T. MACCI PLAUTI - STICHUS


2

‹T. MACCI PLAVTI›

STICHVS

GRAECA ADELPHOE MENANDRV

ACTA LVDIS PLEBEIS

CN. BAEBIO C. TERENTIO AED. PL.

EGIT

T. PVBLILIVS PELLIO

MODOS FECIT

MARCIPOR OPPII

TIBIIS SARRANIS TOTAM

* *

C. SVLPICIO C. AVRELIO COS.

STICHVS - ARGVMENTVM I

Duas sorores * *

duo f‹ratres› * *

rem quaer‹unt› * *

* * * *

soror‹es› * *

5pa‹ter› * *

* * * *

* * * *

* * * *

ARGVMENTVM II

Senex castigat filias quod eae viros

Tam perseverent peregrinantis pauperes

Ita sustinere fratres neque relinquere

Contraque verbis delenitur commodis

5Habere ut sineret quos semel nactae forent.

Viri reveniunt opibus aucti trans mare;

Suam quisque retinet ac Sticho ludus datur.

PERSONAE

PANEGYRIS PHILVMENA VXOR EPIGNOMI

PAMPHILA VXOR PAMPHILIPPI

ANTIPHO SENEX

GELASIMVS PARASITVS

CROCOTIVM ANCILLA

PINACIVM PVER

EPIGNOMVS

PAMPHILIPPVS

STICHVS SERVVS

SAGARINVS SERVVS

STEPHANIVM ANCILLA

SCAENA ATHENIS

ACTVS I

PANEGYRIS PAMPHILA

PAN. Credo ego miseram

fuisse Penelopam,

soror, suo ex animo,

quae tam diu vidua

viro suo caruit;

nam nos eius animum

de nostris factis noscimus, quarum viri hinc apsunt,

5quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est,

sollicitae noctes et dies, soror, sumu' semper.

PAM. Nostrum officium

nos facere aequomst

neque id magi' facimus

quam nos monet pietas.

Sed hic, soror, adsidedum: multa volo tecum

10loqui de re viri.

PAN. Salvene, amabo?

PAM. Spero quidem et volo; sed hoc, soror, crucior

patrem tuom meumque adeo, unice qui unus

civibus ex omnibus probus perhibetur,

eum nunc inprobi viri officio uti,

15viris qui tantas apsentibu' nostris

facit iniurias inmerito

nosque ab eis abducere volt.

Haec res vitae me, soror, saturant,

haec mi dividiae et senio sunt.

20PAN. Ne lacruma, soror, neu tuo id animo

fac quod tibi tuos pater facere minatur:

spes est eum melius facturum.

Novi ego illum: ioculo istaec dicit,

neque ille sibi mereat Persarum

25montis, qui esse aurei perhibentur,

ut istuc faciat quod tu metuis.

Tamen si faciat, minime irasci

decet neque id inmerito eveniet.

Nam viri nostri domo ut abierunt

30hic tertius annus - PAM. Ita ut memoras.

PAM. Quom ipsi interea vivant, valeant,

ubi sint, quid agant, ecquid agant

neque participant nos neque redeunt.

35PAM. An id doles, soror, quia illi suom officium

non colunt, quom tu tuom facis? PAN. Ita pol.

PAM. Tace sis, cave sis audiam ego istuc

posthac ex te. PAN. Nam quid iam?

PAM. Quia pol meo animo omnis sapientis

40suom officium aequom est colere et facere.

Quam ob rem ego te hoc, soror, tam etsi es maior,

moneo ut tuom memineris officium:

etsi illi inprobi sint atque aliter

nos faciant quam aequomst, tam pol,

45ne quid magi' sit, omnibus obnixe opibus

nostrum officium meminisse decet.

PAN. Placet: taceo. PAM. At memineris facito.

[PAM. Nolo ego, soror, me credi esse inmemorem viri,

neque ille eos honores mihi quos habuit perdidit;

50nam pol mihi grata acceptaque huiust benignitas.

Et me quidem haec condicio nunc non paenitet

neque est qur studeam has nuptias mutarier;

verum postremo in patri' potestate est situm:

faciendum id nobis quod parentes imperant.

55PAM. Scio atque in cogitando maerore augeor,

nam propemodum iam ostendit suam sententiam.

PAN. Igitur quaeramus nobis quid facto usu' sit.]

ANTIPHO PANEGYRIS PAMPHILA

AN. Qui manet ut moneatur semper servos homo officium suom

nec voluntate id facere meminit, servos is habitu hau probust.

60Vos meministis quotcalendis petere demensum cibum:

qui minu' meministis quod opus sit facto facere in aedibus?

Iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis,

quom ego revortar, vos monumentis commonefaciam bubulis.

Non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.

65Facite sultis nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.

Iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;

si quis me quaeret, ind' vocatote aliqui; aut iam egomet hic ero.

PAM. Quid agimus, soror, si oFfirmabit pater advorsum nos? PAN. Pati

nos oportet quod ille faciat, quoius potestas plus potest.

70Exorando, haud advorsando sumendam operam censeo:

gratiam per si petimus, spero ab eo impetrassere;

advorsari sine dedecore et scelere summo hau possumus,

neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,

verum ut exoremus. Novi ego nostros: exorabilest.

75AN. Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor

utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,

quasi numquam quicquam adeo adsimulem, an quasi quid indaudiverim

eas in se meruisse culpam: an potius temptem leniter

an minaciter. Scio litis fore (ego meas novi optume)

80si manere hic sese malint potius quam alio nubere.

Non faciam. Quid mihi opust decurso aetatis spatio cum eis

gerere bellum, quom nil quam ob rem id faciam meruisse arbitror?

Minime, nolo turbas, sed hoc mihi optumum factu arbitror:

sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.

85Perplexabiliter earum hodie perpavefaciam pectora;

postid agam igitur deinde ut animus meus erit, faciam palam

multa scio faciunda verba. Ibo intro. Sed apertast foris.

PAM. Certo enim mihi paternae vocis sonitus auris accidit.

PAN. Is est ecastor. Ferre advorsum homini occupemus osculum.

90PAM. Salve, mi pater. AN. Et vos ambae. Ilico agite adsidite.

PAM. Osculum - An. Sat est osculi mihi vostri. PAN. Qui, amabo, pater?

AN. Quia ita meae animae salsura evenit. PAM. Adside hic, pater.

AN. Non sedeo isti, vos sedete; ego sedero in subsellio.

PAN. Mane, pulvinum - AN. Bene procuras. Mihi sati' sic fultumst. Sede.

95PAM. Sine, pater. AN. Quid opust? PAN. Opust. AN. Morem tibi geram. Atque hoc est satis.

PAM. Numquam enim nimi' curare possunt suom parentem filiae.

Quem aequiust nos potiorem habere quam te? Postidea, pater,

viros nostros, quibus tu voluisti esse nos matres familias.

AN. Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros

100perinde habetis quasi praesentes sient. PAM. Pudicitiast, pater,

eos nos magnuficare qui nos socias sumpserunt sibi.

AN. Num quis hic est alienus nostris dictis auceps auribus?

PAN. Nullus praeter nosque teque. AN. Vostrum animum adhiberi volo;

nam ego ad vos nunc inperitus rerum et morum mulierum

105discipulus venio ad magistras: quibu' matronas moribus

quae optumae sunt esse oportet? Sed utraque ut dicat mihi.

PAM. Quid istuc est quod huc exquisitum mulierum mores venis?

AN. Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.

PAM. Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,

110quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.

AN. At ego ex te exquiro atque ex istac tua sorore. PAM. Edepol, pater,

scio ut oportet esse: si sint - ita ut ego aequom censeo.

AN. Volo scire ergo ut aequom censes. PAM. Ut, per urbem quom ambulent,

omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.

115AN. Dic vicissim nunciam tu. PAN. Quid vis tibi dicam, pater?

AN. Ubi facillime spectatur mulier quae ingenio est bono?

PAN. Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.

AN. Hau male istuc! Agetu altera, utra siet condicio pensior

virginemne an viduam habere? PAM. Quanta mea sapientiast,

120ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.

AN. Qui potis est mulier vitare vitiis? PAM. Ut cottidie

pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.

AN. Quae tibi mulier videtur multo sapientissuma?

PAN. Quae tamen, quom res secundae sunt, se poterit gnoscere,

125et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.

AN. Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.

Sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:

mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.

PAM. At enim nos quarum res agitur aliter auctores sumus.

130Nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit

aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.

AN. Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?

PAM. Placet ille meus mihi mendicus: suo' rex reginae placet.

idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:

135AN. Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?

PAM. Non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.

AN. Quid illos exspectatis qui abhinc iam abierunt triennium?

Quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?

PAN. Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.

140Hostis est uxor invita quae ad virum nuptum datur.

AN. Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?

PAN. Persequimur, nam quo dedisti nuptum abire nolumus.

AN. Bene valete. Ibo atque amicis vostra consilia eloquar.

PAN. Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.

145AN. Curate igitur familiarem rem ut potestis optume.

PAN. Nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.

Nunc, soror, abeamus intro. PAM. Immo intervisam domum.

Si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.

PAN. Neque ego te celabo neque tu me celassis quod scias.

150eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,

tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,

si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.

Nam dies totos apud portum servos unus adsidet;

sed tamen volo intervisi. Propera atque actutum redi.

GELASIMVS CROCOTIVM

155GE. Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,

nam postquam natus sum satur numquam fui.

Neque quisquam melius referet matri gratiam

quam ego meae matri refero - invitissumus.

neque rettulit quam ego refero meae matri Fami.]

Nam illa me in alvo menses gestavit decem,

160at ego illam in alvo gesto plus annos decem.

Atque illa puerum me gestavit parvolum,

quo minu' laboris cepisse illam existumo:

ego non pauxillulam in utero gesto famem,

verum hercle multo maxumam et gravissumam;

165uteri dolores mi oboriunt cottidie,

sed matrem parere nequeo nec quid agam scio.

†Auditavi saepe hoc volgo dicier†

solere elephantum gravidam perpetuos decem

esse annos; eius ex semine haec certost fames,

170nam iam compluris annos utero haeret meo.

Nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,

venalis ego sum cum ornamentis omnibus;

inanimentis explementum quaerito.

Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,

175(propter pauperiem hoc adeo nomen repperi)

quia ind' iam a pusillo puero ridiculus fui,

eo quia paupertas fecit ridiculus forem

nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

per annonam caram dixit me natum pater:

180propterea, credo, nunc essurio acrius.

Sed generi nostro haec redditast benignitas:

nulli negare soleo, siqui' me essum vocat.

Oratio una interiit hominum pessume,

atque optuma hercle meo animo et scitissuma,

185qua ante utebantur: "veni illo ad cenam, sic face,

promitte vero, ne gravare. Est commodum?

volo inquam fieri, non amittam quin eas."

Nunc reppererunt iam ei verbo vicarium

(nihili quidem hercle verbumst ac vilissumum):

190"vocem te ad cenam nisi egomet cenem foris."

ei hercle ego verbo lumbos diffractos velim,

ni vere perierit, si cenassit domi.

Haec verba subigunt med ut mores barbaros

discam atque ut faciam praeconis compendium

195itaque auctionem praedicem ipse ut venditem.

CR. Hic illest parasitus quem arcessitum missa sum.

Quae loquitur auscultabo priu' quam conloquar.

GE. Sed curiosi sunt hic complures mali,

alienas res qui curant studio maxumo,

200quibus ipsis nullast res quam procurent sua:

i quando quem auctionem facturum sciunt,

adeunt, perquirunt quid siet caussae ilico

alienum aes cogat an pararit praedium,

uxorin sit reddenda dos divortio.

205Eos omnis tam etsi hercle haud indignos iudico

qui multum miseri sint, laborent, nil moror:

dicam auctionis caussam, ut damno gaudeant;

nam curiosus nemo est quin sit malivolus.

Ipsus egomet quam ob rem auctionem praedicem,

damna evenerunt maxuma misero mihi,

210ita me mancupia miserum adfecerunt male,

potationes plurumae demortuae;

quot adeo cenae quas deflevi mortuae,

quot potiones mulsi, quae autem prandia,

quae inter continuom perdidi triennium!

215prae maerore adeo miser atque aegritudine

consenvi; paene sum fame - emortuos.

CR. Ridiculus aeque nullus est, quando essurit.

GE. Nunc auctionem facere decretumst mihi

foras necessumst quidquid habeo vendere.

220Adeste sultis, praeda erit praesentium.

Logos ridiculos vendo. Age licemini.

Qui cena poscit? Ecqui poscit prandio?

(Hercules te amabit) - Prandio, cena tibi.

Ehem, adnuistin? Nemo meliores dabit,

225nulli meliores esse parasito sinam.

Vel unctiones Graecas sudatorias

vendo vel alias malacas, crapularias;

cavillationes, adsentatiunculas

ac peiieratiunculas parasiticas;

230robiginosam strigilim, ampullam rubidam,

parasitum inanem quo recondas reliquias.

Haec veniisse iam opus est quantum potest,

uti decumam partem Herculi polluceam.

235CR. Ecastor auctionem | hau magni preti!

Adhaesit homini ad infumum ventrem fames.

Adibo ad hominem. GE. Quis haec est quae advorsum it mihi?

Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium.

CR. Gelasime, salve. GE. Non id est nomen mihi.

240CR. Certo mecastor id fuit nomen tibi.

GE. Fuit disertim, verum id usu perdidi:

nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.

CR. Eu ecastor!

Risi ted hodie multum. GE. Quando aut quo in loco?

245CR. Hic quom auctionem praedicabas - GE. Pessuma,

eho an audivisti? CR. Te quidem dignissumam.

GE. Quo nunc is? CR. Ad te. GE. Quid venis? CR. Panegyris

rogare iussit ted ut opere maxumo

mecum simitu ut ires ad sese domum.

250GE. Ego illo mehercle vero eo quantum potest.

Iamne exta cocta sunt? Quot agnis fecerat?

CR. Illa quidem nullum sacruficavit. GE. Quo modo?

Quid igitur me volt? CR. Tritici modios decem

rogare, opinor, te volt. GE. Mene, ut ab se petam?

255CR. Immo ut a vobis mutuom nobis dares.

GE. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom

neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;

linguam quoque etiam vendidi datariam.

CR. Au!

260Nullan tibi lingua est? GE. Quae quidem dicat "dabo";

ventri reliqui eccam quae dicat "cedo."

CR. Malum quidem si vis - GE. Haec eadem dicit tibi.

CR. Quid nunc? Ituru's an non? GE. Abi sane domum,

265iam illo venturum dicito. Propera atque abi. -

Demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,

quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem

postquam vir abiit eiius. Miror quid siet:

nisi ut periclum fiat visam quid velit.

270Sed eccum Pinacium eiius puerum. Hoc vide,

satin ut facete, atque ex pictura astitit?

Ne iste edepol vinum poculo pauxillulo

saepe exanclavit submerum scitissume.

ACTVS II

PINACIVM GELASIMVS

PI. Mercurius, Iovi' qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri

275suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo

itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque

neque lubet nisi gloriosse quicquam proloqui profecto.

Amoenitates omnium venerum et venustatum adfero

ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.

280Propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis

nunc tibi potestas adipiscendist gloriam, laudem, decus

eraeque egenti subueni - benefacta maiorum tuom

quae misera in exspectatione est Epignomi adventum viri.

Proinde ut decet amat virum suom, cupide expetit. Nunc, Pinacium,

285age ut placet, curre ut lubet, cave quemquam flocci feceris,

cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;

si rex opstabit obviam, regem ipsum priu' pervortito.

GE. Quidnam dicam Pinacium

lascivibundum tam lubentem currere?

Harundinem fert sportulamque et hamulum piscarium.

290PI. Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem

atque oratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas

qui vehar, nam pedibus ire non queo. Ergo †nam† revortar.

Ad me adiri et supplicari egomet mihi aequom censeo.

An vero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?

295Tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,

vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab dis audeat.

Nunc ultro id deportem? Hau placet neque id viri officium arbitror.

Sic hoc videtur mihi magis meo convenire huic nuntio;

advorsum veniat, opsecret se ut nuntio hoc impertiam;

300secundas fortunas decent superbiae.

Sed tandem quom recogito, qui potuit scire haec scire me?

Non enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem

eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum

exaugeam atque illam augeam insperato, opportuno modo:

305contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;

simulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympios.

Sed spatium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet!

Quid hoc? Occlusam ianuam video. Ibo et pultabo fores.

Aperite atque adproperate, fores facite ut pateant, removete moram;

310nimis haec res sine cura geritur. Vide quam dudum hic asto et pulto.

Somnon operam datis? Experiar fores an cubiti an pedes plus valeant.

Nimi' vellem hae fores erum fugissent, ea caussa ut haberent †manum†;

defessus sum pultando.

Hoc postremumst. Vae vobis!

315GE. Ibo atque hunc compellabo.

Salvos sis. PI. Et tu salve.

GE. Iam tu piscator factu's?

PI. Quam pridem non edisti?

320GE. Unde is? Quid fers? Quid festinas? PI. Tua quod nihil refert, ne cures.

GE. Quid istic inest? PI. Quas tu edes colubras. GE. Quid tam iracundu's? PI. Si in te

pudor adsit, non me appelles.

GE. Possum scire ex te verum?

325PI. Potes: hodie non cenabis.

PANEGYRIS GELASIMVS PINACIVM

PAN. Quisnam, opsecro, has frangit fores? Ubist?

Tun haec faci'? Tun mihi huc hosti' venis?

GE. Salve, tuo arcessitu venio huc. PAN. Ean gratia fores ecfringis?

GE. Tuos inclama, tui delinquont: ego quid me velles visebam;

nam me quidem harum miserebat. PI. Ergo auxilium propere latumst.

330PAN. Quisnam hic loquitur tam prope nos? PI. Pinacium. PAN. Ubi is est?

PI. Respice ad me et relinque egentem parasitum, Panegyris.

PAN. Pinacium. PI. Istuc indiderunt nomen maiores mihi.

PAN. Quid agis? PI. Quid agam rogitas? PAN. Quidni rogitem? PI. Quid mecum est tibi?

PAN. Mihin fastidis, propudiose? Eloquere propere, Pinacium.

335PI. Iube me omittere igitur hos qui retinent. PAN. Qui retinent? PI. Rogas?

Omnia membra lassitudo mihi tenet - PAN. Linguam quidem

sat scio tibi non tenere. PI. Ita celeri curriculo fui

propere a portu tui honoris caussa. PAN. Ecquid adportas boni?

PI. Nimio †inparti† multo tanta plus quam speras. PAN. salva sum.

340PI. At ego perii, quoi medullas lassitudo perbibit.

GE. Quid ego, quoi misero medullas ventris percepit fames?

PAN. Ecquem convenisti? PI. Multos. PAN. At virum? PI. Equidem plurumos:

verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. GE. Quo modo?

Iam dudum ego istum patior dicere iniuste mihi.

345Praeterhac si me inritassis - PI. Edepol essuries male.

GE. Animum inducam ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.

PI. Munditias volo fieri. Ecferte huc scopas simulque harundinem,

ut operam omnem araneorum perdam et texturam inprobem

deiciamque eorum omnis telas. GE. Miseri algebunt postea.

350PI. Quid? Illos itidemne esse censes quasi te cum veste unica?

Cape illas scopas. GE. Capiam. PI. Hoc egomet, tu hoc convorre. GE. Ego fecero.

PI. Ecquis huc ecfert nassiternam cum aqua? GE. Sine suffragio

populi tamen aedilitatem hicquidem gerit. PI. Age tu ocius

pinge humum, consperge ante aedis. GE. Faciam. PI. Factum oportuit.

355Ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.

GE. Edepol rem negotiossam! PAN. Quid sit nil etiam scio,

nisi forte hospites venturi si sunt. PI. Lectos sternite.

GE. Principium placet de lectis. PI. Alii ligna caedite,

alii piscis depurgate quos piscator attulit,

360pernam et glandium deicite. GE. Hic hercle homo nimium sapit.

PAN. Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.

PI. Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.

PAN. Tum tu igitur, qua caussa missus es ad portum, id expedi.

PI. Dicam. Postquam me misisti ad portum cum luci semul,

365commodum radiossus sese sol superabat ex mari.

Dum percontor portitores, ecquae navis venerit

ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim

cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.

In portum vento secundo, velo passo pervenit.

370Alius alium percontamur: "quoiast navis? quid vehit?"

Interibi Epignomum conspicio tuom virum et servom Stichum.

PAN. Hem quid? Epignomum elocutu's? PI. Tuom virum. GE. Et vitam meam.

PI. Venit inquam. PAN. Tutin ipsus ipsum vidisti? PI. Lubens.

Argenti aurique advexit nimium. GE. Nimi' factum bene!

375Hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.

PI. Lanam purpuramque multam. GE. Est qui ventrem vestiam.

PI. Lectos eburatos, auratos. GE. Accubabo regie.

PI. Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia

advexit, nimium bonae rei. GE. Hercle rem gestam bene!

380PI. Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,

sambucas advexit secum forma eximia. GE. Eugepae!

Quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.

PI. Poste unguenta multigenerum multa. GE. Non vendo logos.

Iam iam non facio auctionem, mi optigit hereditas:

385malivoli, perquisitores auctionum, perierint.

Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.

Spes est tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.

PI. Poste autem advexit parasitos secum - GE. Ei, perii miser!

PI. Ridiculissumos. GE. Revorram hercle hoc quod convorri modo.

390PAN. Vidistin virum sororis Pamphilum? PI. Non. PAN. Non adest?

PI. Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus

praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.

GE. Venales logi sunt illi quos negabam vendere.

Ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.

395Hercules, qui deu' sis, sane discessisti non bene.

PAN. I intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mi apparent.

Bene vale. GE. Vin administrem? PAN. Sat servorum habeo domi.

GE. Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,

si neque ille adest neque hic qui venit quicquam subuenit.

400Ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;

nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.

ACTVS III

EPIGNOMVS STICHVS

EP. Quom bene re gesta salvos convortor domum,

Neptuno gratis habeo et Tempestatibus;

simul Mercurio, qui me in mercimoniis

405iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam.

Olim quos abiens adfeci aegrimonia,

eos nunc laetantis faciam adventu meo.

Nam iam Antiphonem conveni adfinem meum

cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.

410Videte, quaeso, quid potest pecunia:

quoniam bene gesta re redisse me videt

magnasque adportavisse divitias domum,

sine advocatis ibidem in cercuro in stega

in amicitiam atque in gratiam convortimus.

415Et is hodie apud me cenat et frater meus;

nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea

hodie solutast navis aliquanto prius.

Age abduce hasce intro quas mecum adduxi, Stiche.

STI. Ere, si ego taceam seu loquar, scio scire te

420quam multas tecum miserias mulcaverim.

Nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis

volo me eleutheria capere advenientem domum.

EP. Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.

in hunc diem te nil moror; abi quo lubet.

425Cadum tibi veteris vini propino. STI. Papae!

Ducam hodie amicam. EP. Vel decem, dum de tuo.

STI. Quid? Hoc etiam unum? EP. Quid id autem unumst? Expedi.

STI. Ad cenam ibone? EP. Si vocatu's, censeo.

STI. Sic hoc placet; rogatu necne nil moror.

430EP. Ubi cenas hodie? STI. Sic hanc rationem institi:

amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,

tui fratris ancillam: eo condixi in symbolam

ad cenam ad eius conservom Sangarinum Syrum.

Eademst amica ambobus, rivales sumus.

435EP. Age abduce hasce intro. Hunc tibi dedo diem.

STI. Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.

Iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam

mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam

dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.

440Aut egomet ibo atque opsonabo opsonium.

Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo.

Servos homo qui nisi temperi ad cenam meat,

advorsitores pol cum verberibus decet

dari, uti eum verberabundi adducant domum.

445Parata res faciam ut sit. Egomet me moror.

Atque id ne vos miremini, homines servolos

potare, amare atque ad cenam condicere:

licet haec Athenis nobis. Sed quom cogito,

potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium

450aliud posticum nostrarum harunc aedium:

(posticam partem magis utuntur aedium)

ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:

per hortum utroque commeatus continet.

Ite hac secundum vos me. Ego hunc lacero diem.

GELASIMVS EPIGNOMVS

GE. Libros inspexi; tam confido quam potis

455me meum optenturum regem ridiculis logis.

Nunc interviso iamne a portu advenerit,

ut eum advenientem meis dictis deleniam.

EP. Hicquidem Gelasimus est parasitus qui venit.

GE. Auspicio hodie optumo exivi foras:

460mustela murem apstulit praeter pedes;

quom strena opscaevavit, spectatum hoc mihist.

Nam ut illa vitam repperit hodie sibi,

item me spero facturum: augurium hac facit.

Epignomus hicquidemst qui astat. Ibo atque adloquar.

465Epignome, ut ego nunc te conspicio lubens!

Ut prae laetitia lacrumae prosiliunt mihi!

Valvistin usque? EP. Sustentatumst sedulo.

GE. Propino tibi salutem plenis faucibus.

EP. Bene atque amice dicis. Di dent quae velis.

470GE. Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.

EP. Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.

GE. Promitte. EP. Certumst. GE. Sic face inquam. EP. Certa res‹t›.

GE. Lubente †hercle me† facies. EP. Idem ego istuc scio.

475Quando usus veniet, fiet. GE. Nunc ergo usus est.

EP. Non edepol possum. GE. Quid gravare? Censeas.

Nescioquid vero | habeo in mundo. ‹EP.› I modo,

alium convivam quaerito tibi in hunc diem.

GE. Quin tu promittis? EP. Non graver si possiem.

480GE. Unum quidem hercle certo promitto tibi:

lubens accipiam certo, si promiseris.

EP. Valeas. GE. Certumnest? EP. Certum. Cenabo domi.

GE. Quando quidem tu ad me non vis promittere

sed - quoniam nihil processi sat ego hac, ivero

485apertiore magi' via; ita plane loquar:

vin ad te ad cenam veniam? EP. Si possim velim

verum hic apud me cenant alieni novem.

GE. Hau postulo equidem med in lecto accumbere:

scis tu med esse | unisubselli virum;

490EP. At ei oratores sunt populi, summi viri;

Ambracia veniunt huc legati publice.

GE. Ergo oratores populi, summates viri,

summi accubent, ego infumatis infumus.

EP. Haud aequomst te inter oratores accipi.

495GE. Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.

Cras de reliquiis nos volo - EP. multum vale.

GE. Periei hercle vero plane, nihil obnoxie.

uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.

Certumst mustelae posthac numquam credere,

500nam incertiorem nullam novi bestiam;

quaen eapse deciens in die mutat locum,

ea ego auspicavin in re capitali mea?

Certumst amicos convocare, ut consulam

qua lege nunc med - essurire oporteat.-

ACTVS IV

ANTIPHO PAMPHILIPPVS EPIGNOMVS

505AN. Ita di bene ament measque mihi bene servassint filas,

ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum

rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.

PAM. Satis aps te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;

nunc quia te amicum mi experior esse, crederetur tibi.

510AN. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuo' ni dixisset mihi

te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.

Et magi' par fuerat me vobis dare cenam advenientibus

quam me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier.

Nunc me gratiam aps te inire verbis nihil desidero:

515cras apud me eritis et tu et ille cum vostris uxoribus.

PAM. At apud me perendie. Nam ille heri me iam vocaverat

in hunc diem. Sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?

AN. Quando ita rem gessistis uti vos velle amicosque addecet,

pax commersque est vobis mecum. Nam hoc tu facito ut cogites:

520ut quoique homini res paratast, perinde amicis utitur:

si res firma, item firmi amici sunt; si res laxe labat,

itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.

EP. Iam redeo. Nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,

domum ubi redieris, si tibi nullast aegritudo animo obviam.

525Nam ita me apsente familiarem rem uxor curavit meam,

omnium me exilem atque inanem fecit aegritudinum.

Sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.

Quid agitur, Epignome? EP. Quid tu? Quam dudum in portum venis?

Huc longissume postilla. EP. Iam iste est tranquillus tibi?

530AN. Magi' quam mare quo ambo estis vecti. EP. Facis ut alias res soles.

Hodien exoneramus navem, frater? Clementer volo.

Nos potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus.

Quam mox coctast cena? Inpransus ego sum. EP. Abi intro ad me et lava.

Deos salutatum atque uxorem modo intro devortor domum;

535haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.

EP. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.

PAM. Optumest, iam istoc morai minus erit. Iam ego apud te ero.

AN. Priu' quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.

PAM. Maxume. AN. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae

540duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,

quasi nunc meae sunt vobis. EP. Miror quo evasurust apologus.

AN. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,

peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,

quasi ego nunc sum. EP. Perge porro. Praesens hicquidem est apologus.

545AN. Deinde senex ille illi dixit, quoius erat tibicina,

quasi ego nunc tibi dico - EP. Ausculto atque animum advorto sedulo.

AN. "Ego tibi meam filiam bene quicum cubitares dedi:

nunc mihi reddi ego aequom esse aps te quicum cubitem censeo."

EP. Quis istuc dicit? In ille quasi tu? AN. Quasi ego nunc dico tibi.

550"immo duas dabo" inquit ille adulescens "una si parumst;

et si duarum paenitebit" inquit "addentur duae."

EP. Quis istuc quaeso? An ille quasi ego? AN. Is ipse quasi tu. Tum senex

ille quasi ego "si vis," inquit "quattuor sane dato,

dum equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum."

555EP. Videlicet parcum fuisse illum senem, qui id dixerit,

quoniam ille illi pollicetur, qui eum cibum poposcerit.

AN. Videlicet non fuisse illum nequam adulescentem, qui ilico

ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.

Hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem

560filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.

EP. Hercle illequidem certo adulescens docte vorsutus fuit,

qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.

AN. Senex quidem volvit, si posset, indipisci de cibo;

quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.

565"Fiat" ille inquit adulescens. "Faci' benigne" inquit senex.

"Habeon rem pactam?" inquit. "Faciam ita" inquit "ut fieri voles."

Sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.

Poste ibo lautum in pyelum, ibi fovebo senectutem meam.

Post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans. -

570PAM. Graphicum mortalem Antiphonem! Ut apologum fecit quam fabre!

Etiam nunc scelestus sese ducit pro adulescentulo.

Dabitur homini amica, noctu quae in lecto accentet senem

namque edepol aliud quidem illi quid amica opu' sit nescio.

Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? Etiam valet?

575EP. Vidi edepol hominem hau perdudum. PAM. Quid agit? EP. Quod famelicus.

PAM. Quin vocavisti hominem ad cenam? EP. Ne quid adveniens perderem.

Atque eccum tibi lupum in sermone: praesens essuriens adest.

PAM. Ludificemur hominem. EP. Capti consili memorem mones.

GELASIMVS PAMPHILIPPVS EPIGNOMVS

GE. Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,

580cum amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.

Ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem - fame.

Sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? Atque is est.

Adgrediar hominem. Sperate Pamphilippe, o spes mea,

o mea vita, o mea voluptas, salve. Salvom gaudeo

585peregre te in patriam rediisse. PAM. Salvo salve, Gelasime.

GE. Valvistin bene? PAM. Sustentatumst sedulo. GE. Edepol gaudeo.

Edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.

EP. Quid eo tibi opust? GE. Hunc hercle ad cenam ut vocem. Te non vocem.

EP. Aduorsum te fabulare. GE. Illud quidem, ambos ut vocem;

590et simitu equidem hau maligne vos invitassem domum

ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. Atque hoc sciti' vos.

EP. Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.

GE. Quin tum stans opstrusero aliquid strenve. EP. Immo unum hoc potest.

GE. Quid? EP. Ubi convivae abierint, tum venias. GE. Vae aetati tuae!

595EP. Vasa lautum, non ad cenam dico. GE. Di te perduint!

Quid ais, Pamphilippe? PAM. Ad cenam hercle alio promisi Foras.

GE. Quid, foras? PAM. Foras hercle vero. GE. Qui malum tibi lasso lubet

foris cenare? PAM. Utrum tu censes? GE. Iuben domi cenam coqui

atque ad illum renuntiari? PAM. Solus cenabo domi?

600GE. Non enim solus: me vocato. PAM. At ille ne suscenseat,

mea qui caussa sumptum fecit. GE. Facile excusari potest.

Mihi modo ausculta, iube cenam domi coqui. EP. Non me quidem

faciet auctore hodie ut illum decipiat. Non tu hinc abis?

Nisi me non perspicere censes quid agas. Cave sis tu tibi,

605nam illic homo tuam hereditatem inhiat quasi essuriens lupus.

Non tu scis quam - ecflictentur homines noctu hic in via?

PAM. Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.

EP. Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. GE. Iube

domi mihi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.

610Si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.

PAM. Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.

GE. Ibisne ad cenam foras? PAM. Apud fratrem ceno in proxumo.

GE. Certumnest? PAM. Certum. GE. Edepol te hodie lapide percussum velim.

PAM. Non metuo: per hortum transibo, non prodibo in puplicum.

615EP. Quid ais, Gelasime? GE. Oratores tu accipis, habeas tibi.

EP. Tua pol refert. GE. Enim, siquidem mea refert, opera utere.

EP. Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi p * um

ubi accubes. PAM. Sane faciundum censeo. GE. o lux oppidi!

EP. Si arte poteris accubare. GE. Vel inter cuneos ferreos;

620tantillum loculi ubi catellus cubet, id mi sat e rest loci.

EP. Exorabo aliquo modo. Veni. GE. Hucine? EP. Immo in carcerem;

nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. Eamu', tu.

PAM. Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.

GE. Quid igitur? EP. Dixi equidem in carcerem ires. GE. Quin si iusseris,

625eo quoque ibo. EP. Di inmortales! Hicquidem pol summam in crucem

cena aut prandio perduci potest. GE. Ita ingenium meumst:

quicumuis depugno multo facilius quam cum fame.

EP. Dum parasitus mihi atque fratri fuisti, rem confregimus.

GE. Non ego isti apud te - ? EP. Sati' spectatast mihi iam tua felicitas;

630nunc ego nolo ex Gelasimo mi fieri te Catagelasimum.

GE. Iamne abierunt? Gelasime, vide, nunc consilio capto opust.

635Egone? Tune. Mihine? Tibine. Vides ut annonast gravis.

Viden? Benignitates hominum periere et prothymiae.

Viden ridiculos nihili fieri atque ipsos parasitarier?

Numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;

nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam

640neque ego hoc committam ut me esse homines mortuom dicant fame.-

ACTVS V

STICHVS

More hoc fit atque stulte mea sententia:

si quem hominem exspectant, eum solent provisere;

qui | hercle illa caussa ocius nihilo venit.

Idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,

645qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.

Iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.

Cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,

postidea accumbam. Quasi nix tabescit dies.-

SANGARINVS STICHVS

SA. Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,

650‹te›, terra erilis patria, te video lubens.

Sed amica mea et conserva quid agat Stephanium

curaest, ut valeat. Nam Sticho mandaveram

salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret

me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.

655Sed Stichus est hicquidem. STI. Fecisti, ere, facetias,

quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.

Pro di inmortales! Quot ego voluptates fero,

quot risiones, quot iocos, quot savia,

saltationes, blanditias, prothymias!

660SA. Stiche. STI. Hem! SA. Quid fit? STI. Eugae! Sangarine lepidissume.

Fero convivam Dionysum mihique et tibi.

Namque edepol cena cocta est, locu' liber datust

mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,

ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,

665ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.

SA. Quis somniavit aurum? STI. Quid id ad te attinet?

Proin tu lavare propera. SA. Lautus sum. STI. Optume,

sequere ergo hac me intro, Sangarine. SA. Ego vero sequor.

STI. Volo elvamus hodie, peregrina omnia

670relinque, Athenas nunc colamus. Sequere me.

SA. Sequor et domum redeundi principium placet.

Bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.

STEPHANIVM

Mirum videri nemini vostrum volo, spectatores,

675quid ego hinc quae illic habito exeam: faciam vos certiores.

Domo dudum huc arcessita sum, ‹nam› quoniam nuntiatum est

istarum venturos viros, ibi festinamus omnes;

lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.

Inter illud tamen negotium meis curavi amicis

680Sticho et conservo Sagarino meo cena cocta ut esset.

Stichus opsonatust, ceterum ego curam do: id adlegavit.

Nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientis.

SANGARINVS STICHVS

SA. Agite ite foras: ferte pompam. Cado te praeficio, Stiche.

Omnibu' modis temptare certumst nostrum hodie convivium.

685Ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.

Quisqui' praetereat, comissatum volo vocari. STI. Convenit,

dum quidem hercle quisque veniet veniat cum vino suo.

Nam hinc quidem hodie polluctum praeter nos datur nemini.

Nosmet inter nos ministremus monotropi. SA. Hoc conviviumst

690pro opibus nostris sati' commodule nucibus, fabulis, ficulis,

oleae †intripillo†, lupillo, comminuto crustulo.

STI. Sat est servo homini modeste [melius] facere sumptum quam ampliter.

Suom quoique decet: quibu' divitiae domi sunt, scaphio et cantharis,

batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:

695tamen bibimus nos, tamen ecficimus pro opibus nostra moenia.

SA. Mica uter utrubi accumbamus. STI. Abi tu sane superior.

Atque adeo ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido:

vide, utram tibi lubet etiam nunc capere, cape provinciam.

SA. Quid istuc est provinciae? STI. Utrum Fontine an Libero

700imperium te inhibere mavis? SA. Nimio liquido Libero.

Sed amica mea et tua dum †cenat† dumque se exornat, nos volo

tamen ludere inter nos. Strategum te facio huic convivio.

STI. Nimium lepide in mentem venit quam potius in subsellio

cynice [hic] accipimur quam †in lecticis†! SA. Immo enim nimio hic magis est dulcius.

705Sed interim, stratege noster, qur hic cessat cantharus?

Vide quot cyathos bibimus. STI. Tot quot digiti tibi sunt in manu.

Cantio Graecast ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα.

SA. Tibi propino. Decumum a fonte tibi tute inde, si sapis.

Bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium!

710STI. Bibe si bibi'. SA. Non mora erit apud me. STI. edepol convivi sat est,

modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nihil abest.

STI. Lepide hoc actum est. Tibi propino cantharum. Vinum tu habes.

SA. Nimi' vellem aliquid pulpamenti. STI. Si horum quae adsunt paenitet,

nihil est. Tene aquam. SA. Melius dicis; nil moror cuppedia.

715Bibe, tibicen. Age siquid agi', bibendum hercle hoc est, ne nega.

Quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? Quin bibis?

Age si quid agis, accipe inquam. Non hoc impendet publicum?

Haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias.

STI. Ubi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dato.

720Nolo ego nos †prosumo† bibere. Nulli rei erimus postea;

namque edepol quam vis desubito vel cadus vorti potest.

SA. Quid igitur? Quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.

Age,

tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias.

Suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia.

725Agedum, Stiche, uter demutassit, poculo multabitur.

STI. Bonum ius dicis. Impetrare oportet qui aequom postulat.

SA. Age ergo opserva. Si peccassis, multam hic retinebo ilico.

STI. Optumum atque aequissumum oras. Em tibi hoc primum omnium.

Haec facetiast, amare inter se rivalis duos,

730uno cantharo potare, unum scortum ducere.

Hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,

unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;

tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter †utri† invidet.

SA. Ohe, iam sati'! Nolo optaedescat; alium ludum nunc volo.

735STI. Vin amicam huc evocemus? Ea saltabit. SA. Censeo.

STI. Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos

foras egredere, sati' mihi pulchra es. SA. At enim pulcherruma.

STI. Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.

740SA. Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,

si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus.

STEPHANIVM STICHVS SANGARINVS

STE. Morigerabor, meae deliciae. Nam ita me Venus amoena amet,

ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras.

Nisi me vobis exornarem. Nam ita ingenium muliebrest:

745bene cum lauta est, terta, ornata, ficta est, infecta est tamen;

nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius

sua inmunditia quam in perpetuom ut placeat munditia sua.

STI. Nimium lepide fabulata est. SA. Veneris mera est oratio,

STI. Sangarine. SA. Quid est? STI. Totus doleo. SA. Potus? Tanto miserior.

750STE. Utrubi accumbo? SA. Utrubi tu vis? STE. Cum ambobus volo, nam ambos amo.

STI. Vapulat peculium, actum est. SA. Fugit hoc libertas caput.

STE. Date mi locum ubi accumbam, amabo, siquidem placeo. STI. Tun mihi?

STE. Cupio cum utroque. STI. Ei mihi! Bene dispereo. Quid ais? SA. Quid est?

STI. Ita me di ament, numquam enim fiet hodie haec quin saltet tamen.

755age, mulsa mea suavitudo, salta: saltabo ego simul.

SA. Numquam edepol med istoc vinces quin ego ibidem pruriam.

STE. Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini.

STI. Et quidem nobis. SA. Tene, tibicen, primum; postidea loci

si hoc eduxeris, proinde ut consuetu's antehac, celeriter

760lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam,

ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. Inde huc aquam.

SANGARINVS STICHVS

SA. Tene tu hoc, educe. Dudum placuit potio:

nunc minu' gravate iam accipit. Tene tu. Interim,

meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.

765STI. Prostibilest tandem? Stantem stanti savium

dare amicum amicae? eugae eugae, sic Furi datur!

SA. Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.

Redd' cantionem veteri pro vino novam.

SANGARINVS STICHVS

SA. Qui Ionicus aut cinaedicust, qui hoc tale facere possiet?

770STI. Si istoc me vorsu viceris, alio me provocato.

SA. Fac tu hoc modo. STI. At tu hoc modo. SA. Babae! STI. Tatae! SA. Papae! STI. Pax!

SA. Nunc pariter ambo. Omnis voco cinaedos contra.

Satis esse nobis non magis poti' quam fungo imber.

STI. Intro hinc abeamus nunciam: saltatum sati' pro vinost.

775Vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.