CN. NAEVII - FRAGMENTA


2

FABVLARVM COTHVRNATARVM FRAGMENTA

ANDROMACHA

Quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum

demittas tamquam in fiscinam vindemitor.

DANAE

1.

Omnes formidant hominis eius valentiam.

2.

Contempla placide formam et faciem virginis.

3.

Excidit orationis omnis confidentia.

4.

Eam nunc esse inventam probris compotem scis.

5.

... auri rubeo fonte lavere me memini manum.

6.

Desubito famam tollunt, si quam solam videre in via.

7.

Quin, ut quisque est meritus, praesens pretium pro factis ferat.

8.

... indigne exigor patria innocens.

9.

... quae quondam fulmine icit Iuppiter

10.

... manubias subpetat pro me ...

11.

Suo sonitu claro fulgorivit Iuppiter.

EQVOS TROIANVS

Numquam hodie effugies quin mea moriaris manu.

HECTOR PROFICISCENS

1.

Tunc ipsos adoriant, ne qui hinc Spartam referat nuntium.

2.

Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro.

IPHIGENIA

Passo velod vicinum, Aquilo, me in portum fer foras.

LYCVRGVS

1.

Tuos qui celsos terminos tutant ...

2.

Alte iugatos angues in sese gerunt.

3.

I quaque incedunt omnis arvas opterunt.

4.

... suavisonum melos

5.

Vos qui regalis corporis custodias

agitatis, ite actutum in frondiferos locos

ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsitu.

6.

Ducite eo tum argutis linguis mutas quadrupedis ...

7.

... alis sublimes saltus alites

inlicite, ubi bipedes volucres lino linquant lumina.

8.

Ut in venatu vitulantis ex suis

locis nos mittant poenis decoratas feris?

9.

Pergite, thyrsigerae Bacchae modo, Bacchico cum schemate.

10.

Ignoti iteris sumus; tute scis

11.

Dic quo pacto eum potiti: pugnan an dolis?

12.

Ne ille mei feri ingeni atque animi acrem acrimoniam.

13.

Cave sis tuam contendas iram contra cum ira Liberi.

14.

Oderunt di homines iniuros. Egone an ille iniurie facinus?

15.

Sed quasi amnis cita rapit, sed tamen inflexu flectitur.

16.

Iam ibi nos duplicat advenientis timos pavos.

17.

Namque ludere ut laetantes inter sese vidimus

propter amnem, aquam creterris sumere ex fonte ...

18.

Pallis, patagiis, crocotis, malacis mortualibus.

19.

Sine ferro pecua manibus ut ad mortem meant.

20.

... ut videam, Volcani opera, haec flammis flora fieri.

21.

Proinde huc Dryante regem prognatum patre

Lycurgum cette.

22.

Iam solis aestu candor cui liquesceret.

23.

Longe lateque Thraces nostros fervere.

24.

Vos qui astatis obstinati ...

FABVLARVM COTHVRNATARVM INCERTI NOMINIS RELIQVIAE

1.

Male parta male dilabuntur

2.

Mare interbibere

3.

Dubii faventem per fretum intro currimus.

4.

Diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.

5.

In montes ubi venti confrangebant locum

6.

Circumuenire video ferme iniuria.

7.

Struix malorum

8.

Neminem vidi, qui numero sciret quicquid scito opust.

9.

Trionum hic moderator rusticus

10.

Odi summussos: proinde aperte dice quid sit, quod times.

11.

Quam numquam vobis Grai atque barbari

12.

Vos qui adcolitis Histrum fluvium atque algidam

13.

Conferre queant ratem aeratam,

qui per liquidum mare sudantes

eunt atque sedentes ...

10.

Cum tu arquitenens sagittis pollens dea.

FABVLARVM PRAETEXTARVM RELIQVIAE

CLASTIDIVM

1.

Vitulantes

2.

Vita insepulta laetus in patriam redux.

LVPVS

Rex Veiens regem salutat Vibe Albanum Amulium

comiter senem sapientem. Contra redhostis? Min salus?

ROMVLVS

1.

casca

2.

sponsus

FABVLARVM PALLIATARVM FRAGMENTA

ACONTIZOMENOS

1.

Acontizomenos fabula est prime proba.

2.

Huius autem gnatus dicitur geminum alterum falso occidisse.

3.

Sublustri noctu interfecit ...

AGITATORIA

1.

age, ne tibi

med advorsari dicas, hunc unum diem

de meod equos sinam esse. Tux pax. Postea

currenteis ego illos vendam, nisi tu viceris.

2.

Quasi dedita opera quae ego volo ea tu non vis, quae ego nolo ea cupis.

3.

ego semper pluris feci

potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.

4.

eho an vicimus?

Vicistis. Volop est. Quo modo? Dicam tibi.

5.

Nimio arte colligor. Cur re inquaesita colligor?

6.

Secus si umquam quicquam Feci, carnificem cedo.

7. atque

AGRYPNVNTES

1.

si quidem vis loqui

non perdocere multa longe promicando, oratiost.

2.

Nam in scena vos nocturnos coepit praemiatores tollere.

APPELLA

1.

Cui caepe edundod oculus alter profluit.

2.

Ut illum di perdant qui primus holitor caepam protulit.

ARIOLVS

1.

Deprandi autem leoni si obdas oreas.

2.

Quis heri apud te? Praenestini et Lanvini hospites.

Suopte utrosque decuit acceptos cibo,

alteris inanem volvulam madidam dari,

alteris nuces in proclivi profundier.

ASTIOLOGA

Hac sibi prospica, hac despica

CARBONARIA

Tibi servi multi apud mensam astant: ille ipse astat quando edit.

CLAMIDARIA

Neque admodum a pueris abscessit neque admodum adulescentulust.

COLAX

1.

Qui decumas partes? Quantum mi alieni fuit,

polluxi tibi iam publicando epulo Herculis

decumas.

2.

et volo

et vereor et facere in prolubio est ...

3.

et asseri

laudes ago, cum votis me multat meis,

quod praeter quam mihi vellem audibam hoc eminus.

4.

Ubi vidi, exanimabiliter timidus pedibus protinam me dedi.

COMMOTRIA

carere

COROLLARIA

1.

Nolo ego

hanc adeo ecflictim amare: diu vivat volo,

ut mihi prodesse possit.

2.

Ultro meretur quam obrem ametur: ita dapsiliter suos amicos

alit.

3.

Rivalis, salve. Quid 'salve'? attat attatae.

Quid istud vero te advertisti tam cito?

4.

... utinam nasum abstulisset mordicusJ

5.

Num non vis te moneam unum, si videtur, quippiam?

6.

Nimis homo formidulosust

7.

st, tace,

cave verbum faxis!

8.

Haec demolite!

9.

dividiaest

10.

confestim

11.

trit

DEMENTES

Animae pauxillulum in me habet

DEMETRIVS

persibus

DOLVS

caperata fronte

FIGVLVS

nimis avarus

GLAVCOMA

Quod de opsonio stilo mihi pupugit in manum

GVMINASTICVS

1.

In alto navem iubeat destitui anchoris

2.

Dic utrum est melius: virginemne an viduam uxorem ducere?

Virginem, si musta est.

3.

Edepol, Cupido, cum tam pauxillus sis, nimis multum vales.

4.

Homines, pecua beluasque

5.

Saxa, silvas, lapides, montes, dissicis, dispulveras.

6.

atque meis bonis

omnibus ego te herem faciam.

7.

At enim tu nimis spisse atque tarde incedis ...

8.

Pol haut parasitorum aliorum simile est ...

LAMPADIO

protinam

LEON

...

LVDVS

Cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?

Proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.

NAGIDO

clucidatus

NAVTAE?

...

NERVOLARIA

... praecisum, omasum, pernam, callos, glisis, glandia

PAELEX

Desine socri tuo, fratri patrueli meo

PERSONATA

...

PROIECTVS

1.

populus patitur, tu patias

2.

quid moras? Quia imperas.

QVADRIGEMINI

... suo labori nullus parcuit

STALAGMVS

Visam: deo meo propitio meus homo est.

STIGMATIAS

praebia

TARENTILLA

1.

Quae ego in theatro hic meis probavi plausibus

ea non audere quemquam regem rumpere.

Quanto libertatem hanc hic superat servitus!

2.

Quasi pila

in choro ludens datatim dat se et communem facit.

Alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet.

Alibi manus est occupata, alii pervellit pedem,

5anulum dat alii spectandum, a labris alium invocat,

cum alio cantat, adtamen alii suo dat digito litteras.

3.

Facete et defricate

4.

... utrubi cenaturi estis, hicine an in triclinio?

5.

... attattatae cave cadas amabo

6.

... ubi isti duo adulescentes habent,

qui hic ante parta patria peregre prodigunt?

7.

vereor serio

8.

Salvi et fortunati sitis duo, duum nostrum patres!

9.

Ei ei: etiamne audent mecum una apparere ...

10.

Qua pro confidentia ausus verbum cum eo fuerim

facere rusus.

11.

Numquam quisquam amico amanti amica nimis fiet fidelis,

nec nimis morigera et devota quisquam erit ...

12.

Primum ad virtutem ut redeatis, abeatis ab ignavia,

domi patres patriam ut colatis potius quam peregri probra.

13.

confestim

14.

atque

15.

pallucidum

TECHNICVS

confictant

TESTICVLARIA

Immo quos scicidimus conscindam atque abiciam.

TRIBACELVS

Deos quaeso ut adimant et patrem et matrem meos.

TRIPHALLVS

Si umquam quicquam filium rescivero

argentum amoris causa sumpse mutuum,

extemplo illo te ducam, ubi non despuas.

TVNICVLARIA

1.

Theodotum

cum Apella comparas, qui Compitalibus

sedens in cella circumtectus tegetibus

Lares ludentes peni pinxit bubulo.

2.

exbolas

quassant aulas

3.

eius noctem nauco ducere

INCERTARVM FABVLARVM FRAGMENTA

1.

Pati necesse est multa mortales mala.

2.

Dictator ubi currum insidit, pervehitur usque ad oppidum.

3.

Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,

cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,

eum suus pater cum pallio unod ab amica abduxit.

4.

filiis

regum linguis faveant atque adnutent et subserviant.

5.

Libera lingua loquemur ludis Liberalibus.

6.

Pantaleo Pisatilis

7.

tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes.

8.

... utrum scapulae plus an collus habeat calli nescio.

9.

et qui fuerit persibus carpenti adstractio

10.

non hercle apluda est hodie quam tu nequior.

11.

pessimorum pessime, audax, ganeo, lustro, aleo.

12.

vagus et lustro

13.

risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.

14.

cocus edit Neptunum Cererem ...

et Venerem expertam Vulcanum, Liberumque obsorbuit

pariter.

15.

... petimine porcino qui meruerat

16.

penita offa

17.

merula sandaracino ore

18.

bilbit amphora

19.

An nata est sponsa praegnas? Vel ai vel nega.

20.

Vel quae sperat se nupturam viridulo adulescentulo,

ea licet senile tractet detritum rutabulum.

21.

Sonticam esse oportet causam, quam obrem perdas mulierem.

22.

Haec quidem mehercle, opinor, praefica est: nam mortuum

collaudat.

23.

... quid si taceat? dum videat, tam sciat

quid scriptum sit.

24.

buttubatta

25.

concipilavisti

26.

consponsi

27.

... depuit me miseram ad necem.

28.

Ingurgitavit usque ad imum gutturem.

29.

... animum amore capitali compleverint

30.

nunc primulum amasco ...

BELLI POENICI FRAGMENTA

LIBER I

1.

Novem Iovis concordes filiae sorores

2.

Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naevium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.

3.

Scopas atque verbenas sagmina sumpserunt.

4.

Manius Valerius

consul partem exerciti in expeditionem

ducit.

5.

fames acer augescit hostibus ...

6.

apud emporium in campo hostium pro moene

7.

Inerant signa expressa, quomodo Titani,

bicorpores Gigantes magnique Atlantes

Runcus ac Purpureus filii Terras

8.

amborum uxores

noctu Troiad exibant capitibus opertis,

flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.

9.

Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.

10.

Eorum sectam sequuntur multi mortales ...

multi alii e Troia strenvi viri ...

ubi foras cum auro illinc exibant.

11.

Seru. Dan. Aen. I 170 novam ... rem Naevius bello Punico dicit, unam navem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.

12.

Res divas edicit, praedicit castus.

13.

Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII 123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed Celaeno: unde vel catasiopomenon intellegendum est vel divinitatem Anchisae assignat, qui ubique divinus dicitur. Naevius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandavit significat aut libros reliquit qui haec responsa continebant.

14.

Senex fretus pietati deum adlocutus

summi deum regis fratrem Neptunum

regnatorem marum

15.

Silvicolae homines bellique inertes

16.

Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur et Venus apud Iovem queritur ... hic locus totus sumptus a Naevio est ex primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Iove queritur, et secuntur verba Iovis filiam consolatis spe futurorum.

17.

Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naevio belli Punici libro translatus est.

18.

ei venit in mentem hominum fortunas.

19.

patrem suum supremum optumum appellat.

20.

summe deum regnator quianam genus odisti?

LIBER II

21.

prima incedit Cereris Proserpina puer

22.

dein pollens sagittis inclutus arquitenens

sanctus Iove prognatus Pythius Apollo

23.

Seru. Dan. Aen. IV 9 cuius filiae fuerint Anna et Dido Naevius dicit.

24.

pulchraque ... ex auro vestemque citrosam

25.

ferunt pulchras creterras, aureas lepistas.

26.

C.Gl.L. II 17,34 angla oges trapezai trigonoi, hos Nebios.

27.

Fest. p. 406 L. supparus ... parum puni ... cat nevius de ... co.

28.

blande et docte percontat Aenea quo pacto

Troiam urbem liquerit

29.

Varro in libris rerum divinarum ap. Lactant. inst. I 6,9 quartam [sc. Sibyllam] Cimmeriam in Italia Naevius in libris belli Punici, Piso in annalibus [fr. 41 Peter] nominat.

30.

iamque eius mentem fortuna fecerat quietem.

LIBER III

31.

postquam avem aspexit in templo Anchisa,

sacra in mensa penatium ordine ponuntur;

immolabat auream victimam pulchram.

32.

manusque susum ad caelum sustulit suas rex Amulius divisque gratulabatur.

33.

Seru. Dan. Aen. I 273 Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.

34.

Varr. l. L. V 43 quartae regionis Palatium ... eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam. itaque Naevius Balatium appellat.

35. Varr. l. L. V 43 Aventinum aliquot de causis dicunt. Naevius ab avibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aves.

LIBER IV

36.

simul atrocia proicerent exta ministratores

37.

virum praetor advenit auspicat auspicium prosperum.

38.

Fest. p. 156 L. navali corona ... primus eam accepit ... C. Atilius bello Punico primo, ut a Naevio narratum est in carmine belli Punici.

39.

Priscian. G.L.K. II p. 249 huius [sc. vocis Samnis] neutrum Naevius Samnite protulit in carmine belli Punici. Ibid. p. 388 Naevius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici.

40.

transit Melitam

Romanus exercitus, insulam integram urit

populatur, vastat, rem hostium concinnat.

41.

... eam carnem victoribus danunt

42.

vicissatim volvi victoriam ...

LIBER V

43.

seseque ei perire mavolunt ibidem

quam cum stupro redire ad suos popularis.

44.

sin illos deserant fortissimos viros,

magnum stuprum populo Fieri per gentes.

LIBER VI

45.

censet eo venturum obviam Poenum

46.

fato Metelli Romae fiunt consules.

47.

superbiter contemptim conterit legiones.

48.

onerariae onustae stabant in flustris

49.

convenit regnum simul atque locos ut haberent

50.

septimum decimum annum ilico sedent.

LIBER VII

51.

Sicilienses paciscit obsides ut reddant

52.

id quoque paciscunt moenia sint quae

Lutatium reconciliant, captivos plurimos

BELLLI PVNICI FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DVBIA

53.

magnam domum decoremque ditem vexerant.

54.

simul alius aliunde rumitant inter se.

55.

magnae metus tumultus pectora possidit.

56.

plerique omnes subiguntur sub unum iudicium.

57.

quod bruti nec satis sardare queunt

58.

atque prius pariet locusta lucam bovem

59.

Gell. V 12,7 Lucetium ... Iovem Cn. Naevius in libris belli Poenici appellat.

60.

Fest. p. 316 L. runa genus teli significat ... Naevi ...

61.

Fest. p. 158 L. nemut nisi etiam vel ... i Punici cum ait nemut ... aerumnas.

62.

Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenesi dicti sunt comites Aeneae.

63.

Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenariam appellavere locum, ubi Aeneas classem a Troia veniens appulit.

64.

Fest. 482 L. topper significare ait Artorius cito, fortasse, celeriter, temere ... citius; sic C. Naevi

capesset flammam Volcani.

65.

Fest. p. 374 L. sublicium pontem ... et meminit s ... qui ait

in belli ... quam liquidum ... amnem.

SATVRA

66.

quianam Saturnium populum pepulisti?

EPITAPHIVM NAEVII

67.

inmortales mortales si foret fas flere,

flerent divae Camenae Naevium poetam.

itaque postquam est Orcho traditus thesauro,

obliti sunt Romae loquier lingua Latina.