PERSONAE
OEDIPVS
ANTIGONA
NVNTIVS
IOCASTA
SATELLES
POLYNICES
ETEOCLES
SCAENA PRIMVM PROPE THEBAS IN VIA DEINDE THEBIS
OEDIPVS
Caeci parentis regimen et fessi unicum
patris levamen, nata, quam tanti est mihi
genuisse vel sic, desere infaustum patrem.
In recta quid deflectis errantem gradum?
5Permitte labi; melius inveniam viam,
quam quaero, solus, quae me ab hac vita extrahat
et hoc nefandi capitis aspectu levet
caelum atque terras. Quantulum hac egi manu!
Non video noxae conscium nostrae diem,
10sed videor. Hinc iam solve inhaerentem manum
et patere caecum qua volet ferri pedem.
Ibo, ibo qua praerupta protendit iuga
meus Cithaeron, qua peragrato celer
per saxa monte iacuit Actaeon suis
15nova praeda canibus, qua per obscurum nemus
silvamque opacae vallis instinctas deo
egit sorores mater et gaudens malo
vibrante fixum praetulit thyrso caput;
vel qua cucurrit, corpus invisum trahens,
20Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos
tauri ferocis sanguis ostentat fugas;
vel qua alta maria vertice inmenso premit
Inoa rupes, qua scelus fugiens novum
novumque faciens mater insilvit freto
25mersura natum seque - felices quibus
fortuna melior tam bonas matres dedit.
Est alius istis noster in silvis locus,
qui me reposcit: hunc petam cursu incito;
non haesitabit gressus, huc omni duce
30spoliatus ibo. Quid moror sedes meas?
Mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi
illud meum restitve, ut exspirem senex
ubi debui infans. Recipe supplicium vetus.
Semper cruente saeve crudelis ferox,
35cum occidis et cum parcis, olim iam tuum
est hoc cadaver: perage mandatum patris,
iam et matris. Animus gestit antiqua exsequi
supplicia. Quid me, nata, pestifero tenes
amore vinctum? Quid tenes? Genitor vocat.
40Sequor, sequor, iam parce - sanguineum gerens
insigne regni Laius rapti furit;
en ecce, inanes manibus infestis petit
foditque vultus. Nata, genitorem vides?
Ego video. Tandem spiritum inimicum exspue,
45desertor anime, fortis in partem tui.
Omitte poenas languidas longae morae
mortemque totam recipe; quid segnis traho
quod vivo? Nullum facere iam possum scelus?
Possum miser, praedico - discede a patre,
50discede, virgo. Timeo post matrem omnia.
ANTIGONA
Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum
corpore resolvet, nemo me comitem tibi
eripiet umquam. Labdaci claram domum,
opulenta ferro regna germani petant -
55pars summa magno patris e regno mea est,
pater ipse. Non hunc auferet frater mihi
Thebana rapto sceptra qui regno tenet,
non hunc catervas alter Argolicas agens;
non si revulso Iuppiter mundo tonet
60mediumque nostros fulmen in nexus cadat,
manum hanc remittam. Prohibeas, genitor, licet:
regam abnuentem, derigam inviti gradum.
In plana tendis? Vado; praerupta appetis?
Non obsto, sed praecedo; quo vis utere
65duce me, duobus omnis eligitur via:
perire sine me non potes, mecum potes.
Hic alta rupes arduo surgit iugo
spectatque longe spatia subiecti maris:
vis hanc petamus? Nudus hic pendet silex,
70hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:
vis hanc petamus? Hic rapax torrens cadit
partesque lapsi montis exesas rotat:
in hunc ruamus? Dum prior, quo vis eo.
Non deprecor, non hortor. Extingui cupis
75votumque, genitor, maximum mors est tibi?
Si moreris, antecedo, si vivis, sequor.
Sed flecte mentem, pectus antiquum advoca
victasque magno robore aerumnas doma;
resiste: tantis in malis vinci mori est.
80OE. Unde in nefanda specimen egregium domo?
Unde ista generi virgo dissimilis suo?
Fortuna, cedis? Aliquis est ex me pius?
Non esset umquam, fata bene novi mea,
nisi ut noceret. Ipsa se in leges novas
85natura vertet: regeret in fontem citas
revolutus undas amnis et noctem afferet
Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;
ut ad miserias aliquid accedat meas,
pii quoque erimus. Unica Oedipodae est salus,
90non esse salvum. Liceat ulcisci patrem
adhuc inultum. Dextra quid cessas iners
exigere poenas? Quidquid exactum est adhuc,
matri dedisti. Mitte genitoris manum,
animosa virgo: funus extendis meum
95longasque vivi ducis exsequias patris.
Aliquando terra corpus invisum tege;
peccas honesta mente, pietatem vocas
patrem insepultum trahere. Qui cogit mori
nolentem in aequo est quique properantem impedit;
100[occidere est vetare cupientem mori]
nec tamen in aequo est: alterum gravius reor:
malo imperari quam eripi mortem mihi.
Desiste coepto, virgo: ius vitae ac necis
meae penes me est. Regna deservi libens,
105regnum mei retineo. Si fida es comes,
ensem parenti trade, sed notum nece
ensem paterna. Tradis? An gnati tenent
cum regno et illum? Faciet, ubicumque est, opus.
Ibi sit; relinquo. Natus hunc habeat meus,
110sed uterque. - Flammas potius et vastum aggerem
compone; in altos ipse me immittam rogos
[haerebo ad ignes, funebrem escendam struem]
pectusque solvam durum et in cinerem dabo
hoc quidquid in me vivit. - Ubi saevum est mare?
115Duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,
ubi torva rapidus ducat Ismenos vada,
duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus,
si dux es; illuc ire morituro placet,
ubi sedit alta rupe semifero dolos
120Sphinx ore nectens. Derige huc gressus pedum,
hic siste patrem. Dira ne sedes vacet,
monstrum repone maius. Hoc saxum insidens
obscura nostrae verba fortunae loquar,
quae nemo solvat: quisquis Assyrio loca
125possessa regi scindis et Cadmi nemus
serpente notum, sacra quo Dirce latet,
supplex adoras, quisquis Eurotan bibis
Spartenque fratre nobilem gemino colis,
quique Elin et Parnason et Boeotios
130colonus agros uberis tondes soli:
adverte mentem. Saeva Thebarum lues
luctifica caecis verba committens modis
quid simile posuit, quid tam inextricabile?
Avi gener patrisque rivalis sui,
135frater suorum liberum et fratrum parens;
uno avia partu liberos peperit viro,
sibi et nepotes. Monstra quis tanta explicet?
Ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli,
haerebo fati tardus interpres mei.
140Quid perdis ultra verba? Quid pectus ferum
mollire temptas precibus? Hoc animo sedet
effundere hanc cum morte luctantem diu
animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo
parum alta nox est: Tartaro condi iuvat,
145et si quid ultra Tartarum est; tandem libet
quod olim oportet. Morte prohiberi haud queo.
Ferrum negabis? Noxias lapsu vias
cludes et artis colla laqueis inseri
prohibebis? Herbas quae ferunt letum auferes?
150Quid ista tandem cura proficiet tua?
Ubique mors est. Optume hoc cavit deus:
eripere vitam nemo non homini potest,
at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.
Nil quaero: dextra noster et nuda solet
155bene animus uti - dextra, nunc toto impetu,
toto dolore, viribus totis veni.
Non destino unum vulneri nostro locum:
totus nocens sum: qua voles mortem exige.
Effringe pectus corque tot scelerum capax
160evelle, totos viscerum nuda sinus.
Fractum incitatis ictibus guttur sonet
laceraeque fixis unguibus venae fluant.
Aut derige iras quo soles: haec vulnera
rescissa multo sanguine ac tabe inriga.
165Hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
Et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter
adstas mearum; non ego hoc tantum scelus
ulla expiari credidi poena satis
umquam, nec ista morte contentus fui,
170nec me redemi parte: membratim tibi
perire volvi - debitum tandem exige.
Nunc solvo poenas, tunc tibi inferias dedi.
Ades atque inertem dexteram introrsus preme
magisque merge: timida tunc parvo caput
175libavit haustu vixque cupientes sequi
eduxit oculos. Haeret etiamnunc mihi
ille animus, haeret, cum recusantem manum
pressere vultus. Audies verum, Oedipu:
minus ervisti lumina audacter tua,
180quam praestitisti. Nunc manum cerebro indue:
hac parte mortem perage qua coepi mori.
AN. Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
ut verba natae mente placata audias.
Non te ut reducam veteris ad speciem domus
185habitumque regni flore pollentem inclito
peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora
fractas, remisso pectore ac placido feras:
at hoc decebat roboris tanti virum,
non esse sub dolore nec victum malis
190dare terga; non est, ut putas, virtus, pater,
timere vitam, sed malis ingentibus
obstare nec se vertere ac retro dare.
Qui fata proculcavit ac vitae bona
proiecit atque abscidit et casus suos
195oneravit ipse, cui deo nullo est opus,
quare ille mortem cupiat aut quare petat?
Utrumque timidi est: nemo contempsit mori
qui concupivit. Cuius haut ultra mala
exire possunt, in loco tuto est situs.
200Quis iam deorum, velle fac, quicquam potest
malis tuis adicere? Iam nec tu potes
nisi hoc, ut esse te putes dignum nece -
non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
Et hoc magis te, genitor, insontem voca,
205quod innocens es dis quoque invitis. Quid est
quod te efferarit, quod novos suffixerit
stimulos dolori? Quid te in infernas agit
sedes, quid ex his pellit? Ut careas die?
Cares; ut altis nobilem muris domum
210patriamque fugias? Patria tibi vivo perit;
natos fugis matremque? Ab aspectu omnium
fortuna te summovit, et quidquid potest
auferre cuiquam mors, tibi hoc vita abstulit;
regni tumultus? Turba fortunae prior
215abscessit a te iussa. Quem, genitor, fugis?
OE. Me fugio, fugio conscium scelerum omnium
pectus, manumque hanc fugio et hoc caelum et deos
et dira fugio scelera quae feci innocens.
Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
220premo? Has ego auras ore pestifero traho?
Ego laticis haustu satior aut ullo fruor
almae parentis munere? Ego castam manum
nefandus incestificus exsecrabilis
attrecto? Ego ullos aure concipio sonos,
225per quos parentis nomen aut nati audiam?
Utinam quidem rescindere has quirem vias
manibusque adactis omne qua voces meant
aditusque verbis tramite angusto patet
ervere possem: nata, iam sensum tui,
230quae pars meorum es criminum, infelix pater
fugissem. Inhaeret ac recrudescit nefas
subinde, et aures ingerunt quidquid mihi
donastis, oculi. Cur caput tenebris grave
non mitto ad umbras Ditis aeternas? Quid hic
235manes meos detineo? Quid terram gravo
mixtusque superis erro? Quid restat mali?
Regnum parentes liberi, virtus quoque
et ingeni sollertis eximium decus
periere, cuncta sors mihi infesta abstulit;
240lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.
Absiste: nullas animus admittit preces
novamque poenam sceleribus quaerit parem.
Et esse par quae poterit? infanti quoque
decreta mors est. Fata quis tam tristia
245sortitus umquam? Videram nondum diem
uterique nondum solveram clausi moras,
et iam timebar. Protinus quosdam editos
nox occupavit et novae luci abstulit:
mors me antecessit; aliquis intra viscera
250materna letum praecoquis fati tulit:
sed numquid et peccavit? Abstrusum, abditum
dubiumque an essem sceleris infandi reum
deus egit; illo teste damnavit parens
calidoque teneros transuit ferro pedes
255et in alta nemora pabulum misit feris
avibusque saevis quas Cithaeron noxius
cruore saepe regio tinctas alit.
Sed quem deus damnavit, abiecit pater,
mors quoque refugit. Praestiti Delphis fidem:
260genitorem adortus impia stravi nece.
Hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
sed matrem amavi. Proloqui hymenaeum pudet
taedasque nostras? Has quoque invitum pati
te coge poenas: facinus ignotum efferum
265inusitatum fare quod populi horreant,
quod esse factum nulla non aetas neget,
quod parricidam pudeat: in patrios toros
tuli paterno sanguine aspersas manus
scelerisque pretium maius accepi scelus.
270Leve est paternum facinus: in thalamos meos
deducta mater, ne parum sceleris foret,
fecunda: nullum crimen hoc maius potest
natura ferre. Si quod etiamnum est tamen,
qui facere possent dedimus. Abieci necis
275pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus
armavit alias; optime regni mei
fatum ipse novi: nemo sine sacro feret
illud cruore. Magna praesagit mala
paternus animus. Iacta iam sunt semina
280cladis futurae: spernitur pacti fides;
hic occupato cedere imperio negat,
ius ille et icti foederis testes deos
invocat et Argos exul atque urbes movet
Graias in arma: non levis fessis venit
285ruina Thebis; tela flammae vulnera
instant et istis si quod est maius malum,
ut esse genitos nemo non ex me sciat.
AN. Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est,
haec una abunde est, ut pater natos regas
290graviter furentes. Tu impii belli minas
avertere unus tuque vecordes potes
inhibere iuvenes, civibus pacem dare,
patriae quietem, foederi laeso fidem.
Vitam tibi ipse si negas, multis negas.
295OE. Illis parentis ullus aut aequi est amor,
avidis cruoris imperi armorum doli,
diris, scelestis, breviter ut dicam, meis?
Certant in omne facinus et pensi nihil
ducunt, ubi illos ira praecipites agit,
300nefasque nullum per nefas nati putant.
Non patris illos tangit afflicti pudor,
non patria: regno pectus attonitum furit.
Scio quo ferantur, quanta moliri parent,
ideoque leti quaero maturi viam
305morique propero, dum in domo nemo est mea
nocentior me. Nata, quid genibus meis
fles advoluta? Quid prece indomitum domas?
Unum hoc habet fortuna quo possim capi,
invictus aliis: sola tu affectus potes
310mollire duros, sola pietatem in domo
docere nostra. Nil grave aut miserum est mihi
quod te sciam volvisse; tu tantum impera:
hic Oedipus Aegaea transnabit freta
iubente te, flammasque quas Siculo vomit
315de monte tellus igneos volvens globos
excipiet ore seque serpenti offeret,
quae saeva furto nemoris Herculeo furit;
iubente te praebebit alitibus iecur,
iubente te vel vivet.
NVNTIVS
320Exemplum in ingens regia stirpe editum
Thebae paventes arma fraterna invocant
rogantque tectis arceas patriis faces.
Non sunt minae, iam propius accessit malum.
Nam regna repetens frater et pactas vices
325in bella cunctos Graeciae populos agit;
septena muros castra Thebanos premunt.
Succurre, prohibe pariter et bellum et scelus.
OEDIPVS
Ego ille sum qui scelera committi vetem
et abstineri sanguine a caro manus
330doceam? Magister iuris et amoris pii
ego sum? Meorum facinorum exempla appetunt,
me nunc secuntur; laudo et agnosco libens,
exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.
Agite, o propago clara, generosam indolem
335probate factis, gloriam ac laudes meas
superate et aliquid facite propter quod patrem
adhuc iuvet vixisse. Facietis, scio:
sic estis orti. Scelere defungi haut levi,
haut usitato tanta nobilitas potest.
340Ferte arma, facibus petite penetrales deos
frugemque flamma metite natalis soli,
miscete cuncta, rapite in exitium omnia,
disicite passim moenia, in planum date,
templis deos obruite, maculatos lares
345conflate, ab imo tota considat domus;
urbs concremetur - primus a thalamis meis
incipiat ignis. NUN. Mitte violentum impetum
doloris ac te publica exorent mala
auctorque placidae liberis pacis veni.
350OE. Vides modestae deditum menti senem
placidaeque amantem pacis ad partes vocas?
Tumet animus ira, fervet immensum dolor,
maiusque quam quod casus et iuvenum furor
conatur aliquid cupio. Non satis est adhuc
355civile bellum: frater in fratrem ruat.
Nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas
de more nostro, quod meos deceat toros:
date arma matri - nemo me ex his ervat
silvis: latebo rupis exesae cavo
360aut saepe densa corpus abstrusum tegam.
Hinc aucupabor verba rumoris vagi
et saeva fratrum bella, quod possum, audiam.
IOCASTA
Felix Agave: facinus horrendum manu,
qua fecerat, gestavit et spolium tulit
365cruenta nati maenas in partes dati;
fecit scelus, sed misera non ultra suo
sceleri occucurrit. Hoc leve est quod sum nocens:
feci nocentes. Hoc quoque etiamnunc leve est:
peperi nocentes. Derat aerumnis meis,
370ut et hostem amarem. Bruma ter posuit nives
et tertia iam falce decubuit Ceres,
ut exul errat natus et patria caret
profugusque regum auxilia Graiorum rogat.
Gener est Adrasti, cuius imperio mare
375quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas
septemque secum regna ad auxilium trahit
generi - quid optem quidue decernam haut scio.
Regnum reposcit: causa repetentis bona est,
mala sic petentis. Vota quae faciam parens?
380utrimque natum video: nil possum pie
pietate salva facere: quodcumque alteri
optabo nato fiet alterius malo.
Sed utrumque quamuis diligam affectu pari,
quo causa melior sorsque deterior trahit
385inclinat animus semper infirmo favens:
miseros magis fortuna conciliat suis.
SATELLES
Regina, dum tu flebiles questus cies
terisque tempus, saeva nudatis stetit
acies in armis; aera iam bellum cient
390aquilaque pugnam signifer mota vocat.
Septena reges bella dispositi parant,
animo pari Cadmea progenies subit,
cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
Vide ut atra nubes pulvere abscondat diem
395fumoque similes campus in caelum erigat
nebulas, equestri fracta quas tellus pede
summittit. Et, si vera metuentes vident,
infesta fulgent signa, subrectis adest
frons prima telis, aurea clarum nota
400nomen ducum vexilla praescriptum ferunt.
I, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
et impia arma matris oppositu impedi.
ANTIGONA
Perge, o parens, et concita celerem gradum,
compesce tela, fratribus ferrum excute,
405nudum inter enses pectus infestos tene:
aut solve bellum, mater, aut prima excipe.
IOC. Ibo, ibo et armis obvium opponam caput,
stabo inter arma; petere qui fratrem volet,
petat ante matrem. Tela, qui fuerit pius,
410rogante ponat matre; qui non est pius
incipiat a me. Fervidos iuvenes anus
tenebo, nullum teste me fiet nefas;
aut si aliquod et me teste committi potest,
non fiet unum. AN. Signa collatis micant
415vicina signis, clamor hostilis fremit;
scelus in propinquo est: occupa, mater, preces -
et ecce motos fletibus credas meis,
sic agmen annis segne compositis venit.
SAT. Procedit acies tarda, sed properant duces.
420IOC. Quis me procellae turbine insanae vehens
volucer per auras ventus aetherias aget?
Quae Sphinx vel atra nube subtexens diem
Stymphalis avidis praepetem pinnis feret?
Aut quae per altas aeris rapiet vias
425Harpyia saevi regis observans famem
et inter acies proiciet raptam duas?
SAT. Vadit furenti similis aut etiam furit.
Sagitta qualis Parthica velox manu
excussa fertur, qualis insano ratis
430premente vento rapitur aut qualis cadit
delapsa caelo stella, cum stringens polum
rectam citatis ignibus rumpit viam,
attonita cursu fugit et binas statim
diduxit acies. Victa materna prece
435haesere bella, iamque in alternam necem
illinc et hinc miscere cupientes manus
librata dextra tela suspensa tenent.
Paci favetur, omnium ferrum latet
cessatque tectum - vibrat in fratrum manu.
440Laniata canas mater ostendit comas,
rogat abnuentis, irrigat fletu genas.
Negare matri, qui diu dubitat, potest.
IOCASTA.
In me arma et ignes vertite, in me omnis ruat
unam iuventus quaeque ab Inachio venit
445animosa muro quaeque Thebana ferox
descendit arce: civis atque hostis simul
[hunc petite ventrem, qui dedit fratres viro]
haec membra passim spargite ac divellite:
ego utrumque peperi - ponitis ferrum ocius?
450An dico et ex quo? Dexteras matri date,
date dum piae sunt. Error invitos adhuc
fecit nocentes, omne Fortunae fuit
peccantis in nos crimen: hoc primum nefas
inter scientes geritur. In vestra manu est,
455utrum velitis: sancta si pietas placet,
donate matri bella; si placuit scelus,
maius paratum est: media se opponit parens.
Proinde bellum tollite aut belli moram.
Sollicita cui nunc mater alterna prece
460verba admovebo? Misera quem amplectar prius?
in utramque partem ducor affectu pari.
Hic afuit; sed pacta si fratrum valent,
nunc alter aberit. Ergo iam numquam duos
nisi sic videbo? Iunge complexus prior,
465qui tot labores totque perpessus mala
longo parentem fessus exilio vides.
Accede propius, clude vagina impium
ensem et trementem iamque cupientem excuti
hastam solo defige; maternum tuo
470coire pectus pectori clipeus vetat:
hunc quoque repone. Vinculo frontem exue
tegumenque capitis triste belligeri leva
et ora matri redde - quo vultus refers
acieque pavida fratris observas manum?
475Affusa totum corpus amplexu tegam,
tuo cruori per meum fiet via.
Quid dubius haeres? An times matris fidem?
POLYNICES
Timeo; nihil iam iura naturae valent.
Post ista fratrum exempla ne matri quidem
480fides habenda est. IOC. Redde iam capulo manum,
astringe galeam, laeva se clipeo inserat:
dum frater exarmatur, armatus mane.
Tu pone ferrum, causa qui ferri es prior.
Si pacis odium est, furere si bello placet:
485indutias te mater exiguas rogat,
ferat ut reverso post fugam nato oscula
vel prima vel suprema. Dum pacem peto,
audite inermes. Ille te, tu illum times?
Ego utrumque, sed pro utroque. Quid strictum abnuis
490recondere ensem? Qualibet gaude mora:
id gerere bellum cupitis, in quo est optimum
vinci. Vereris fratris infesti dolos?
quotiens necesse est fallere aut falli a suis,
patiare potius ipse quam facias scelus.
495Sed ne verere: mater insidias et hinc
et rursus illinc abiget. Exoro? An patri
invideo vestro? Veni ut arcerem nefas
an ut viderem propius? - Hic ferrum abdidit,
reclinis hastae parma defixae incubat:
500ad te preces nunc, nate, maternas feram,
sed ante lacrimas. Teneo longo tempore
petita votis ora. Te profugum solo
patrio penates regis externi tegunt,
te maria tot diversa, tot casus vagum
505egere, non te duxit in thalamos parens
comitata primos nec sua festas manu
ornavit aedes nec sacra laetas faces
vitta revinxit; dona non auro graves
gazas socer, non arva, non urbes dedit:
510dotale bellum est. hostium es factus gener,
patria remotus, hospes alieni laris,
externa consecutus, expulsus tuis,
sine crimine exul. Ne quid e fatis tibi
desset paternis, hoc quoque ex illis habes,
515errasse thalamis. Nate post multos mihi
remisse soles, nate suspensae metus
et spes parentis, cuius aspectum deos
semper rogavi, cum tuus reditus mihi
tantum esset erepturus, adventu tuo
520quantum daturus: "quando pro te desinam"
dixi "timere?"; dixit inridens deus:
"ipsum timebis." Nempe nisi bellum foret,
ego te carerem; nempe si tu non fores,
bello carerem. Triste conspectus datur
525pretium tui durumque, sed matri placet.
Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas
Mars saevus audet: hoc quoque est magnum nefas,
tam prope fuisse. Stupeo et exsanguis tremo,
cum stare fratres hinc et hinc video duos
530sceleris sub ictu; membra quassantur metu:
quam paene mater maius aspexi nefas,
quam quod miser videre non potuit pater.
Licet timore facinoris tanti vacem
videamque iam nil tale, sum infelix tamen
535quod paene vidi. Per decem mensum graves
uteri labores perque pietatem inclitae
precor sororis et per irati sibi
genas parentis, scelere quas nullo nocens,
erroris a se dura supplicia exigens,
540hausit: nefandas moenibus patriis faces
averte, signa bellici retro agminis
flecte - ut recedas, magna pars sceleris tamen
vestri peracta est: vidit hostili grege
campos repleri patria, fulgentes procul
545armis catervas vidit, equitatu levi
Cadmea frangi prata et excelsos rotis
volitare proceres, igne flagrantes trabes
fumare, cineri quae petunt nostras domos,
fratresque (facinus quod novum et Thebis fuit)
550in se ruentes: totus hoc exercitus,
hoc populus omnis, utraque hoc vidit soror
genetrixque vidi: nam pater debet sibi
quod ista non spectavit. Occurrat tibi
nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque
555poenae petuntur. Ne, precor, ferro erve
patriam ac penates neve, quae regere expetis,
everte Thebas. Quis tenet mentem furor?
Petendo patriam perdis? Ut fiat tua,
vis esse nullam? Quin tuae causae nocet
560ipsum hoc quod armis uris infestis solum
segetesque adultas sternis et totos fugam
edis per agros: nemo sic vastat sua;
quae corripi igne, quae meti gladio iubes
aliena credis. Rex sit ex vobis uter,
565manente regno quaerite. Haec telis petes
flammisque tecta? Poteris has Amphionis
quassare moles? Nulla quas struxit manus
stridente tardum machina ducens onus,
sed convocatus vocis et citharae sono
570per se ipse summas venit in turres lapis:
haec saxa franges? Victor hinc spolia auferes
vinctosque duces patris aequales tui,
matresque ab ipso coniugum raptas sinu
saevus catena miles imposita trahet?
575Adulta virgo, mixta captivo gregi,
Thebana nuribus munus Argolicis eat?
An et ipsa, palmas vincta post tergum datas,
mater triumphi praeda fraterni vehar?
Potesne cives leto et exitio datos
580videre passim? Moenibus caris potes
hostem admovere, sanguine et flamma potes
implere Thebas? Tam ferus durum geris
saevumque in iras pectus? Et nondum imperas.
quid sceptra facient? Pone vesanos, precor,
585animi tumores teque pietati refer.
POL. Ut profugus errem semper? Ut patria arcear
opemque gentis hospes externae sequar?
Quid paterer aliud, si fefellissem fidem?
Si peierassem? Fraudis alienae dabo
590poenas, at ille praemium scelerum feret?
Iubes abire? Matris imperio obsequor.
Da, quo revertar. Regia frater meus
habitet superba, parva me abscondat casa.
Hanc da repulso; liceat exiguo lare
595pensare regnum. Coniugi donum datus
arbitria thalami dura felicis feram
humilisque socerum lixa dominantem sequar?
In servitutem cadere de regno grave est.
IOC. Si regna quaeris nec potest sceptro manus
600vacare saevo, multa quae possint peti
in orbe toto quaelibet tellus dabit:
hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga,
qua lata terris spatia frugiferis iacent
et qua trahens opulenta Pactolus vada
605inundat auro rura, nec laetis minus
Maeandros arvis flectit errantes aquas
rapidusque campos fertiles Hermus secat;
hinc grata Cereri Gargara et dives solum
quod Xanthus ambit nivibus Idaeis tumens;
610hinc qua relinquit nomen Ionii mare
faucesque Abydo Sestos opposita premit,
aut qua latus iam propius orienti dedit
tutamque crebris portibus Lyciam videt,
hac regna ferro quaere, in hos populos ferat
615socer arma fortis, has tuo sceptro paret
tradatque gentes - hoc adhuc regnum puta
tenere patrem. Melius exilium est tibi
quam reditus iste: crimine alieno exulas,
tuo redibis. Melius istis viribus
620nova regna nullo scelere maculata appetes.
Quin ipse frater arma comitatus tua
tibi militabit. Vade et id bellum gere
in quo pater materque pugnanti tibi
favere possint. Regna cum scelere omnibus
625sunt exilis graviora. Nunc belli mala
propone, dubias Martis incerti vices:
licet omne tecum Graeciae robur trahas,
licet arma longe miles ac late explicet,
fortuna belli semper ancipiti in loco est.
630Quodcumque Mars decernit: exaequat duos,
licet impares sint, gladius; et spes et metus
Fors caeca versat. Praemium incertum petis,
certum scelus. Favisse fac votis deos
omnes tuis: cessere et aversi fugam
635petiere cives, clade funesta iacens
obtexit agros miles - exultes licet
victorque fratris spolia deiecti geras:
frangenda palma est. Quale tu hoc bellum putas,
in quo exsecrandum victor admittit nefas,
640si gaudet? Hunc quem vincere infelix cupis,
cum viceris, lugebis. Infaustas age
dimitte pugnas, libera patriam metu,
luctu parentes. POL. Sceleris et fraudis suae
poenas nefandus frater ut nullas ferat?
645IOC. Ne metve. Poenas et quidem solvet graves:
regnabit. Est haec poena. Si dubitas, avo
patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi
Cadmique proles. Sceptra Thebarum fuit
impune nulli gerere - nec quisquam fide
650rupta tenebat illa: iam numeres licet
fratrem inter istos.
ETEOCLES
Numeret, est tanti mihi
cum regibus iacere. Te turbae exulum
ascribo. IOC. Regna, dummodo invisus tuis.
ET. Regnare non vult, esse qui invisus timet:
655simul ista mundi conditor posuit deus,
odium atque regnum: regis hoc magni reor,
odia ipsa premere. Multa dominantem vetat
amor suorum; plus in iratos licet.
Qui vult amari, languida regnat manu.
660IOC. Invisa numquam imperia retinentur diu.
ET. Praecepta melius imperi reges dabunt;
exilia tu compone. Pro regno velim -
IOC. Patriam penates coniugem flammis dare?
ET. Imperia pretio quolibet constant bene.