo nam bonis quod bene fit hau perit.
940GR. Turbida tempestas heri fuit,
nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
non vides referre me uvidum retem sine squamoso pecu?
TR. Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens.
GR. Enicas iam me odio, quisquis es. TR. Non sinam ego abire hinc te. Mane.
945GR. Cave sis malo. Quid tu, malum, nam me retrahis? TR. Audi.
GR. Non audio. TR. At pol qui audies post. GR. Quin loquere quid vis.
TR. Eho modo est operae pretium quod tibi ego narrare volo.
GR. Eloqueren quid id est? TR. Vide num quispiam consequitur prope nos.
GR. Ecquid est quod mea referat? TR. Scilicet.
950sed boni consili ecquid in te mihi est?
GR. Quid negoti est modo dice. TR. Dicam, tace,
si fidem modo das mihi te non fore infidum.
GR. Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. TR. Audi.
Furtum ego vidi qui faciebat;
955noveram dominum, id quoi fiebat,
post ad furem egomet devenio
feroque ei condicionem hoc pacto:
"ego istuc furtum scio quoi factum est;
nunc mihi si vis dare dimidium,
indicium domino non faciam."
Is mihi nihil etiam respondit.
960Quid inde aequom est dari mihi? Dimidium
volo ut dicas. GR. Immo hercle etiam plus,
nam nisi dat, domino dicundum
censeo. TR. Tuo consilio faciam.
Nunc advorte animum; namque hoc omne attinet ad te. GR. Quid factumst?
TR. Vidulum istum quoius est novi ego hominem iam pridem. GR. Quid est?
TR. Et quo pacto periit. GR. At ego quo pacto inventust scio
965et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
Nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
ego illum novi quoius nunc est, tu illum quoius antehac fuit.
Hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
TR. Non ferat si dominus veniat? GR. Dominus huic, ne frustra sis,
970nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
TR. Itane vero? GR. Ecquem esse dices in mari piscem meum?
Quos quom capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
In foro palam omnis vendo pro meis venalibus.
975Mare quidem commune certost omnibus. TR. Adsentio:
qui minus hunc communem quaeso mihi esse oportet vidulum?
In mari inventust communi. GR. Esne inpudenter inpudens?
Nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
Quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
980nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
dicant in mari communi captos. TR. Quid ais, inpudens?
Ausu's etiam comparare vidulum cum piscibus?
Eadem tandem res videtur? GR. In manu non est mea:
ubi demisi retem atque hamum, quidquid haesit extraho.
985meum quod rete atque hami nancti sunt meum potissumumst.
TR. Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. GR. Philosophe!
TR. Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
Non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
990et vitorem et piscatorem te esse, inpure, postulas.
Vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
GR. Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? TR. Scelus,
nullus est. GR. Immo est profecto; ego qui sum piscator scio;
995verum rare capitur, nullus minu' saepe ad terram venit.
TR. Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
GR. Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. TR. Scio.
Tu hercle, opino, in vidulum te bis convortes, nisi caves:
1000fiet tibi puniceum corium, postea atrum denvo.
GR. Quod scelus hodie hoc inveni! TR. Verba facimus, it dies.
vide sis quoiius arbitratu nos vis facere. GR. Viduli
arbitratu. TR. Itane? GR. ita enim vero. TR. Stultus es. GR. Salve, Thales.
TR. Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum
1005quoiius haec res arbitratu fiat. GR. Quaeso, sanun es?
TR. Elleborosus sum. GR. Ego cerritus, hunc non amittam tamen.
TR. Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
1010GR. Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
Vis pugnare? TR. Quid opust? Quin tu potius praedam divide.
GR. Hinc tu nisei malum fruniscei nihil potes, ne postules.
Abeo ego hinc. TR. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. Mane.
GR. Sei tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
1015Mitte rudentem, sceleste. TR. Mittam: omitte vidulum.
GR. Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
TR. Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
aut ad arbitrum redeitur aut sequestro ponitur.
GR. Quemne ego excepi in mari - TR. At ego inspectavi e litore.
1020GR. Mea opera, labore et rete et horia? TR. Numqui minus,
si veniat nunc dominus quoiiust, ego qui inspectavi procul
te hunc habere, fur sum quam tu? GR. Nihilo. TR. Mane, mastigia:
quo argumento socius non sum et fur sum? Facdum ex te sciam.
GR. Nescio neque ego istas vostras leges urbanas scio,
1025nisi quia hunc meum esse dico. TR. Et ego item esse aio meum.
GR. Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
TR. Quo pacto? GR. Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam viam;
nec tu me quoiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
tu taceto, ego mussitabo: hoc optumum atque aequissumum est.
1030TR. Ecquid condicionis audes ferre? GR. Iam dudum fero:
ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
TR. Mane dum refero condicionem. GR. Te, opsecro hercle, aufer modo.
TR. Ecquem in heis locis novisti? GR. Oportet vicinos meos.
TR. Ubi tu hic habitas? GR. Porro illic longe usque in campis ultumis.
1035TR. Vin qui in hac villa habitat, eiius arbitratu fieri?
GR. Paullisper remitte restem dum concedo et consulo.
TR. Fiat. GR. Eugae! Salva res est, praeda haec perpetua est mea;
ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
1040Ne iste hau scit quam condicionem tetulerit. Ibo ad arbitrum.
TR. Quid igitur? GR. Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
fiat istuc potius quam nunc pugnem tecum. TR. Nunc places.
GR. Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
etsi ignotust, notus: si non, notus ignotissumust.
DAEMONES GRIPVS TRACHALIO PALAESTRA AMPELISCA
1045DA. Serio edepol, quamquam vobis volo quae voltis, mulieres,
metuo propter vos ne uxor mea me extrudat aedibus,
quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
Vos confugite in aram potius quam ego. PA., AM. Miserae periimus.
DA. Ego vos salvas sistam, ne timete. Sed quid vos foras
1050prosequimini? Quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;
ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.
GR. O ere, salve. DA. Salve, Gripe. Quid fit? TR. Tuo' ne hic servos est?
GR. Hau pudet. TR. Nil ago tecum. GR. Ergo abi hinc sis. TR. Quaeso responde, senex:
tuos hic servost? DA. Meus est. TR. Em istuc optume, quando tuost.
1055Iterum te saluto. DA. Et ego te. Tunc es qui hau multo prius
abiisti hinc erum accersitum? TR. Ego is sum. DA. Quid nunc vis tibi?
TR. Nempe hic tuos est? DA. Meus est. TR. Istuc optume, quando tuost.
DA. Quid negotist? TR. Vir scelestus illic est. DA. Quid fecit tibi
vir scelestus? homini ego isti talos subfringi volo.
1060DA. Quid est? Qua de re litigatis nunc inter vos? TR. Eloquar.
GR. Immo ego eloquar. TR. Ego, opinor, rem facesso. GR. Si quidem
sis pudicus, hinc facessas. DA. Gripe, animum advorte ac tace.
GR. Utin istic priu' dicat? DA. Audi. Loquere tu. GR. Alienon prius
quam tuo dabis orationem? TR. Ut nequitur comprimi!
1065Ita ut occepi dicere, illum quem dudum e fano foras
lenonem extrusisti, hic eiius vidulum eccillum tenet.
GR. Non habeo. TR. Negas quod oculis video? GR. At ne videas velim.
Habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram?
TR. Quo modo habeas, id refert, iurene anne iniuria.
1070GR. Ni istum cepi, nulla caussa est quin me condones cruci;
si in mari retia prehendi, qui tuom potiust quam meum?
TR. Verba dat. Hoc modo res gesta est ut ego dico. GR. Quid tu ais?
TR. Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost.
GR. Quid? Tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?
1075Si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet.
DA. Verbo illo modo ille vicit. Quid nunc tu vis? Dic mihi.
TR. Equidem ego neque partem posco mihi istinc de istoc vidulo
neque meum esse hodie umquam dixi; sed isti inest cistellula
huiius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.
1080DA. Nemp' tu hanc dicis quam esse aiebas dudum popularem meam?
TR. Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundia
istic in ista cistula insunt, quae istic inest in vidulo.
Hoc neque isti usust et illi miserae suppetias feret,
si id dederit qui suos parentes quaerat. DA. Faciam ut det. Tace.
1085GR. Nihil hercle ego sum isti daturus. TR. Nihil peto nisi cistulam
et crepundia. GR. Quid si ea sunt aurea? TR. Quid istuc tua?
Aurum auro expendetur, argentum argento exaequabimus.
GR. Fac sis aurum ut videam, post ego faciam ut videas cistulam.
DA. Cave malo ac tace tu. tu perge ut occepisti dicere.
1090TR. Unum te opsecro ut ted huiius commiserescat mulieris
si quidem hic lenonis eius est vidulus, quem suspicor;
hic nisi de opinione certum nihil dico tibi.
GR. Viden? Scelestus aucupatur. TR. Sine me ut occepi loqui.
Si scelesti illius est hic quoiius dico vidulus,
1095haec poterunt novisse: ostendere his iube. GR. Ain? Ostendere?
DA. Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus.
GR. Immo hercle insignite inique. DA. Quidum? GR. Quia, si ostendero,
continuo hunc novisse dicent scilicet. TR. Scelerum caput,
ut tute es item omnis censes esse, peiiuri caput?
1100GR. Omnia istaec ego facile patior, dum hic hinc a me sentiat.
TR. Atqui nunc aps te stat, verum hinc cibit testimonium.
DA. Gripe, advorte animum. Tu paucis expedi quid postulas.
TR. Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denvo.
Hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
1105haec Athenis parva fuit virgo surrupta. GR. Dic mihi,
quid id ad vid[u]lum pertinet, servae sint istae an liberae?
TR. Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.
DA. Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.
TR. Cistellam isti inesse oportet caudeam in isto vidulo,
1110ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos,
quibu'cum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.
GR. Iuppiter te dique perdant! Quid ais, vir venefice?
Quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
TR. Eo tacent quia tacita bonast mulier semper quam loquens.
1115GR. Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.
TR. Quidum? GR. Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.
Quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui? DA. Si praeterhac
unum verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.
TR. Ut id occepi dicere, senex, eam te quaeso cistulam
1120ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat
sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.
GR. Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis :
dudum dimidiam petebas partem. TR. Immo etiam nunc peto.
GR. Vidi petere milvom, etiam quom nihil auferret tamen.
1125DA. Non ego te comprimere possum sine malo? GR. Si istic tacet,
ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parti loqui.
DA. Cedo modo mihi istum vid[u]lum, Gripe. GR. Concredam tibi:
ac si istorum nihil sit, ut mihi reddas. DA. Reddetur. GR. Tene.
DA. Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.
1130Estne hic vid[u]lus ubi cistellam tuam inesse aiebas? PA. Is est.
GR. Perii hercle ego miser! Ut priu'quam plane aspexit ilico
eum esse dixit! PA. Faciam ego hanc rem ‹ex proclivi pla›nam tibi.
Cistellam isti inesse oportet caudeam in isto vidulo.
Ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
1135nullum ostenderis; si falsa dicam frustra dixero,
vos tamen istaec quidquid isti inerit vobis habebitis;
sed si erunt vera, tum opsecro te ut mea mihi reddantur. DA. Placet.
Ius merum oras meo quidem animo. GR. At meo hercle ‹iniuriam›.
Quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia
1140quidquid insit vera dicet? Idne habebit hariola?
DA. Non feret nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.
Solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.
GR. Hoc habet, solutust. DA. Aperi. Video cistellam. Haecinest?
PA. Istaec est. O mei parentes, hic vos conclusos gero,
1145huc opesque spesque vostrum cognoscendum condidi.
GR. Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,
quae parentes tam in angustum tuos locum compegeris.
DA. Gripe, accede huc; tua res agitur. Tu, puella, istinc procul
dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
1150Si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules
te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
GR. Ius bonum oras. TR. Edepol hau te orat, nam tu iniuriu's.
DA. Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.
PA. Sunt crepundia. DA. Ecca video. GR. Perii in primo proelio.
1155Mane, ne ostenderis. DA. Qua facie sunt? Responde ex ordine.
PA. Ensiculust aureolus primum litteratus. DA. Dice dum,
in eo ensiculo litterarum quid est? PA. Mei nomen patris.
Post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea,
litterata: ibi matris nomen in securiculast. DA. Mane.
1160Dic, in ensiculo quid nomen est paternum? PA. Daemones.
DA. Di inmortales, ubi loci sunt spes meae? GR. Immo edepol meae?
TR. Pergite, opsecro, continuo. GR. Placide, aut ite in malam crucem.
DA. Loquere matris nomen hic quid in securicula siet.
PA. Daedalis. DA. Di me servatum cupiunt. GR. At me perditum.
1165DA. Filiam meam esse hanc oportet, Gripe. GR. Sit per me quidem.
Qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis,
meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens,
priu' me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua!
PA. Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et
1170sucula - GR. Quin tu i dierecta cum sucula et cum porculis.
PA. Et bulla aurea est pater quam dedit mi natali die.
DA. Ea est profecto. Contineri quin complectar non queo.
Filia mea, salve. Ego is sum qui te produxi pater,
ego sum Daemones et mater tua eccam hic intus Daedalis.
1175PA. Salve, mi pater insperate. DA. Salve. Ut te amplector lubens!
TR. Volup est quom istuc ex pietate vostra vobis contigi.
DA. Capedum, hunc si potes fer intro vidulum, age, Trachalio.
TR. Ecce Gripi scelera! Quom istaec res male evenit tibi,
Gripe, gratulor. DA. Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam,
1180quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere,
quae te magi' tractavit magi'que signa pernovit tua. -
PA. Intro eamus omnes, quando operam promiscam damus.
Sequere me, Ampelisca. - AM. Quom te di amant voluptati est mihi. -
GR. Sumne ego scelestus qui illunc hodie excepi vidulum?
1185Aut quom excepi, qui non alicubi in solo apstrusi loco?
Credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi,
quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.
Credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
Quid meliust quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,
1190saltem tantisper dum apscedat haec a me aegrimonia?
DAEMONES
Pro di inmortales! Quis me est fortunatior,
qui ex inproviso filiam inveni meam?
Satin si quoii homini di esse bene factum volunt,
aliquo illud pacto optingit optatum piis?
1195Ego | hodie neque speravi neque credidi:
is inproviso filiam inveni tamen;
et eam de genere summo adulescenti dabo
ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
Ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo
1200iussique exire huc eiius servom, ut ad forum
iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
Accedam, opinor, ad fores. Quid conspicor?
Uxor complexa collo retinet filiam.
Nimi' paene inepta atque odiosa eius amatiost.
DAEMONES TRACHALIO
1205DA. Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
atque adorna, ut rem divinam faciam, quom intro advenero,
Laribus familiaribus, quom auxerunt nostram familiam.
sunt domi agni et porci sacres. Sed quid istum remoramini,
mulieres, Trachalionem? Atque optume eccum exit foras!
1210TR. Ubi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul
Plesidippum. DA. Eloquere ut haec res optigit de filia;
eum roga ut relinquat alias res et huc veniat. TR. Licet.
DA. Dicito daturum meam illi filiam uxorem. TR. Licet.
DA. Et patrem eiius me novisse et mihi esse cognatum. TR. Licet.
1215DA. Sed propera. TR. Licet. DA. Iam hic fac sit, cena ut curetur. TR. Licet.
DA. Omnian licet? TR. Licet. Sed scin quid est quod te volo?
Quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. DA. Licet.
TR. Fac ut exores Plesidippum ut me manu emittat. DA. Licet.
TR. Et tua filia facito oret: facile exorabit. DA. Licet.
1220TR. Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. DA. Licet.
TR. Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. DA. Licet.
TR. Omnian licet? DA. Licet: tibi rusum refero gratiam.
Sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rusum. TR. Licet.
Iam hic ero. Tu interibi adorna ceterum quod opust. - DA. Licet.
1225Hercules istum infelicet cum sua licentia!
Ita meas replevit auris quidquid memorabam "licet."
GRIPVS DAEMONES
GR. Quam mox licet te compellare, Daemones?
DA. Quid est negoti, Gripe? GR. De illo vidulo:
si sapias, sapias; habeas quod di danunt boni.
1230DA. Aequom videtur tibi, ut ego alienum quod est
meum esse dicam? GR. Quodne ego inveni in mari?
DA. Tanto illi melius optigit qui perdidit;
tuom esse nihilo magis oportet vidulum.
GR. Isto tu pauper es quom nimi' sancte piu's.
1235DA. O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurumae
fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
Atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
quam si quis avidus poscit escam avariter,
decipitur in trasenna avaritia sua.
1240Ill' qui consulte, docte atque astute cavet,
diutine uti bene licet partum bene.
Mihi istaec videtur praeda praedatum irier,
ut cum maiore dote abeat quam advenerit.
Egone ut quod ad me adlatum esse alienum sciam
1245celem? Minime istuc faciet noster Daemones.
Semper cavere hoc sapientis aequissumumst
ne conscii sint ipsi malefici suis.
Ego mihi conlusim nil moror ullum lucrum.
GR. Spectavi ego pridem comicos ad istunc modum
1250sapienter dicta dicere, atque is plaudier,
quom illos sapientis mores monstrabant poplo:
sed quom inde suam quisque ibant divorsi domum,
nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
DA. Abi intro, ne molestu's, linguae tempera.
1255Ego tibi daturus nihil sum, ne tu frustra sis.
GR. At ego deos quaeso ut, quidquid in illo vidulost,
si aurum, si argentum est, omne id ut fiat cinis. -
DA. Illuc est quod nos nequam servis utimur.
Nam illic cum servo si quo congressus foret,
1260et ipsum sese et illum furti astringeret;
dum praedam habere se censeret, interim
praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
Nunc hinc intro ibo et sacruficabo, postibi
iubebo nobis cenam continuo coqui. -
PLESIDIPPVS TRACHALIO
1265PL. Iterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,
mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
Repperit patrem Palaestra suom atque matrem? TR. Repperit.
PL. Et popularis est? TR. Opino. PL. Et nuptura est mi? TR. Suspicor.
PL. Censen hodie despondebit eam mi, quaeso? TR. Censeo.
1270PL. Quid? Patri etiam gratulabor quom illam invenit? TR. Censeo.
PL. Quid matri eiius? TR. Censeo. PL. Quid ergo censes? TR. Quod rogas
censeo. PL. Dic ergo quanti censes? TR. Egone? Censeo.
PL. Adsum equidem, ne censionem semper facias. TR. Censeo.
PL. Quid si curram? TR. Censeo. PL. An sic potius placide? TR. Censeo.
1275PL. Etiamne eam adveniens salutem? TR. Censeo. PL. Etiam patrem?
TR. Censeo. PL. Post eiius matrem? TR. Censeo. PL. Quid postea?
Etiamne adveniens complectar eius patrem? TR. Non censeo.
PL. Quid matrem? TR. Non censeo. PL. Quid eampse illam? TR. Non censeo.
PL. Perii! Dilectum dimisit. Nunc non censet quom volo.
1280TR. Sanus non es. Sequere. - PL. Duc me, mi patrone, quo lubet. -
ACTVS V
LABRAX
Quis me est mortalis miserior qui vivat alter hodie,
quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
Abiudicata a me modo est Palaestra. Perditus sum.
Nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
1285ita omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
Nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum,
GRIPVS LABRAX
GR. Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom
nisi vidulus mihi redditur. LA. Perii quom mentionem
1290fieri audio usquam viduli: est quasi palo pectus tundat.
GR. Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi
rete atque excepi vidulum, ei darei negatis quicquam.
LA. Pro di inmortales! Suo mihi hic sermone arrexit auris.
GR. Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque,
1295si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo,
ad Gripum ut veniat. Non feretis istum, ut postulatis.
LA. Meum hercle illic homo vidulum scit qui habet, ut ego opinor.
Adeundus mihi illic est homo. Di, quaeso, subuenite.
GR. Quid me intro revocas? Hoc volo hic ante ostium extergere.
1300Nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum,
ita quanto magis extergeo rutilum, atque tenuius fit.
Nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit.
LA. Adulescens, salve. GR. Di te ament cum inraso capite. LA. Quid fit?
GR. Verum extergetur. LA. Ut vales? GR. Quid tu? Num medicus, quaeso, es?
1305LA. Immo edepol una littera plus sum quam medicus. GR. Tum tu
mendicus es? LA. Tetigisti acu. GR. Videtur digna forma.
Sed quid tibi est? LA. Hac proxuma nocte in mari mi et alii
confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
GR. Quid perdidisti? LA. Vidulum cum auro atque argento multo.
1310GR. Ecquid meministi in vidulo qui periit quid ibi infuerit?
LA. Quid refert, qui periit? GR. Tamen - LA. Sine hoc, Aliud fabulemur.
GR. Quid si ego sciam qui invenerit? Volo ex te scire signa.
LA. Nummi octingenti aurei in marsuppio infuerunt,
praeterea centum minaria Philippea in pasceolo sorsus.
1315GR. Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar;
di homines respiciunt: bene ego hinc praedatus ibo.
Profecto est huiius vidulus. Perge alia tu expedire.
LA. Talentum argenti commodum magnum inerit in crumina,
praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.
1320GR. Papae! Divitias tu quidem habuisti luculentas.
LA. Miserum istuc verbum et pessumum est, "habuisse" et nihil habere.
GR. Quid dare velis qui istaec tibi investiget indicetque?
Eloquere propere celeriter. LA. Nummos trecentos. GR. Tricas.
LA. Quadrigentos. GR. Tramas putidas. LA. Quingentos. GR. Cassam glandem.
1325LA. Sescentos. GR. Curculiunculos minutos fabulare.
LA. Dabo septingentos. GR. Os calet tibi, nunc id frigefactas.
LA. Mille dabo nummum. GR. Somnias. LA. Nihil addo. GR. Abi igitur. LA. Audi:
si hercle abiero hinc, hic non ero. Vin centum et mille? GR. Dormis.
LA. Eloquere quantum postules. GR. Quo nihil invitus addas:
1330talentum magnum. Non potest triobolum hinc abesse.
Proin tu vel aias vel neges. LA. Quid istic? Necessum est, video:
dabitur talentum. GR. Accede dum huc: Venus haec volo adroget te.
LA. Quod tibi lubet id mi impera. GR. Tange aram hanc Veneris. LA. Tango.
GR. Per Venerem hanc iurandum est tibi. LA. Quid iurem? GR. Quod iubebo.
1335LA. Praei verbis quiduis. Quod domi est, numquam ulli supplicabo.
GR. Tene aram hanc. LA. Teneo. GR. Deiera te mi argentum daturum
eodem die, tui viduli ubi sis potitus. LA. Fiat.
GR. Venu' Cyrenensis, testem te testor mihi,
si vidulum illum quem ego in navi perdidi
1340cum auro atque argento salvom investigavero
isque in potestatem meam pervenerit,
tum ego huic Gripo, inquito et me tangito -
LA. Tum ego huic Gripo (dico, Venus, ut tu audias)
talentum argenti magnum continuo dabo.
1345GR. †Si† fraudassis, dic ut te in quaestu tuo
Venus eradicet, caput atque aetatem tuam.
Tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris.
LA. Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
veneror te ut omnes miseri lenones sient.
1350GR. Tamen fiet, etsi tu fidem servaveris.
Tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;
eum tu continuo vidulum reposcito. -
LA. Si maxume mi illum reddiderit vidulum,
non ego illic hodie debeo triobolum.
1355Meus arbitratust lingua quod iuret mea.
Sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.
GRIPVS DAEMONES LABRAX
GR. Sequere hac. DA. Ubi istic lenost? GR. Heus tu, em tibi! Hic habet vidulum.
DA. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
Omnia, ut quidquid †infuere†, ita salva sistentur tibi.
1360Tene, si tuost. LA. O di inmortales meus est. Salve, vidule.
DA. Tuo'ne est? LA. Rogitas? Si quidem hercle Iovi' fuit, meus est tamen.
DA. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
cum crepundiis, quibu'cum hodie filiam inveni meam.
LA. Quam? DA. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
1365LA. Bene mehercle factum est. Quom istaec res tibi ex sententia
pulchre evenit, gaudeo. DA. Istuc facile non credo tibi.
LA. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
ob eam ne duis, condono te. DA. Benigne edepol facis.
LA. Immo tu quidem hercle vero. GR. Heus tu! Iam habes vidulum.
1370LA. Habeo. GR. Propera. LA. Quid properabo? GR. Reddere argentum mihi.
LA. Neque edepol tibi do neque quicquam debeo. GR. quae haec factio est?
Non debes? LA. Non hercle vero. GR. Non tu iuratus mihi es?
LA. Iuratus sum et nunc iurabo, si quid voluptati est mihi:
ius iurandum rei serundae, non perdendae conditum est.
1375GR. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, peiiurissume.
DA. Gripe, quod tu istum talentum poscis? GR. Iuratust mihi,
dare. LA. Lubet iurare. Tun meo pontifex peiiurio es?
DA. Qua pro re argentum promisit hic tibi? GR. Si vidulum
hunc redegissem in potestatem eiius, iuratust dare
1380mihi talentum magnum argenti. LA. Cedo quicum habeam iudicem,
ni dolo malo instipulatus sis sive etiamdum siem
quinque et viginti annos natus. GR. Habe cum hoc. LA. Aliost opus.
DA. Iam ab istoc auferre haud ausim, si istunc condemnavero.
Promisistin huic argentum? LA. Fateor. DA. Quod servo meo
1385promisisti meum esse oportet, ne tu, leno, postules
te hic fide lenonia uti: non potes. GR. Iam te ratu's
nactum hominem quem defrudares? Dandum huc argentum est probum:
id ego continuo huic dabo adeo me ut hic emittat manu.
DA. Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea
1390haec tibi sunt servata - GR. Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
DA. (si sapies, tacebis) Tum te mihi benigne itidem addecet
bene merenti bene referre gratiam. LA. Nemp' pro meo
iure oras? DA. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
GR. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
1395DA. Vidulum istunc ille invenit, illud mancupium meum est;
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
LA. Gratiam habeo et de talento nulla caussa est Quin feras,
quod isti sum iuratus. GR. Heus tu! Mihi dato ergo, si sapis.
DA. Tacen an non? GR. Tu meam rem simulas agere, tibi munis viam.
1400Non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
DA. Vapulabis verbum si addes isto unum. GR. Vel hercle enica,
non tacebo umquam alio pacto nisi talento comprimor.
LA. Tibi operam hicquidem dat. Tace. DA. Concede hoc tu, leno. LA. Licet.
GR. Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
1405DA. Dic mihi quanti illam emisti tuam alteram mulierculam,
Ampeliscam? LA. Mille nummum denumeravi. DA. Vin tibi
condicionem luculentam ferre me? LA. Sane volo.
DA. Dividuom talentum faciam. LA. Bene facis. DA. Pro illa altera,
libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
1410LA. Maxume. DA. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu,
quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. LA. Bene facis,
gratiam habeo magnam. GR. Quam mox mi argentum ergo redditur?
DA. Res soluta est, Gripe. Ego habeo. GR. At ego me hercle mavolo.
DA. Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. Iuris iurandi volo
1415gratiam facias. GR. Perii hercle! Nisi me suspendo occidi.
Numquam hercle iterum defrudabis me quidem post hunc diem.
DA. Hic hodie cenato, leno. LA. Fiat, condicio placet.
DA. Sequimini intro. Spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
ni daturus nihil sim neque sit quicquam pollucti domi,
1420nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.
Verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,
comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.
Vos hic hodie cenatote ambo. LA. GR. Fiat. DA. Plausum date.