Q. HORATII FLACCI - SERMONES - LIBER I - SATURA VII

I II III IV V VI VII VIII IX X

0

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum

hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Persius hic permagna negotia dives habebat

5Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,

durus homo atque odio qui posset vincere Regem,

confidens, tumidus, adeo sermonis amari,

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.

Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque

10conventi (hoc etenim sunt omnes iure molesti,

quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter

Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,

non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque

15summa fuit; duo si discordia vexet inertes

aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi

cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro

muneribus missis): Bruto praetore tenente

ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non

20conpositum melius cum Bitho Bacchius. In ius

acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.

Persius exponit causam; ridetur ab omni

conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,

solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris

25appellat comites excepto Rege; Canem illum

invisum agricolis sidus, venisse: ruebat

flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.

Tum Praenestinus salso multoque fluenti

expressa arbusto regerit convicia, durus

30vindemiator et invictus, cui saepe viator

cessisset magna conpellans voce cuculum.

At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat: "Per magnos, Brute, deos te

oro, qui reges consueris tollere, cur non

35hunc Regem iugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est."

Prōscrīptī Rēgīs Rŭpĭlī pūs ātquĕ vĕnēnūm

hŷbrĭdă quō pāctō sīt Pērsĭŭs ūltŭs, ŏpīnōr

ōmnĭbŭs ēt līppīs nōtum ēt tōnsōrĭbŭs ēssĕ.

Pērsĭŭs hīc pērmāgnă nĕgōtĭă dīvĕs hăbēbāt

Clāzŏmĕnīs ēt iām lītīs cūm Rēgĕ mŏlēstās,5

dūrŭs hŏmo ātque ŏdĭō quī pōssēt vīncĕrĕ Rēgēm,

cōnfīdēns, tŭmĭdūs, ădĕō sērmōnĭs ămārī,

Sīsēnnās, Bārrōs ŭt ĕquīs praēcūrrĕrĕt ālbīs.

Ād Rēgēm rĕdĕō. Pōstquām nĭhĭl īntĕr ŭtrūmquĕ

cōnvĕnĭt (hōc ĕtĕnīm sūnt ōmnēs iūrĕ mŏlēstī,10

quō fōrtēs, quĭbŭs ādvērsūm bēllum īncĭdĭt: īntēr

Hēctŏră Prīămĭdēn, ănĭmōsum ātque īntĕr Ăchīllēm

īră fŭīt căpĭtālĭs, ŭt ūltĭmă dīvĭdĕrēt mōrs,

nōn ălĭam ōb caūsām, nĭsĭ quōd vīrtūs ĭn ŭtrōquĕ

sūmmă fŭīt; dŭŏ sī dīscōrdĭă vēxĕt ĭnērtēs15

aūt sī dīspărĭbūs bēllum īncĭdăt, ūt Dĭŏmēdī

cūm Lўcĭō Glaūcō, dīscēdāt pīgrĭŏr, ūltrō

mūnĕrĭbūs mīssīs): Brūtō praētōrĕ tĕnēntĕ

dītem Ăsĭām, Rŭpĭli ēt Pērsī pār pūgnăt, ŭtī nōn

cōnpŏsĭtūm mĕlĭūs cūm Bīthō Bācchĭŭs. Īn iūs20

ācrēs prōcūrrūnt, māgnūm spēctācŭlum ŭtērquĕ.

Pērsĭŭs ēxpōnīt caūsām; rīdētŭr ăb ōmnī

cōnvēntū; laūdāt Brūtūm laūdātquĕ cŏhōrtēm,

sōlem Ăsĭaē Brūtum āppēllāt stēllāsquĕ sălūbrīs

āppēllāt cŏmĭtēs ēxcēptō Rēgĕ; Cănem īllūm25

īnvīsum āgrĭcŏlīs sīdūs, vēnīssĕ: rŭēbāt

flūmĕn ŭt hībērnūm, fērtūr quō rāră sĕcūrīs.

Tūm Praēnēstīnūs sālsō mūltōquĕ flŭēntī

ēxprēssa ārbūstō rĕgĕrīt cōnvīcĭă, dūrūs

vīndĕmĭātŏr ĕt īnvīctūs, cuī saēpĕ vĭātōr30

cēssīssēt māgnā cōnpēllāns vōcĕ cŭcūlūm.

Āt Graēcūs, pōstquam ēst Ĭtălō pērfūsŭs ăcētō,

Pērsĭŭs ēxclāmāt: "Pēr māgnōs, Brūtĕ, dĕōs tē

ōrō, quī rēgēs cōnsuērīs tōllĕrĕ, cūr nōn

hūnc Rēgēm iŭgŭlās? Ŏpĕrum hōc, mĭhĭ crēdĕ, tŭōrum ēst."35