Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol.
Discipuli rogitant, lolii quid quaestio vellet
Et segetis: clarus quibus haec depromit Iesus:
'Optima qui farris commendat semina glebis,
5Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
At lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines; inimicus erit, vis horrida, daemon,
Extremus mundi finis pro tempore messis.
10Messores patrii venient per rura ministri,
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos labemque iubebit
Collectosque simul rapidis exurere flammis.
Dentibus his stridor semper fletusque perennis,
15Secretisque piis veniet lux aurea vitae,
Sedibus ut caeli vibrantur lumina solis.'
Haec docuit patriamque redit servator in urbem.
Illic expediens populis (mirabile dictu)
Iustitiae leges vitaeque salubria iussa,
20Virtutes patrias simul insinuando docebat.
Tunc livore gravi plebes commota suorum
Praesentisque simul doni miracula volvens
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti voce volutant:
25'Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?
Maria est genetrix, non fratrum nota propago?
Unde igitur legis doctor tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes victa malorum?'
Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:
30'Temnuntur propriis miracula semper in oris
Et sine honore manent patria sub sede profetae.'
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
Interea ad regem volitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illi virtus divina domaret.
35Sed putat Herodes, leti quod lege remissus
Tanta ut Iohannes virtutis dona teneret.
Nam quondam cernens liventi pectore daemon,
Erroris labem puris quod solveret undis
Iustus Iohannes, damnis accensa malorum
40Tunc petit Herodem pestis saevissima regem
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis
Accumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat illicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, casto quod iure vetabat
45Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti
Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis
Conubiis ipsumque super, qui prava vetabat.
Carceris immersum tenebris vinclisque gravavit.
Sanguine nam iusti primo compressa timore
50Abstinuit sitiens feritas, quia magna profetam
Plebis Iohannem veneratio suscipiebat.
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret convivia mensis,
Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,
55In medio iuvenum reginae filia virgo,
Alternos laterum celerans sinvamine motus,
Compositas cantu iungit modulante choreas.
Ipse sed in primis mirata virginis arte
Attonitus stupuit; tunc praemia cuncta patere
60Iuratus spondet, quaecumque puella petisset.
Illa sed horrendae servans scelera impia matris
Urget Iohannis caput a cervice revelli
Et lance inferri praesentia munera poscens.
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
65Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,
Insontis caput inferri tradique puellae.
Illa (nefas) matri scelerata ad gaudia portat.
Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.
70Ille ubi cognovit iusti miserabile letum,
Deserit insonti pollutam sanguine terram
Frondosaque latet secretae vallis in umbra.
Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in valle remota
75Convenisse videt, morborum tabe repulsa
Corpora subiecit miseratus multa medellae.
Iamque sub extremo labentis lumine solis
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.
80Ille iubet cunctis ibidem convivia poni.
Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
'Hoc, inquit, satis est.' Tum mox discumbere plebem
Gramineisque toris iussit componere membra,
85Suspiciensque dehinc caelum genitore precato
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Dividit et dapibus mensas oneravit opimis.
Iamque expleta iacet (dictu mirabile) plebes,
Reliquiasque dehinc mensis legere ministri
90Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent.
Cenantum numerus tum milia quinque virorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde iubet conscendere navem
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
95In sua quemque, viros. Tum montis celsa petivit
Secretusque dehinc genitoris nomen adorat.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus
Iactata adverso surgentis flamine venti.
100Ast ubi iam vigilum quarta statione premebat
Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu
Suspensus carpebat iter (mirabile visu!)
Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
105Attoniti tremulo vibrabant corda pavore
Clamoremque simul confusa mente dederunt.
Tum pavidis Christus loquitur: 'Timor omnis abesto,
Credentumque regat vegetans constantia mentem.
En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis.'
110Olli confidens respondit talia Petrus:
'Si tua nos vere dignatur visere virtus,
Me pariter permitte tuo super aequora iussu
Fluctibus in liquidis immersos figere gressus.'
Adnuit his Dominus; navem mox linquere Petrus
115Audet et innixus figit vestigia ponto.
Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant ventique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore
Quae validum fidei gestabant aequora robur.
120Iamque Simon medio summersus corpore clamat:
'Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!'
Dextera confestim protenditur obvia Petro,
Et dubitata fides verbis mulcatur amaris
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt,
125Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes
Cuncti, navigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta fervida puppis
Optatumque gravis comprenderat ancora portum.
Conveniunt populi rapido per litora cursu
130Portantes aegros vestisque attingere fila
Extrema exoptant (mirumque) hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum promunt fallacia dicta:
135'Cur tua discipulos patitur doctrina labare
Praeceptis veterum? manibus nam cura lavandis
Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas.'
Ille sub haec fatur: 'Magis hoc est quaerere dignum,
Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.
140Namque Deus mortem defixa lege minatur,
Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro
Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis.
Irrita vos istaec facitis perversa docendo.
Quam manifesta vigent de vobis dicta profetae:
145Me populus summis labiis sublimat honore,
Sed diversa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes auresque advertite cordis:
Non illata homini fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent vitaeve animove sedebunt.
150Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
Internam misere maculabunt edita mentem.'
Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis
Occulto traherent scribarum pectora risu
Ille dehinc: 'Genitor plantarum semina noster
155Quae non ipse sui consevit in aequore ruris,
Abiciet penitus radicibus eruta longe.
Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,
Decidet in foveam pariter dimersus uterque.'
Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,
160Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.
Tum sator aeternae respondit talia vitae:
'Vos etiam duro discluditis omnia corde
Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.
Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,
165In ventrem cedunt animoque incognita currunt.
Quae vero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere immundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia vitae
170Consilia et caedes et furta nefanda tororum
Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error
Et rapidae caelum pulsans vaesania vocis.
Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus implent.
Illotis autem manibus non polluit umquam
175Corporis arbitrio terrenum sumere victum.'
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus et precibus natam causata iacentem
Volvitur et tacitum non desinit anxia Christum
180Orare, ut mentem vexatam daemone saevo
Redderet et miserae tandem resipire liceret.
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas vanus late disperserat error.
185Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:
'Natis quisque suis panem non detrahet umquam
Et canibus iaciet.' Tum talia femina fatur:
'Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit ex nihilo dominorum cena gravatur.'
190Tum Dominus loquitur: 'Ueniant tibi digna salutis
Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae.'
Talia salvator verbis caelestibus edit
Virginis et mentem discusso daemone virtus
Complexam implevit donis fecunda salutis.
195Inde Galilaeas repedat servator in oras
Praecelsique procul montis consedit in arce.
Haut mora, conveniunt populi secumque trahebant
Pars captos oculis et crurum debile vulgus
Elinguesque alios morbique vocabula mille.
200Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,
Viribus et validis venerando munere donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant
Aeternoque patri laudes gratesque celebrant
Discipulos Christus cogens in vertice montis
205Secreto alloquitur: 'Plebis miseratio multa est,
Tertia nam terris remeant iam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;
Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor afficiat populos per longa viantes
210Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes
Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum iussit terrae per terga cubare,
Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;
Et cunctae curat mensatim dedere plebi.
215Discipuli ponunt epulas populusque repletur
Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe
Nec numero quisquam matres puerosque notavit.
220Inde Magedarum navi transcurrit in oras.
Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi
Poscere temptantes instant caelestia signa.
Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:
'Convexum quotiens claudit nox umida caelum,
225Si ruber astrifero procedit vesper Olympo,
Dicitis: Adueniet ventura luce serenum.
Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis nautisque venire fragosam
230Ventorum rabiem tempestatumque furores.
Fallaces, nostis faciem discernere caeli,
Saeclorum vero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur,
Quae maris immenso quondam venere profundo,
235Belva cum tenuit ventris sub carcere vatem.'
Haec ait et propere puppis retinacula solvens
Trans freta contendit rapido comprendere cursu
Arva Philipporum sociisque haec talia fatur:
'Sollicite vobis vitentur noxia farra
240Fermentumque feros vestris avertite mensis.
Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi
Admiscent escis falluntque in nomine panis.
Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes?
Pro! quam parva fides sensu torpente fatiscit!
245Dicitis aversi, navi quod tollere panes
Non fuerit vobis vacuum farrisque cavendas
Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi milia quinque
Implerint dapibus cophinisque superflua tantis
250Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum,
Quattuor et rursum cenantum milia panes
Quod facile implerint septem sportasque referri
Vidistis rursus completas reliquiarum.
Sed moneo istorum semper fermenta cavere.'
255Discipuli tandem vitalia verba secuti
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi perventum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum
260Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
Respondent multas plebis tunc esse loquellas:
Crebrius audisse et multos firmare, quod esset
Iustus Iohannes, populos qui flumine lavit.
Pars memorat volucris famae sibi cognita verba
265Heliam venisse iterum, quem praepete curru
Turbine caelesti quondam simulata quadrigis
Astris inservit rapidae vis fervida flammae.
Hieremiam dixere alii parvisse profetam.
Tunc Christus cunctis arridens pectore blando
270Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
Sed stabilis Petrus: 'Tu Sancti filius, inquit,
Christus, magnifico terras qui lumine comples.'
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
'Petre beatus eris, nam talia pandere certe
275Humanus sanguis vel terrae portio corpus
Haut umquam poterit. Genitoris munera sola
Possunt tam validum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna virtute tueris.
Hac in mole mihi saxique in robore ponam
280Semper mansuras aeternis moenibus aedes.
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit;
Caelestisque tibi claves permittere regni
Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques
285Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;
Solverit et rursus tua quae sententia terris,
Haut aliter venient caeli sub sede soluta.
Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
290Iam lux adveniet properis mihi cursibus instans,
Moenibus in Solymis rabies cum prona furore
Eximios vatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
295Vita mihi cunctisque dabit sua munera terris.'
Tum Petrus magno percussus corda dolore:
'Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis
Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam duras poterit contingere casus.'
300Christus ad haec: 'Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon.
Non divina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.
Sed si quis vestrum vestigia nostra sequetur,
Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans
305Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
Gaudeat, amissam redimet avi gloria vitam;
Nam servata perit terris possessio lucis.
Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum subeant lucis vitaeque perennis?
310Vel quae digna queunt animae commercia poni?
Filius huc hominis veniet sub nomine patris,
Caelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita vitae.
Vera loquor: certos istic sub limine lucis
315Inveniam, caeli fulgens cum regna capessam.'
Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum
Lumina converso terras transcurrere caelo,
Tum secum iubet abruptum conscendere montem
Petrum Zebedeique duos per devia natos.
320Inde ubi perventum secreti montis in arcem,
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, vestemque nivis candore nitescit.
Respiciunt comites mediumque assistere sanctis
Heliae Moysique vident. Tum talia Petrus:
325'Respice, num nobis potius discedere longe,
An istic tantae spectacula cernere molis
Conveniat; trino tamen hic tentoria vobis,
Si iubeas, frondis faciam diversa paratu,
Singula sub noctem quae nos aulaea receptent.'
330Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes
Circumiecta oculis vestibat lumine montem,
Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:
'Unicus hic meus est natus, mea summa voluntas;
Huius iustitiam iusto comprendite corde.'
335Discipuli pavido presserunt corpore terram,
Nec prius e prono vultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora verbis:
'Surgite et abiectum fortes calcate timorem
340Nec cuiquam praesens pandatur visio verbis,
Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet
In lucem referens mortis de sede tropaea.'
Consurgunt solumque vident et voce requirunt,
Cur scriptis veterum scribarum factio certet,
345Heliam primum caeli de sede reverti
In terras Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: 'Ueniet certo sub tempore iussus
Helias reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, iam venerat ante renascens,
350Ignotum veluti rabies quem caeca furoris
Demersit leto; mox saevior altera caedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat.'
Haec ait et populum repetit montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus
355Vir senior precibus Christum veneratus adorat:
'Davidis suboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solacia vitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
360Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,
Aut miserum medio proiectum volvit in igni.
Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter
Conisi nulla in solidum mihi dona dederunt.'
Tum Christus magno commotus corda dolore:
365'O gens nullius fidei, gens effera semper,
En etiam patiar vobiscum me fore terris?'
Sic ait et puerum mandat perferre parenti
Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo
Incubuit mentisque simul convulsa venena
370Daemonis horrendi purgato corde fugavit.
Discipuli rogitant, cur non successerit illis
Eiusdem pueri totiens temptata medella.
Respondit Dominus: 'Labat quia pectore vestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
375Nam si certa foret credendi portio vobis,
Instar quae minimi possit praestare sinapis,
Istius hinc montis possetis vellere verbo
Inque alias sedes cunctam transuolvere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque
380Multaque robusti ieiunia pectoris arcent.'
Inde Cafarnaum gradiens pervenit ad oras.
Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.
Ille sed ad Petrum conversus talia fatur:
385'Dic, inquit, reges quorum dependere natos
Externos propriosne sibi iussere tributa?'
Respondit Petrus: 'Alienos solvere certum est.'
'Cernis, ait Christus, natum non solvere regis;
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
390En maris undisoni rupes quae prodit in altum
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine saetarum conexus praecipitetur.
Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia ventris;
395Illic inventum duplex dissolve tributum.'
Discipuli post inde rogant quis maximus alto
In caeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit et placido doctor sermone profatur:
400'Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,
Istius en pueri similem se moribus aptet.
Erroris laqueos saeclis increscere certum est,
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui vero e parvis istis deceperit ullum,
405Si sapiat, nectat saxo sua colla molari
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.
Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.
Horum custodes caelesti in sede tuentur
Altithroni vultum genitoris sidera supra.
410Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes
Unius et totis lustrat vestigia silvis,
Illam si magno possit reperire labore;
415Laetitia inventae maior tum nascitur agnae,
Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.
Ex istis parvis genitor sic perdere quemquam
Non patitur gaudetque suis increscere regnis.'
'Si fratrem proprium delicto commaculatum
420Cernis, secretum mox dictis corripe solus.
Si tua verborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnit verba relinquens,
Tunc alios pariter monitor pia iussa frequentet.
425Sed si discutiet doctorum frena duorum,
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere victus.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi diversae multatus nomine gentis.
430Namque in concilium semper praesentia nostra
Adueniet mediumque duum me stare necesse est,
Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.'
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si forte liceret.
435Christus prosequitur: 'Non septem crimina tantum,
Sed decuplata super donentur vulnera fratri.'
'Nam caeli regnum domini praedivitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Iusserit et servum debentem multa talenta
440Praecipit abreptum cum coniuge progenieque
Atque opibus cunctis venali nomine sisti.
Tum servus dominum prostrato corpore adorat
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissolvere summam.
445Commovit dominum famuli miseratio flentis
Cunctaque trans meritum concessit debita servo.
Ille sed egrediens conservum limine in ipso
Nactus constringit; tum debita fortior urget
Persolvi precibusque locum truculentus abegit,
450Carceris et mersum tenebris poenisque premebat.
Quae postquam dominus famulorum noscere verbis
Incipit, adducto ingessit iustissima servo
Dicta dolens iramque movet iussisque severis
In tormenta ferum detrusit cuncta revolvens
455Debita, dum dignis lueret per vincula poenis.
Sic vobis faciet genitor, qui culmina caeli
Possidet, immites saevo si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire voletis.'
Talia dicta dedit; Galilaeaeque arva reliquit
460Iudaeamque petit qua pinguia rura silenter
Agmine Iordanes viridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque patris concedere munera praestat.
Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,
465Coniugis an liceat reiectum scindere vinclum,
Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.
Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
'Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit iussitque uno de corpore necti
470Amborumque animas iunctis inolescere membris.
Quod Deus ergo iubet proprio concrescere verbo,
Illicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moyses praecepit, quod pectora dura videret,
Scribere discidium, quo saxea corda revinci
475Per proprios apices possent sub iudice flamma.
Nam temere exsolvet casti qui iura cubilis
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit.'
Discipuli referunt: 'Urget lex ista virorum
480Servitiique premit non aequo pondere partem,
Ut melius fuerit thalamis carvisse perosis.'
Respondit Dominus: 'Non omnes pondere tanto
Subicient umeros, lectae sunt talia dona
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
485Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
Namque alios tales progigni in luminis oras
Comperimus; plerosque hominum vis ferrea sexu
Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat
Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
490Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat,
Quod paucis lectisque Deus vult pandere munus.'
Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,
495Increpat ac tales affirmat regna mereri
Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas
Imponit redditque ulnis portare parentum.
Ecce sed e populo iuvenis, cui rura domusque
Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,
500Accedit Christumque palam summissus adorat:
'O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur,
Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?'
His auctor vitae tum talia reddit Iesus:
'Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?
505Non hominis perimes vitam, non furta tororum
Invades, quaestumve alienis noxia rebus
Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,
Proximus et frater pro te tibi cedat amore.'
510Ille dehinc: 'Istaec semper mihi perpete cura
Observata reor, sed ne quid forte relictum
Desit, praesenti liceat me voce moneri.'
Tum Christus fatur: 'Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia vitae,
515Omnia, quae proprio retines solus dominatu,
Distrahe et ad miseros confer securus egentes.
Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce
Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.'
Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,
520Deiecit vultum tristisque in tecta refugit.
Tum sic discipulis vitae spes unica fatur:
'Difficile est terris affixos divite gaza
Avelli caelique leves in regna venire.
Nam citius tenuis per acus transire foramen
525Deformis poterunt immania membra cameli,
Quam queat ut dives caelestia regna videre.'
Talibus attoniti comites stupidique silebant,
Volventes quae tanta foret sub pectore virtus
Humano, talem possit quae prendere vitam.
530Respicit aeternae iustorum gloria vitae
Atque ait: Haec homini forsan videantur acerba,
Sed Deus electis facilem praepandit in aethra
Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.'
Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:
535'Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur.'
Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:
'Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
540Credentes servatis iter, cum sederit alte
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Maiestas, bis sex illic pulcherrima virtus
Constituet vobis sublimi in vertice sedes,
Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.
545Hic quicumque sui linquet generisque domusque
Gazas affectusque omnes pro nomine nostro,
Centiplicata dehinc capiet vitamque perennem.
Primorum meritum postremi transgredientur,
Ultima praeteriti capient vix praemia primi.'
550'Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum
Pinguibus in campis late vineta coronant;
Hic ubi progressus primo cum lumine solis,
Conduxit iuvenum fortissima robora pactus
Unius in lucis certa mercede laborem,
555Et sua tum iussit cultu vineta polire.
Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,
Invenit ecce alios operique accrescere iussit,
Pro meritis operis promittens praemia digna;
Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.
560Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,
Haut secus hinc alios iuvenes conducere pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,
Tunc alios pariter conductos iussit adire.
Ultima labentis restabat portio lucis:
565Egressus cernit iuvenes causasque requirit,
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri
Tunc etiam iussit. Sed vespere protinus orto
570Praecipit ut cuncti caperent mercedis honorem
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tunc manus illa virum, prima quae luce laborem
Sustulerat factisque diem toleraverat aequum,
Indignans secum tali cum murmure fatur:
575'Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,
Ultima quos operis sero coniunxerat hora.
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
Illibata tibi mercedis portio salvae
Redditur et pacti servantur iura fidelis.
580Istis de nostro liceat concedere tantum,
Extima quos operis glomeravit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta vocavit
E quis perminimam dignum est secernere partem.'
Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum
585Alloquitur suisque iteris regionibus infit:
'Ingredimur gnari truculentaque moenia adimus.
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum procerumque ferens ludibria membris,
Affixusque cruci post tertia lumina surget.
590Hic tum Zebedei coniux summissa rogabat,
Ut Christo medio caeli sublimis in arce
Felices nati dextra laevaque sederent.
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.
595Respondent se posse simul. Tum talia Christus:
'Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.
Haec certis genitor sublimia dona reservat.'
600Exin discipulos dictis pro talibus omnes
Commotos tali sermonis mulcet honore:
'Gentibus infidis celsa dicione potestas
Imponit quoscumque super dominantur eorum
Exercentque trucem subiectis urbibus iram.
605Vos inter longe tranquillior aequora vitae
Concordi sternit mitis moderatio pace
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unus
Esse potest. Hominis natus sic vestra minister
610Obsequio solus proprio pia munera gestat,
Et multos redimens pretioso sanguine servat.
At vos ex minimis opibus transcendere vultis
Et sic e summis lapsi comprenditis imos.'
'Si vos quisque vocat cenae convivia ponens,
615Cornibus in summis devitet ponere membra
Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere cenae,
620Inferiorque dehinc si mox conviva subibit,
Ad potiora pudens transibit strata tororum.'
Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.
Hinc lectis iussit sectantum discipulorum
625Obuia castelli monstrans habitacula, Christus
Inde asinam pariter fetu comitante repertam
Ducere; vel si quis causam disquirere vellet,
Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,
Dicere tunc, operam dominum sibi sumere velle.
630Discipuli celeri complent praecepta paratu.
Adducunt mollique super velamine vestis
Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.
Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:
'Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentem
635Praemitis gestant asinae pullique sequentis.'
Tunc populi stratas praetexunt vestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.
Proxima tunc alii spoliant palmeta virore
Conclamantque omnes: 'Davidis origine creto
640Osanna excelsis sit gloria laeta tropaeis!'
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit primo sub limine templi
Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.
Quos ubi tam subito gressu visuque vigentes
645Cuncta sacerdotum cognovit factio mirans
Et pueros templi complentes tecta clamore:
Osanna egregia Davidis stirpe creato,
Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris
Impubem tantum tollat per gaudia plebem.
650Christus ad haec: 'Legis sanctae vos scripta tenere
Creditur, infantum quae dicit ab ore venire
Lactantum et linguis iusti consurgere laudem.'
Haec ait ingratam linquens cum civibus urbem
Bethaniamque potit, rediensque in margine cernit
655Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.
Illic forte cibi pertemptans corda voluntas
Arboris attrectat ramos, sed nulla facultas
Pomorum sterili frondis concreverat umbrae.
Olli Christus ait: 'Non sit tibi fructibus umquam
660Copia promendis.' Tum protinus arvit arbor.
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.
Sed Christus stupidis assistens talia fatur:
'Nunc ligni istius nostro stupuistis honore,
Desisse ad vires terrenos ducere sucos.
665Sed veris verbis iterumque iterumque monebo:
Namque fides si certa animi consistet in arce
Nec dubiis nutans vitiis tremebunda iacebit,
Arboris istius vobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa revelli
670Credentum verbo poterunt undisque profundi
Cum silvis pariter saxisque ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet,
Credentum semper digna virtute tenebit.'
Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
675Confestim proceres populi miracula rerum
Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.
Ollis Christus ait: 'Quaerentibus omnia vobis
Dicere iam facile est, si nobis vestra vicissim
Percontata prius paucis sententia solvat.
680Nuper Iohannes, puro qui gurgite lavit
Sordentis populi maculas, divina potestas
An hominis potius vobis fallacia visa est?'
Haec ait ancipiti verborum pondere claudens
Captantum procerum mentem; nam magna profetam
685Plebis Iohannem veneratio suscipiebat,
Nec poterant eius fallacem dicere vitam.
Rursum sublimem dixissent esse profetam,
Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
690Tum Christus: 'Non est iniustum claudere vocem,
Cum mihi claudantur procerum responsa superba.'
'Nam geminae prolis genitor maioris in aures
Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior
Semiputata iacet. Sed perge et robore forti
695Nunc scrobibus nunc falce premens vineta retunde.
Tum iuvenis sese tam sordida vincla laboris
Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis
Exsequitur damnansque sibi responsa coërcet.
Post alium natum simili sermone iubebat
700Ad vineta sui dependere iussa laboris.
Annuit his iuvenis nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?'
Olli conlaudant responsum posterioris.
Prosequitur Christus: 'Nunc vera advertite dicta.
705Iam magis hinc caeli sedem comprendere possunt
Corporis e vitiis quaerentes sordida lucra,
Quam vestrum quisquam. Vobis nam venerat ante
Iustus Iohannes, sed non est credere vestrum.
Namque fidem potius meretricum pectora certam
710Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.
At vos tantorum scelerum nil paenitet umquam.'
'Sic quidam dives, cui iugera multa nitentis
Vineti saepes circum densata coërcet,
In medio turrem prelumque et dolia fecit
715Cultoresque dedit fructusque locavit habendos,
Impositam statuens mercedis solvere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, quis portio salva
Cultorum certa ruris mercede daretur.
720Ecce colonorum rabies hos verbere saevo,
Ast alios lapidum proterrent undique telis;
Denique letali prosternunt vulnere multos.
Tum dominus ruris plures incedere servos
Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;
725Maior at in plures audax iniuria surgit.
Ultima iam domino natum dimittere mens est,
Quod subolem partemque sui vis digna pudoris
Cultorum cordi venerandam posceret esse.
Sed contra illorum iam mens maculata cruore
730Progenie extincta domini sibi post dominatum
Cedere credentum, crudeli vulnere fixum
Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadaver.
Post haec iam dominus veniet poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed vobis tradita quondam
735Fulgentis regni sedes translata feretur
Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus.'
'Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens
Praecipit, ut proceres convivia laeta frequentent,
Accitos famulis voti regalis honorem
740Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta
Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.
Illi neglectis opibus diversa petebant.
745Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,
Ast alius merces potius ac lucra revisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,
Insontes famulos rapiunt et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex ubi comperit acta,
750Milibus armatis cives cum moenibus ipsis
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.
Tunc servis fatur: Nunc festa iugalia cenae,
Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,
Contempsere meis proceres contingere mensis.
755Ite igitur propere per publica saepta viarum,
Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete vocantes.
Progressi famuli per compita cuncta viarum
Inventos duxere simul. Iam denique cunctae
760Complentur mensae mixtae sine nomine plebis.
Hic iusti iniustique simul cubuere vocati.
At res ingressus convivia laeta revisit.
Hic videt indutum pollutae vestis amictu,
Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.
765Isque ubi regalis sermonis pondere causas
Reddere pro vestis maculis et labe iubetur,
Oppresso tacuit non puri pectoris ore.
Et tum conversus famulis rex praecipit illum
Conexis manibus pedibusque et corpore toto
770In tenebras raptum mox praecipitare profundas.
Illic stridor erit vasti sine fine doloris,
Et semper fletus. Multis nam saepe vocatis
Paucorum felix hominum selectio fiet.'
Fūdĕrăt īn tērrās rŏsĕūm iŭbăr īgnĭcŏmūs sōl.
Dīscĭpŭlī rŏgĭtānt, lŏlĭī quīd quaēstĭŏ vēllēt
Ēt sĕgĕtīs: clārūs quĭbŭs haēc dēprōmĭt Ĭēsūs:
'Ōptĭmă quī fārrīs cōmmēndāt sēmĭnă glēbīs,
Fīlĭŭs ēst hŏmĭnīs; mūndūm sūb nōmĭnĕ rūrīs5
Āccĭpĭte, ātque hŏmĭnēs pūrō prō sēmĭnĕ iūstōs.
Āt lŏlĭum īnfēlīx cŏŏpērtī daēmŏnĭs ārtĕ
Sūnt hŏmĭnēs; ĭnĭmīcŭs ĕrīt, vīs hōrrĭdă, daēmōn,
Ēxtrēmūs mūndī fīnīs prō tēmpŏrĕ mēssīs.
Mēssōrēs pătrĭī vĕnĭēnt pēr rūră mĭnīstrī,10
Quōs hŏmĭnīs nātūs prŏprĭī dē cōrpŏrĕ rēgnī
Cōllĭgĕre ērrōrīs lăquĕōs lābēmquĕ iŭbēbīt
Cōllēctōsquĕ sĭmūl răpĭdīs ēxūrĕrĕ flāmmīs.
Dēntĭbŭs hīs strīdōr sēmpēr flētūsquĕ pĕrēnnīs,
Sēcrētīsquĕ pĭīs vĕnĭēt lūx aūrĕă vītaē,15
Sēdĭbŭs ūt caēlī vībrāntūr lūmĭnă sōlīs.'
Haēc dŏcŭīt pătrĭāmquĕ rĕdīt sērvātŏr ĭn ūrbēm.
Īllīc ēxpĕdĭēns pŏpŭlīs (mīrābĭlĕ dīctū)
Iūstĭtĭaē lēgēs vītaēquĕ sălūbrĭă iūssă,
Vīrtūtēs pătrĭās sĭmŭl īnsĭnŭāndŏ dŏcēbāt.20
Tūnc līvōrĕ grăvī plēbēs cōmmōtă sŭōrūm
Praēsēntīsquĕ sĭmūl dōnī mīrācŭlă vōlvēns
Ēt gĕnĕrīs nōtī rĕpŭtāns ēx ōrdĭnĕ gēntēm,
Haēc īntēr sēsē mūssāntī vōcĕ vŏlūtānt:
'Nōnne hīc ēst fābrī sŭbŏlēs, cuī nōmĕn Ĭōsēph?25
Mārīa ēst gĕnĕtrīx, nōn frātrūm nōtă prŏpāgŏ?
Ūnde ĭgĭtūr lēgīs dōctōr tāntaēquĕ mĭnīstēr
Vīrtūtīs, cēdīt cuī lābēs vīctă mălōrūm?'
Nāzără sīc plēbēs; cuī tālĭă rēddĭt Ĭēsūs:
'Tēmnūntūr prŏprĭīs mīrācŭlă sēmpĕr ĭn ōrīs30
Ēt sĭne hŏnōrĕ mănēnt pătrĭā sūb sēdĕ prŏfētaē.'
Tālĭbŭs īndīgnāns prēssīt sŭă mūnĕră Chrīstūs.
Īntĕrĕa ād rēgēm vŏlĭtābāt fāmă sŭpērbūm,
Quōd mălă cūncta īllī vīrtūs dīvīnă dŏmārēt.
Sēd pŭtăt Hērōdēs, lētī quōd lēgĕ rĕmīssūs35
Tānta ŭt Ĭōhānnēs vīrtūtīs dōnă tĕnērēt.
Nām quōndām cērnēns līvēntī pēctŏrĕ daēmōn,
Ērrōrīs lābēm pūrīs quōd sōlvĕrĕt ūndīs
Iūstŭs Ĭōhānnēs, dāmnīs āccēnsă mălōrūm
Tūnc pĕtĭt Hērōdēm pēstīs saēvīssĭmă rēgēm40
Ēt făcĭle īniūstī pĕnĕtrāns hăbĭtācŭlă cōrdīs
Āccŭmŭlārĕ fĕrīs sŭbĭgīt scĕlĕra īmpĭă gēstīs.
Ārsĕrăt īllĭcĭto Hērōdēs āccēnsŭs ămōrĕ
Īn thălămōs frātrīs, cāstō quōd iūrĕ vĕtābāt
Dōctŭs Ĭōhānnēs. Fĕrĭtās sēd nēscĭă rēctī45
Sūbiēcīt lēgēs pĕdĭbūs frŭĭtūrquĕ nĕfāndīs
Cōnŭbĭīs īpsūmquĕ sŭpēr, quī prāvă vĕtābāt.
Cārcĕrĭs īmmērsūm tĕnĕbrīs vīnclīsquĕ grăvāvīt.
Sānguĭnĕ nām iūstī prīmō cōmprēssă tĭmōrĕ
Ābstĭnŭīt sĭtĭēns fĕrĭtās, quĭă māgnă prŏfētām50
Plēbĭs Ĭōhānnēm vĕnĕrātĭŏ sūscĭpĭēbāt.
Nātālī sēd fōrtĕ dĭē cūm laētă tўrānnūs
Hērōdēs cēlsīs strŭĕrēt cōnvīvĭă mēnsīs,
Lūxŭrĭaē quŏnĭām cōniūnctă sŭpērbĭă gaūdēt,
Īn mĕdĭō iŭvĕnūm rēgīnaē fīlĭă vīrgŏ,55
Āltērnōs lătĕrūm cĕlĕrāns sĭnŭāmĭnĕ mōtūs,
Cōmpŏsĭtās cāntū iūngīt mŏdŭlāntĕ chŏrēās.
Īpsĕ sĕd īn prīmīs mīrātā vīrgĭnĭs ārtĕ
Āttŏnĭtūs stŭpŭīt; tūnc praēmĭă cūnctă pătērĕ
Iūrātūs spōndēt, quaēcūmquĕ pŭēllă pĕtīssēt.60
Īllă sĕd hōrrēndaē sērvāns scĕlĕra īmpĭă mātrīs
Ūrgĕt Ĭōhānnīs căpŭt ā cērvīcĕ rĕvēllī
Ēt lānce īnfērrī praēsēntĭă mūnĕră pōscēns.
Praēsēntum Hērōdēs prŏcĕrūm sūb pōndĕrĕ trīstīs,
Iūrāndīquĕ mĕmōr iūrīs tămĕn īmpĕrăt aēgrĕ,65
Īnsōntīs căpŭt īnfērrī trādīquĕ pŭēllaē.
Īllă (nĕfās) mātrī scĕlĕrāta ād gaūdĭă pōrtāt.
Cōrpŏrĭs āt lăcĕrūm flēntēs sĭnĕ nōmĭnĕ trūncūm
Dīscĭpŭlī cōndūnt tērraē Chrīstūmquĕ sĕquūntūr.
Īlle ŭbĭ cōgnōvīt iūstī mĭsĕrābĭlĕ lētūm,70
Dēsĕrĭt īnsōntī pōllūtām sānguĭnĕ tērrām
Frōndōsāquĕ lătēt sēcrētaē vāllĭs ĭn ūmbrā.
Sēd pŏpŭli īmmēnsaē vīrtūtīs dōnă sĕquūntūr.
Īlle ŭbĭ crēdēntūm tūrbās īn vāllĕ rĕmōtā
Cōnvēnīssĕ vĭdēt, mōrbōrūm tābĕ rĕpūlsā75
Cōrpŏră sūbiēcīt mĭsĕrātūs mūltă mĕdēllaē.
Iāmquĕ sŭb ēxtrēmō lābēntīs lūmĭnĕ sōlīs
Dīscĭpŭlī Chrīstō suādēnt dīmīttĕrĕ tūrbās,
Ūt sĭbĭ quīsquĕ părēt quaērēns pēr cōmpĭtă vīctūm.
Īllĕ iŭbēt cūnctīs ĭbĭdēm cōnvīvĭă pōnī.80
Dīscĭpŭli ōstēndūnt, nīl āmplĭŭs ēssĕ cĭbōrūm
Nī pīscēs gĕmĭnōs ēt fārrīs frāgmĭnă quīnquĕ.
'Hōc, īnquīt, sătĭs ēst.' Tūm mōx dīscūmbĕrĕ plēbēm
Grāmĭnĕīsquĕ tŏrīs iūssīt cōmpōnĕrĕ mēmbră,
Sūspīciēnsquĕ dĕhīnc caēlūm gĕnĭtōrĕ prĕcātō85
Īpsĕ dŭōs pīscēs ēt quīnque ēx ōrdĭnĕ pānēs
Dīvĭdĭt ēt dăpĭbūs mēnsās ŏnĕrāvĭt ŏpīmīs.
Iāmque ēxplētă iăcēt (dīctū mīrābĭlĕ) plēbēs,
Rēlĭquĭāsquĕ dĕhīnc mēnsīs lēgērĕ mĭnīstrī
Bīssēnōsquĕ sĭnūs cŏphĭnōrūm frāgmĭnĭs īmplēnt.90
Cēnāntūm nŭmĕrūs tūm mīlĭă quīnquĕ vĭrōrūm,
Praētĕrĕā pŏpŭlūs mātrūm fŭĭt ēt pŭĕrōrūm.
Dīscĭpŭlīs tūnc īndĕ iŭbēt cōnscēndĕrĕ nāvēm
Ēt trānsīrĕ frĕtūm, dōnēc dīmīttĕrĕt ōmnēs,
Īn sŭă quēmquĕ, vĭrōs. Tūm mōntīs cēlsă pĕtīvīt95
Sēcrētūsquĕ dĕhīnc gĕnĭtōrīs nōmĕn ădōrāt.
Iāmquĕ sŏpōrātā tōrpēbānt ōmnĭă nōctĕ,
Cūm pūppīs mĕdĭō sūlcābăt ĭn aēquŏrĕ flūctūs
Iāctāta ādvērsō sūrgēntīs flāmĭnĕ vēntī.
Āst ŭbĭ iām vĭgĭlūm quārtā stătĭōnĕ prĕmēbāt100
Nōctĭs ĭtēr răpĭdōs āttōllēns lūcĭfĕr ōrtūs,
Flūctĭbŭs īn lĭquĭdīs sīccō vēstīgĭă grēssū
Sūspēnsūs cārpēbăt ĭtēr (mīrābĭlĕ vīsū!)
Iāmquĕ prŏpīnquābāt pūppī, sēd nēscĭă naūtaē
Āttŏnĭtī trĕmŭlō vībrābānt cōrdă păvōrĕ105
Clāmōrēmquĕ sĭmūl cōnfūsā mēntĕ dĕdērūnt.
Tūm păvĭdīs Chrīstūs lŏquĭtūr: 'Tĭmŏr ōmnĭs ăbēstŏ,
Crēdēntūmquĕ rĕgāt vĕgĕtāns cōnstāntĭă mēntēm.
Ēn ĕgŏ sūm, vēstraē dōctōrēm nōscĭtĕ lūcīs.'
Ōllī cōnfīdēns rēspōndīt tālĭă Pētrūs:110
'Sī tŭă nōs vērē dīgnātūr vīsĕrĕ vīrtūs,
Mē părĭtēr pērmīttĕ tŭō sŭpĕr aēquŏră iūssū
Flūctĭbŭs īn lĭquĭdīs īmmērsōs fīgĕrĕ grēssūs.'
Ādnŭĭt hīs Dŏmĭnūs; nāvēm mōx līnquĕrĕ Pētrūs
Aūdĕt ĕt īnnīxūs fīgīt vēstīgĭă pōntō.115
Vērum ŭbĭ tāntārūm mēntēm mīrācŭlă rērūm
Tērrĭfĭcānt vēntīquĕ mĭnās crēbrēscĕrĕ cērnīt,
Paūlātīm cēdūnt dŭbĭō lĭquĕfāctă tĭmōrĕ
Quaē vălĭdūm fĭdĕī gēstābānt aēquŏră rōbūr.
Iāmquĕ Sĭmōn mĕdĭō sūmmērsūs cōrpŏrĕ clāmāt:120
'Flūctĭbŭs hōrrēndīs pĕrĕūntēm dīrĭpĕ, Chrīstĕ!'
Dēxtĕră cōnfēstīm prōtēndĭtŭr ōbvĭă Pētrō,
Ēt dŭbĭtātă fĭdēs vērbīs mūlcātŭr ămārīs
Āscēnsaēquĕ rătī cōntrārĭă flāmĭnă cēdūnt,
Praēsēntēmquĕ Dĕī sŭbŏlēm stŭpŭērĕ rŏgāntēs125
Cūnctī, nāvĭgĭō sŏcĭōs quōs cāsŭs hăbēbāt.
Trānsĭĕrāt tāndēm sūlcāns frĕtă fērvĭdă pūppīs
Ōptātūmquĕ grăvīs cōmprēndĕrăt āncŏră pōrtūm.
Cōnvĕnĭūnt pŏpŭlī răpĭdō pēr lītŏră cūrsū
Pōrtāntēs aēgrōs vēstīsque āttīngĕrĕ fīlă130
Ēxtrēma ēxōptānt (mīrūmque) hōc mūnĕrĕ cūnctī
Crēdēntēs rĕfĕrūnt plēnām pēr mēmbră sălūtēm.
Ēccĕ Phărīsaēī scrībaēque hīnc īndĕ dŏlōsī
Cāptāntēs Chrīstūm prōmūnt fāllācĭă dīctă:
'Cūr tŭă dīscĭpŭlōs pătĭtūr dōctrīnă lăbārĕ135
Praēcēptīs vĕtĕrūm? mănĭbūs nām cūră lăvāndīs
Praētĕrĭīt, sūmūntquĕ sĭmūl cūm sōrdĭbŭs ēscās.'
Īllĕ sŭb haēc fātūr: 'Măgĭs hōc ēst quaērĕrĕ dīgnūm,
Trānsgrēssī praēcēptă Dĕī quōd prōdĭtĭs ōmnēs.
Nāmquĕ Dĕūs mōrtēm dēfīxā lēgĕ mĭnātūr,140
Sī gĕnĭtōr cuīquām vērbō laēdātŭr ămārō
Vēl gĕnĕtrīx nātī dīctīs pūlsētŭr ăcērbīs.
Īrrĭtă vōs īstaēc făcĭtīs pērvērsă dŏcēndō.
Quām mănĭfēstă vĭgēnt dē vōbīs dīctă prŏfētaē:
Mē pŏpŭlūs sūmmīs lăbĭīs sūblīmăt hŏnōrĕ,145
Sēd dīvērsă prŏcūl cōrdīs sēcrētă pĕrērrānt.
Āccĭpĭte ērgo ōmnēs aūrēsque ādvērtĭtĕ cōrdīs:
Nōn īllāta hŏmĭnī fŭĕrīnt quaēcūmquĕ, pŭdēndīs
Sōrdĭbŭs āspērgēnt vītaēve ănĭmōvĕ sĕdēbūnt.
Ērūmpūnt hŏmĭnūm sēd quaē pĕnĕtrālĭbŭs ōrīs,150
Īntērnām mĭsĕrē măcŭlābūnt ēdĭtă mēntēm.'
Dīscĭpŭlī Chrīstō mĕmŏrānt, quōd vērbă lŏquēntīs
Ōccūltō trăhĕrēnt scrībārūm pēctŏră rīsū
Īllĕ dĕhīnc: 'Gĕnĭtōr plāntārūm sēmĭnă nōstēr
Quaē nōn īpsĕ sŭī cōnsēvĭt ĭn aēquŏrĕ rūrīs,155
Ābĭcĭēt pĕnĭtūs rādīcĭbŭs ērŭtă lōngē.
Caēcūm fōrtĕ dŭcēm caēcūs sī nāctŭs ŏbērrēt,
Dēcĭdĕt īn fŏvĕām părĭtēr dīmērsŭs ŭtērquĕ.'
Tūnc pĕtĭt ābsōlvī Pētrūs, quīd quaēstĭŏ vēllēt,
Īpsĕ Phărīsaēīs quām mōx scrībīsquĕ dĕdīssēt.160
Tūm sătŏr aētērnaē rēspōndīt tālĭă vītaē:
'Vōs ĕtĭām dūrō dīsclūdĭtĭs ōmnĭă cōrdĕ
Iūssă nĕc ādmīttīt mēntīs dŭbĭtātĭŏ lūcēm.
Nām quaēcūmque hŏmĭnūm vĕnĭūnt ēxtrīnsĕcŭs ōrī,
Īn vēntrēm cēdūnt ănĭmōque īncōgnĭtă cūrrūnt.165
Quaē vēro īntērnō cōncēpta ē pēctŏrĕ prōmūnt
Ōra hŏmĭnūm, mēntēm pōssūnt āspērgĭnĕ lābīs
Pōllŭĕre īmmūndōque hŏmĭnēm măcŭlārĕ pĭāclō.
Sēcrētō cōrdīs prōmūntūr nōxĭă vītaē
Cōnsĭlĭa ēt caēdēs ēt fūrtă nĕfāndă tŏrōrūm170
Ēt fraūdēs fāllāxque hŏmĭnūm prō tēstĭbŭs ērrōr
Ēt răpĭdaē caēlūm pūlsāns vaēsānĭă vōcīs.
Haēc sūnt quaē măcŭlānt hŏmĭnēm, quaē sōrdĭbŭs īmplēnt.
Īllōtīs aūtēm mănĭbūs nōn pōllŭĭt ūmquām
Cōrpŏrĭs ārbĭtrĭō tērrēnūm sūmĕrĕ vīctūm.'175
Haēc ŭbĭ dīctă dĕdīt, pūlchērrĭmă rūră Sўrōrūm
Sīdōnēmquĕ Tўrūmquĕ pĕtīt: cūm fēmĭnă fūsīs
Crīnĭbŭs ēt prĕcĭbūs nātām caūsātă iăcēntēm
Vōlvĭtŭr ēt tăcĭtūm nōn dēsĭnĭt ānxĭă Chrīstūm
Ōrāre, ūt mēntēm vēxātām daēmŏnĕ saēvō180
Rēddĕrĕt ēt mĭsĕraē tāndēm rĕsĭpīrĕ lĭcērēt.
Tūnc ĕtĭām prĕcĭbūs sēctāntūm dīscĭpŭlōrūm
Rēspōndīt, prŏprĭās gĕnĭtōrīs māllĕ bĭdēntēs
Cōgĕrĕ, quās vānūs lātē dīspērsĕrăt ērrōr.
Crēbrĭŭs īnstāntī tūm tālĭă fātŭr Ĭēsūs:185
'Nātīs quīsquĕ sŭīs pānēm nōn dētrăhĕt ūmquām
Ēt cănĭbūs iăcĭēt.' Tūm tālĭă fēmĭnă fātūr:
'Mīcārūm sāltēm cănĭbūs sŭă pōrtĭŏ mēnsaē
Dēcĭdĭt ēx nĭhĭlō dŏmĭnōrūm cēnă grăvātūr.'
Tūm Dŏmĭnūs lŏquĭtūr: 'Vĕnĭānt tĭbĭ dīgnă sălūtīs190
Praēmĭă, quaē fĭdĕī mĕrŭērūnt rōbŏră tāntaē.'
Tālĭă sālvātōr vērbīs caēlēstĭbŭs ēdīt
Vīrgĭnĭs ēt mēntēm dīscūssō daēmŏnĕ vīrtūs
Cōmplēxam īmplēvīt dōnīs fēcūndă sălūtīs.
Īndĕ Gălīlaēās rĕpĕdāt sērvātŏr ĭn ōrās195
Praēcēlsīquĕ prŏcūl mōntīs cōnsēdĭt ĭn ārcĕ.
Haūt mŏră, cōnvĕnĭūnt pŏpŭlī sēcūmquĕ trăhēbānt
Pārs cāptōs ŏcŭlīs ēt crūrūm dēbĭlĕ vūlgūs
Ēlīnguēsque ălĭōs mōrbīquĕ vŏcābŭlă mīllĕ.
Ōmnĭbŭs īllĕ tămēn lānguōrēs dēmpsĭt ămārōs,200
Vīrĭbŭs ēt vălĭdīs vĕnĕrāndō mūnĕrĕ dōnāt.
Tūm pŏpŭlī părĭtēr mīrācŭlă tāntă frĕquēntānt
Aētērnōquĕ pătrī laūdēs grātēsquĕ cĕlēbrānt
Dīscĭpŭlōs Chrīstūs cōgēns īn vērtĭcĕ mōntīs
Sēcrēto āllŏquĭtūr: 'Plēbīs mĭsĕrātĭŏ mūlta ēst,205
Tērtĭă nām tērrīs rĕmĕānt iām lūmĭnă sōlīs,
Ēx quō nūllă sĭbī sūmūnt ălĭmēntă cĭbōrūm;
Iēiūnām nōlīm tāntām dīmīttĕrĕ plēbēm,
Nē lăbŏr āffĭcĭāt pŏpŭlōs pēr lōngă vĭāntēs
Dīscĭpŭlī Chrīsto ōstēndūnt sēptēm sĭbĭ pānēs210
Ēsse ēt pīscĭcŭlōs ălĭmēnta ād prōxĭmă paūcōs.
Tūm pŏpŭlūm iūssīt tērraē pēr tērgă cŭbārĕ,
Quōdquĕ fŭīt tōtūm prŏprĭīs dīscērpĕrĕ pālmīs;
Ēt cūnctaē cūrāt mēnsātīm dēdĕrĕ plēbī.
Dīscĭpŭlī pōnūnt ĕpŭlās pŏpŭlūsquĕ rĕplētūr215
Ād sătĭēm dăpĭbūs; rĕlĕgūnt mōx frāgmĭnă pānīs
Ēt spōrtās rĕfĕrūnt cŭmŭlātō pōndĕrĕ sēptēm.
Quāttŭŏr ēx ōmnī fŭĕrānt tūm mīlĭă plēbĕ
Nēc nŭmĕrō quīsquām mātrēs pŭĕrōsquĕ nŏtāvīt.
Īndĕ Măgēdārūm nāvī trānscūrrĭt ĭn ōrās.220
Ēccĕ Phărīsaēī Sāddūcaēīquĕ dŏlōsī
Pōscĕrĕ tēmptāntēs īnstānt caēlēstĭă sīgnă.
Sēd Chrīstūs cērnēns fāllācĭă pēctŏră fātūr:
'Cōnvēxūm quŏtĭēns claūdīt nōx ūmĭdă caēlūm,
Sī rŭbĕr āstrĭfĕrō prōcēdīt vēspĕr Ŏlŷmpō,225
Dīcĭtĭs: Ādvĕnĭēt vēntūrā lūcĕ sĕrēnūm.
Iāmquĕ sŭb ēxōrtū sōlīs ŭbĭ trīstĭă rūbrō
Nūbĭlă mīscēntūr cōnfūsā lūcĕ cŏlōrī,
Dīcĭtĭs, āgrĭcŏlīs naūtīsquĕ vĕnīrĕ frăgōsām
Vēntōrūm răbĭēm tēmpēstātūmquĕ fŭrōrēs.230
Fāllācēs, nōstīs făcĭēm dīscērnĕrĕ caēlī,
Saēclōrūm vērō nēscītīs tēmpŏră sīgnīs
Ēxplōrārĕ sŭīs? Sēd vōbīs sīgnă dăbūntūr,
Quaē mărĭs īmmēnsō quōndām vēnērĕ prŏfūndō,
Bēlŭă cūm tĕnŭīt vēntrīs sūb cārcĕrĕ vātēm.'235
Haēc ăĭt ēt prŏpĕrē pūppīs rĕtĭnācŭlă sōlvēns
Trāns frĕtă cōntēndīt răpĭdō cōmprēndĕrĕ cūrsū
Ārvă Phĭlīppōrūm sŏcĭīsque haēc tālĭă fātūr:
'Sōllĭcĭtē vōbīs vītēntūr nōxĭă fārră
Fērmēntūmquĕ fĕrōs vēstrīs āvērtĭtĕ mēnsīs.240
Īllă Phărīsaēī Sāddūcaēīquĕ dŏlōsī
Ādmīscēnt ēscīs fāllūntque īn nōmĭnĕ pānīs.
Cūr vōbīs tăcĭtās vŏlŭīt cūnctātĭŏ mēntēs?
Prō! quām pārvă fĭdēs sēnsū tōrpēntĕ fătīscīt!
Dīcĭtĭs āvērsī, nāvī quōd tōllĕrĕ pānēs245
Nōn fŭĕrīt vōbīs văcŭūm fārrīsquĕ căvēndās
Īnsĭdĭās iŭbĕām; mĕmĭnīsse ēt scīrĕ pŭtābām,
Quōd pānēs quīnquē plēbīs mĭhĭ mīlĭă quīnquĕ
Īmplērīnt dăpĭbūs cŏphĭnīsquĕ sŭpērflŭă tāntīs
Frāgmēnta ād cŭmŭlūm fŭĕrīnt cōllēctă cĭbōrūm,250
Quāttŭŏr ēt rūrsūm cēnāntūm mīlĭă pānēs
Quōd făcĭle īmplērīnt sēptēm spōrtāsquĕ rĕfērrī
Vīdīstīs rūrsūs cōmplētās rēlĭquĭārūm.
Sēd mŏnĕo īstōrūm sēmpēr fērmēntă căvērĕ.'
Dīscĭpŭlī tāndēm vītālĭă vērbă sĕcūtī255
Dōctrīnām cērnūnt fērmēntī nōmĭnĕ dīctām.
Īnde ŭbĭ pērvēntūm lĭquĭdī pēr tērgă prŏfūndī
Clāră, Phĭlīppaēō quaē pōllēnt nōmĭnĕ, rūră,
Cōgīt cōncĭlĭūm sēctāntūm dīscĭpŭlōrūm
Ēt quaērīt, quēm sē pŏpŭlōrūm fāmă pŭtārēt.260
Rēspōndēnt mūltās plēbīs tūnc ēssĕ lŏquēllās:
Crēbrĭŭs aūdīsse ēt mūltōs fīrmārĕ, quŏd ēssēt
Iūstŭs Ĭōhānnēs, pŏpŭlōs quī flūmĭnĕ lāvīt.
Pārs mĕmŏrāt vŏlŭcrīs fāmaē sĭbĭ cōgnĭtă vērbă
Hēlīām vēnīsse ĭtĕrūm, quēm praēpĕtĕ cūrrū265
Tūrbĭnĕ caēlēstī quōndām sĭmŭlātă quădrīgīs
Āstrīs īnsĕrŭīt răpĭdaē vīs fērvĭdă flāmmaē.
Hiērĕmĭām dīxēre ălĭī pārvīssĕ prŏfētām.
Tūnc Chrīstūs cūnctīs ārrīdēns pēctŏrĕ blāndō
Cōnquīrīt, quaē sīt sēntēntĭă dīscĭpŭlōrūm.270
Sēd stăbĭlīs Pētrūs: 'Tū Sānctī fīlĭŭs, īnquīt,
Chrīstūs, māgnĭfĭcō tērrās quī lūmĭnĕ cōmplēs.'
Tūm Dŏmĭnūs fōrtī rēspōndīt tālĭă Pētrō:
'Pētrĕ bĕātŭs ĕrīs, nām tālĭă pāndĕrĕ cērtē
Hūmānūs sānguīs vēl tērraē pōrtĭŏ cōrpūs275
Haūt ūmquām pŏtĕrīt. Gĕnĭtōrīs mūnĕră sōlă
Pōssūnt tām vălĭdūm fĭdĕī cōncēdĕrĕ rōbūr.
Tū nōmēn Pētrī dīgnā vīrtūtĕ tŭērīs.
Hāc īn mōlĕ mĭhī sāxīque īn rōbŏrĕ pōnām
Sēmpēr mānsūrās aētērnīs moēnĭbŭs aēdēs.280
Īnfērnīs dŏmŭs haēc nōn ēxsŭpĕrābĭlĕ pōrtīs
Claūstrūm pērpĕtŭō mūnītūm rōbŏre hăbēbīt;
Caēlēstīsquĕ tĭbī clāvēs pērmīttĕrĕ rēgnī
Ēst ănĭmūs; tērrīsquĕ tŭō quaē nēxă rĕlīnquēs
Ārbĭtrĭō, caēlō părĭtēr nōdātă mănēbūnt;285
Sōlvĕrĭt ēt rūrsūs tŭă quaē sēntēntĭă tērrīs,
Haūt ălĭtēr vĕnĭēnt caēlī sūb sēdĕ sŏlūtă.
Sēd vōs dīscĭpŭlī Chrīstūm mē dīcĕrĕ cūnctīs
Pārcĭtĕ, quō sōlī cōgnōscānt tālĭă dīgnī.
Iām lūx ādvĕnĭēt prŏpĕrīs mĭhĭ cūrsĭbŭs īnstāns,290
Moēnĭbŭs īn Sŏlўmīs răbĭēs cūm prōnă fŭrōrĕ
Ēxĭmĭōs vātūm sătŭrābīt sānguĭnĕ nōstrō.
Āst ŭbĭ lūcĭflŭūm rēddēt sōl tērtĭŭs ōrtūm,
Cōnsūrgēt rădĭīs părĭtēr rĕdĭmītă sălūtīs
Vītă mĭhī cūnctīsquĕ dăbīt sŭă mūnĕră tērrīs.'295
Tūm Pētrūs māgnō pērcūssūs cōrdă dŏlōrĕ:
'Ābsīnt, Chrīstĕ, tŭīs, īnquīt, tām trīstĭă sānctīs
Mōnstră prŏcūl mēmbrīs; nēc fās ēst crēdĕrĕ tāntūm,
Nēc tĭbĭ tām dūrās pŏtĕrīt cōntīngĕrĕ cāsūs.'
Chrīstŭs ăd haēc: 'Prŏcŭl hīnc, īnquīt, prŏcŭl ēffŭgĕ, daēmōn.300
Nōn dīvīnă tĭbī mēntēm prūdēntĭă tāngīt,
Sēd tērrēnă săpīs mōllīquĕ tĭmōrĕ trĕmīscīs.
Sēd sī quīs vēstrūm vēstīgĭă nōstră sĕquētūr,
Ābnĕgĕt īpsĕ sĭbī cōrpūsque ănĭmāmquĕ rĕcūsāns
Ātquĕ crŭcēm prŏprĭām cŏmĭtātĭbŭs āddĕrĕ nōstrīs305
Gaūdĕăt, āmīssām rĕdĭmēt ăvĭ glōrĭă vītām;
Nām sērvātă pĕrīt tērrīs pōssēssĭŏ lūcīs.
Sēd quīd prōfĭcĭēnt saēclī mōrtālĭă lūcră,
Sī dāmnūm sŭbĕānt lūcīs vītaēquĕ pĕrēnnīs?
Vēl quaē dīgnă quĕūnt ănĭmaē cōmmērcĭă pōnī?310
Fīlĭŭs hūc hŏmĭnīs vĕnĭēt sūb nōmĭnĕ pātrīs,
Caēlēstēsque īllūm frĕmĭtū cŏmĭtāntĕ mĭnīstrī
Stīpābūnt, rēddētque hŏmĭnūm sŭă dēbĭtă vītaē.
Vēră lŏquōr: cērtōs īstīc sūb līmĭnĕ lūcīs
Īnvĕnĭām, caēlī fūlgēns cūm rēgnă căpēssām.'315
Haēc ŭbĭ dīctă dĕdīt, pāssūs bīs tērnă dĭērūm
Lūmĭnă cōnvērsō tērrās trānscūrrĕrĕ caēlō,
Tūm sēcūm iŭbĕt ābrūptūm cōnscēndĕrĕ mōntēm
Pētrūm Zēbĕdĕīquĕ dŭōs pēr dēvĭă nātōs.
Īnde ŭbĭ pērvēntūm sēcrētī mōntĭs ĭn ārcēm,320
Cōntĭnŭō Chrīstūs făcĭēm fūlgōrĕ cŏrūscō
Mūtātūr, vēstēmquĕ nĭvīs cāndōrĕ nĭtēscīt.
Rēspĭcĭūnt cŏmĭtēs mĕdĭūmque āssīstĕrĕ sānctīs
Hēlīaē Mŏўsīquĕ vĭdēnt. Tūm tālĭă Pētrūs:
'Rēspĭcĕ, nūm nōbīs pŏtĭūs dīscēdĕrĕ lōngē,325
Ān īstīc tāntaē spēctācŭlă cērnĕrĕ mōlīs
Cōnvĕnĭāt; trīnō tămĕn hīc tēntōrĭă vōbīs,
Sī iŭbĕās, frōndīs făcĭām dīvērsă părātū,
Sīngŭlă sūb nōctēm quaē nōs aūlaēă rĕcēptēnt.'
Tālĭă dūm lŏquĭtūr, caēlō praēfūlgĭdă nūbēs330
Cīrcūmiēcta ŏcŭlīs vēstībāt lūmĭnĕ mōntēm,
Ēt vōx ē mĕdĭō lūcīs mănĭfēstă cŭcūrrīt:
'Ūnĭcŭs hīc mĕŭs ēst nātūs, mĕă sūmmă vŏlūntās;
Hūius iūstĭtĭām iūstō cōmprēndĭtĕ cōrdĕ.'
Dīscĭpŭlī păvĭdō prēssērūnt cōrpŏrĕ tērrām,335
Nēc prĭŭs ē prōnō vūltūs sūstōllĕrĕ cāsū
Aūdēbānt, sānctō Chrīstī nĭsĭ dēxtĕră tāctū
Dēmūlcēns blāndīs fīrmāssēt pēctŏră vērbīs:
'Sūrgĭte ĕt ābiēctūm fōrtēs cālcātĕ tĭmōrēm
Nēc cuīquām praēsēns pāndātūr vīsĭŏ vērbīs,340
Nī prĭŭs hūc hŏmĭnīs sŭbŏlēs spĕcĭōsă rĕpōrtēt
Īn lūcēm rĕfĕrēns mōrtīs dē sēdĕ trŏpaēă.'
Cōnsūrgūnt sōlūmquĕ vĭdēnt ēt vōcĕ rĕquīrūnt,
Cūr scrīptīs vĕtĕrūm scrībārūm fāctĭŏ cērtēt,
Hēlīām prīmūm caēlī dē sēdĕ rĕvērtī345
Īn tērrās Chrīstīquĕ dĕhīnc cōnsūrgĕrĕ lūcēm.
Chrīstŭs ăd haēc: 'Vĕnĭēt cērtō sūb tēmpŏrĕ iūssūs
Hēlīās rēddēns mōx ōmnĭă dēbĭtă saēclō.
Sēd sī quīs crēdīt, iām vēnĕrăt āntĕ rĕnāscēns,
Īgnōtūm vĕlŭtī răbĭēs quēm caēcă fŭrōrīs350
Dēmērsīt lētō; mōx saēvĭŏr āltĕră caēdēs
Ēn hŏmĭnīs nātō trŭcĭbūs lănĭātĭbŭs īnstāt.'
Haēc ăĭt ēt pŏpŭlūm rĕpĕtīt mōntēmquĕ rĕlīnquīt.
Ēccĕ sĕd īnflēxīs gĕnĭbūs flētūquĕ sŏlūtūs
Vīr sĕnĭōr prĕcĭbūs Chrīstūm vĕnĕrātŭs ădōrāt:355
'Dāvīdīs sŭbŏlēs, hŏmĭnūm lūmēnquĕ sălūsquĕ,
Tē prĕcŏr, hōrrĭbĭlēm nātī dē cōrpŏrĕ mōrbūm
Prōtūrbēs, rēddāsquĕ sĕnī sōlācĭă vītaē.
Nām cūrsūs lūnaē nātūm mĭhĭ daēmŏnĭs ārtĕ
Tōrquĕt ĕt īn lĭquĭdās dēiēctūm prōĭcĭt ūndās,360
Aūt mĭsĕrūm mĕdĭō prōiēctūm vōlvĭt ĭn īgnī.
Nām tŭă dīscĭpŭlī sēctāntēs iūssă frĕquēntēr
Cōnīsī nūlla īn sŏlĭdūm mĭhĭ dōnă dĕdērūnt.'
Tūm Chrīstūs māgnō cōmmōtūs cōrdă dŏlōrĕ:
'Ō gēns nūllīūs fĭdĕī, gēns ēffĕră sēmpēr,365
Ēn ĕtĭām pătĭār vōbīscūm mē fŏrĕ tērrīs?'
Sīc ăĭt ēt pŭĕrūm māndāt pērfērrĕ părēntī
Āntĕ sŭōs vūltūs. Tūm vōcīs pōndĕrĕ mūltō
Īncŭbŭīt mēntīsquĕ sĭmūl cōnvūlsă vĕnēnă
Daēmŏnĭs hōrrēndī pūrgātō cōrdĕ fŭgāvīt.370
Dīscĭpŭlī rŏgĭtānt, cūr nōn sūccēssĕrĭt īllīs
Ēiūsdēm pŭĕrī tŏtĭēns tēmptātă mĕdēllă.
Rēspōndīt Dŏmĭnūs: 'Lābāt quĭă pēctŏrĕ vēstrō
Īnstăbĭlīs fĭdĕī nūtāns pēr lūbrĭcă grēssūs.
Nām sī cērtă fŏrēt crēdēndī pōrtĭŏ vōbīs,375
Īnstār quaē mĭnĭmī pōssīt praēstārĕ sĭnāpīs,
Īstĭŭs hīnc mōntīs pōssētīs vēllĕrĕ vērbō
Īnque ălĭās sēdēs cūnctām trānsvōlvĕrĕ mōlēm.
Nām gĕnŭs hōc mōrbī prĕcĭbūs sĭnĕ fīnĕ fĭdēsquĕ
Mūltăquĕ rōbūstī iēiūnĭă pēctŏrĭs ārcēnt.'380
Īndĕ Căfārnāūm grădĭēns pērvēnĭt ăd ōrās.
Cōnvēnērĕ Pĕtrūm, quĭbŭs īnstāt cūră trĭbūtī,
Sōlvĕrĕ pōscēntēs sŏlĭtūm prō nōmĭnĕ Chrīstī.
Īllĕ sĕd ād Pētrūm cōnvērsūs tālĭă fātūr:
'Dīc, īnquīt, rēgēs quōrūm dēpēndĕrĕ nātōs385
Ēxtērnōs prŏprĭōsnĕ sĭbī iūssērĕ trĭbūtă?'
Rēspōndīt Pētrūs: 'Ălĭēnōs sōlvĕrĕ cērtum ēst.'
'Cērnĭs, ăīt Chrīstūs, nātūm nōn sōlvĕrĕ rēgīs;
Sēd nē quēm laēdām, praēcēptūm sūscĭpĕ nōstrūm:
Ēn mărĭs ūndĭsŏnī rūpēs quaē prōdĭt ĭn āltūm390
Scāndātūr tĭbĭ sūmmă, Sĭmōn, hāmūsquĕ prŏfūndō
Stāmĭnĕ saētārūm cōnēxūs praēcĭpĭtētūr.
Haēsĕrĭt ēt cūrvō quī prīmŭs ăcūmĭnĕ pīscīs,
Hūiūs pāndāntūr scīssī pĕnĕtrālĭă vēntrīs;
Īllīc īnvēntūm dūplēx dīssōlvĕ trĭbūtūm.'395
Dīscĭpŭlī pōst īndĕ rŏgānt quīs māxĭmŭs āltō
Īn caēlī rēgnō mĕrĭtīs prō quālĭbŭs ēssēt.
Tūm Chrīstūs mĕdĭō pŭĕrūm cōnsīstĕrĕ coētū
Praēcĭpĭt ēt plăcĭdō dōctōr sērmōnĕ prŏfātūr:
'Quīsquĕ cŭpīt cēlsām caēlī cōnscēndĕrĕ sēdēm,400
Īstĭŭs ēn pŭĕrī sĭmĭlēm sē mōrĭbŭs āptēt.
Ērrōrīs lăquĕōs saēclīs īncrēscĕrĕ cērtum ēst,
Sēd tămĕn īnfēlīx, pēr quēm gĕnĕrābĭtŭr ērrōr.
Quī vēro ē pārvīs īstīs dēcēpĕrĭt ūllūm,
Sī săpĭāt, nēctāt sāxō sŭă cōllă mŏlārī405
Praēcĭpĭtēmquĕ mărīs sēsē iăcŭlētŭr ĭn ūndās.
Nēc quīsquām fāstū pārvōs cōntēmpsĕrĭt īstōs.
Hōrūm cūstōdēs caēlēsti īn sēdĕ tŭēntūr
Āltĭthrŏnī vūltūm gĕnĭtōrīs sīdĕră sūpră.
Sēd sī quīs pāstōr, cuī pāscŭă crēdĭtă tōndēnt410
Cēntūm bālāntēs, ūnām cūm fōrtĕ sĕōrsūm
Nēscĭŭs ērrŏr hăbēt, quaēsītōr dēsĕrĭt ōmnēs
Ūnĭŭs ēt tōtīs lūstrāt vēstīgĭă sīlvīs,
Īllām sī māgnō pōssīt rĕpĕrīrĕ lăbōrĕ;
Laētĭtĭa īnvēntaē māiōr tūm nāscĭtŭr āgnaē,415
Quām prō cūnctārūm nŭmĕrō, quōd nūllă rĕsēdīt.
Ēx īstīs pārvīs gĕnĭtōr sīc pērdĕrĕ quēmquām
Nōn pătĭtūr gaūdētquĕ sŭīs īncrēscĕrĕ rēgnīs.'
'Sī frātrēm prŏprĭūm dēlīctō cōmmăcŭlātūm
Cērnīs, sēcrētūm mōx dīctīs cōrrĭpĕ sōlūs.420
Sī tŭă vērbōrūm pătĭēns mŏdĕrāmĭnă laūdāt,
Lābēntīs mēntēm frātēr lūcrābĕrĕ frātrīs.
Sīn tŭă sōlīūs cōntēmnīt vērbă rĕlīnquēns,
Tūnc ălĭōs părĭtēr mŏnĭtōr pĭă iūssă frĕquēntēt.
Sēd sī dīscŭtĭēt dōctōrūm frēnă dŭōrūm,425
Tūnc ād cōncĭlĭūm rĕfĕrāntūr crīmĭnă plēnūm,
Ūt pŏpŭlī sāltēm sānētūr pōndĕrĕ vīctūs.
Sīn ēt mūltōrūm cōntēmpsĕrĭt ēffĕrŭs ōră,
Sīt tĭbĭ dīvērsaē mūltātūs nōmĭnĕ gēntīs.
Nāmque īn cōncĭlĭūm sēmpēr praēsēntĭă nōstră430
Ādvĕnĭēt mĕdĭūmquĕ dŭūm mē stārĕ nĕcēsse ēst,
Sīvĕ trĭūm fŭĕrīt coētūs sūb nōmĭnĕ nōstrō.'
Tūm Pētrūs quaērīt, quōt frātri ērrātă rĕmīttāt,
Vēl sēptēm lāpsūs hŏmĭnūm sī fōrtĕ lĭcērēt.
Chrīstūs prōsĕquĭtūr: 'Nōn sēptēm crīmĭnă tāntūm,435
Sēd dĕcŭplātă sŭpēr dōnēntūr vūlnĕră frātrī.'
'Nām caēlī rēgnūm dŏmĭnī praēdīvĭtĭs aūlaē
Cōnsĭmĭle ēst, nūmmī rătĭōnēm quī sĭbĭ pōnī
Iūssĕrĭt ēt sērvūm dēbēntēm mūltă tălēntă
Praēcĭpĭt ābrēptūm cūm cōniŭgĕ prōgĕnĭēquĕ440
Ātque ŏpĭbūs cūnctīs vēnālī nōmĭnĕ sīstī.
Tūm sērvūs dŏmĭnūm prōstrātō cōrpŏre ădōrāt
Ēt spōndēt, spătĭī sĭbĭ sī fŏrĕt ūllă făcūltās,
Ōmnēm nūmmōrūm dŏmĭnō dīssōlvĕrĕ sūmmām.
Cōmmōvīt dŏmĭnūm fămŭlī mĭsĕrātĭŏ flēntīs445
Cūnctăquĕ trāns mĕrĭtūm cōncēssīt dēbĭtă sērvō.
Īllĕ sĕd ēgrĕdĭēns cōnsērvūm līmĭne ĭn īpsō
Nāctūs cōnstrīngīt; tūm dēbĭtă fōrtĭŏr ūrgēt
Pērsōlvī prĕcĭbūsquĕ lŏcūm trŭcŭlēntŭs ăbēgīt,
Cārcĕrĭs ēt mērsūm tĕnĕbrīs poēnīsquĕ prĕmēbāt.450
Quaē pōstquām dŏmĭnūs fămŭlōrūm nōscĕrĕ vērbīs
Īncĭpĭt, āddūcto īngēssīt iūstīssĭmă sērvō
Dīctă dŏlēns īrāmquĕ mŏvēt iūssīsquĕ sĕvērīs
Īn tōrmēntă fĕrūm dētrūsīt cūnctă rĕvōlvēns
Dēbĭtă, dūm dīgnīs lŭĕrēt pēr vīncŭlă poēnīs.455
Sīc vōbīs făcĭēt gĕnĭtōr, quī cūlmĭnă caēlī
Pōssĭdĕt, īmmītēs saēvō sī pēctŏrĕ frātrūm
Pēccāta ōrāntūm dūrē pūnīrĕ vŏlētīs.'
Tālĭă dīctă dĕdīt; Gălĭlaēaēque ārvă rĕlīquīt
Iūdaēāmquĕ pĕtīt quā pīnguĭă rūră sĭlēntēr460
Āgmĭnĕ Iōrdānēs vĭrĭdīs pērrūmpĭt ămoēnō.
Nēc mĭnŭs īn strātīs aēgrōs dōnārĕ sălūtĕ,
Sūblīmīsquĕ pătrīs cōncēdĕrĕ mūnĕră praēstāt.
Ēccĕ Phărīsaēī tēmptāntēs quaērĕrĕ pērgūnt,
Cōniŭgĭs ān lĭcĕāt rēiēctūm scīndĕrĕ vīnclūm,465
Quīcquĭd ĕrīt, laēsī tāngīt quōd cōrdă mărītī.
Haēc ŭbĭ pērcēpīt, dēprōmīt tālĭă Chrīstūs:
'Prīncĭpĭō Dĕŭs īn tērrīs pār dīspărĕ sēxū
Cōnstĭtŭīt iūssītque ūnō dē cōrpŏrĕ nēctī
Āmbōrūmque ănĭmās iūnctīs ĭnŏlēscĕrĕ mēmbrīs.470
Quōd Dĕŭs ērgŏ iŭbēt prŏprĭō cōncrēscĕrĕ vērbō,
Īllĭcĭtum ēst hŏmĭnūm foēdō sēcērnĕrĕ lūxū.
Moŷsēs praēcēpīt, quōd pēctŏră dūră vĭdērēt,
Scrībĕrĕ dīscĭdĭūm, quō sāxĕă cōrdă rĕvīncī
Pēr prŏprĭōs ăpĭcēs pōssēnt sūb iūdĭcĕ flāmmā.475
Nām tĕmĕre ēxsōlvēt cāstī quī iūră cŭbīlīs
Āltĕrăque īllīūs thălămīs sŏcĭābĭtŭr ūxōr,
Crīmĕn ădūltĕrĭī pŏpŭlō sūb tēstĕ sŭbībīt.'
Dīscĭpŭlī rĕfĕrūnt: 'Ūrgēt lēx īstă vĭrōrūm
Sērvĭtĭīquĕ prĕmīt nōn aēquō pōndĕrĕ pārtēm,480
Ūt mĕlĭūs fŭĕrīt thălămīs cărŭīssĕ pĕrōsīs.'
Rēspōndīt Dŏmĭnūs: 'Nōn ōmnēs pōndĕrĕ tāntō
Sūbĭcĭēnt ŭmĕrōs, lēctaē sūnt tālĭă dōnă
Vīrtūtīs. Trīnō trūncāntūr cōrpŏră mōrĕ,
Quaē nūllā gaūdēnt gĕnĭtālī lēgĕ tŏrōrūm.485
Nāmque ălĭōs tālēs prōgīgni īn lūmĭnĭs ōrās
Cōmpĕrĭmūs; plērōsque hŏmĭnūm vīs fērrĕă sēxū
Ēxŭĭt; ātque ălĭōs īpsōs sĭbĭ dēmĕrĕ cōnstāt
Prō caēlī rēgnīs prōnūm dē pēctŏre ămōrēm.
Quīsquĕ căpāx fŭĕrīt, cēlsā vīrtūtĕ căpēssāt,490
Quōd paūcīs lēctīsquĕ Dĕūs vūlt pāndĕrĕ mūnūs.'
Haēc ăĭt ēt pŭĕrōs, quōs gaūdēns cūră părēntūm
Cūm prĕcĭbūs laētīs cērtātim hīnc īndĕ fĕrēbāt,
Sūscĭpĭt ēt plēbēm sēctāntūm, quōd prŏhĭbērēt,
Īncrĕpăt āc tālēs āffīrmāt rēgnă mĕrērī495
Aūlaē caēlēstīs. Sānctās hīs ōrdĭnĕ pālmās
Īmpōnīt rēddītque ūlnīs pōrtārĕ părēntūm.
Ēccĕ sĕd ē pŏpŭlō iŭvĕnīs, cuī rūră dŏmūsquĕ
Ēt gāza ēxstābāt, rērūm pōssēssĭŏ fūlgēns,
Āccēdīt Chrīstūmquĕ pălām sūmmīssŭs ădōrāt:500
'Ō bŏnĕ praēcēptōr, dīc nūnc, quaē fāctă sĕquāmūr,
Ūt mĭhĭ pērpĕtŭām lĭcĕāt cōmprēndĕrĕ vītām?'
Hīs aūctōr vītaē tūm tālĭă rēddĭt Ĭēsūs:
'Nūnc dēmūm quaērīs, vĕtĕrī quaē lēgĕ tĕnēntūr?
Nōn hŏmĭnīs pĕrĭmēs vītām, nōn fūrtă tŏrōrūm505
Īnvādēs, quaēstūmve ălĭēnīs nōxĭă rēbūs
Mēns aūt dēxtră lĕgēt, nōn tēstīs fālsă lŏquērīs.
Sīt gĕnĭtōr gĕnĕtrīxquĕ tŭō sūblīmĭs hŏnōrĕ,
Prōxĭmŭs ēt frātēr prō tē tĭbĭ cēdăt ămōrĕ.'
Īllĕ dĕhīnc: 'Īstaēc sēmpēr mĭhĭ pērpĕtĕ cūrā510
Ōbsērvātă rĕōr, sēd nē quīd fōrtĕ rĕlīctūm
Dēsīt, praēsēntī lĭcĕāt mē vōcĕ mŏnērī.'
Tūm Chrīstūs fātūr: 'Nūnc sī pērfēctă rĕquīrīs
Prēndĕrĕ praēcēlsīs mĕrĭtīs fāstīgĭă vītaē,
Ōmnĭă, quaē prŏprĭō rĕtĭnēs sōlūs dŏmĭnātū,515
Dīstrăhe ĕt ād mĭsĕrōs cōnfēr sēcūrŭs ĕgēntēs.
Tūm thēsaūrŭs ĕrīt caēlī tĭbĭ cōndĭtŭs ārcĕ
Vīrtūtīsquĕ tĕnāx vēstīgĭă nōstră sĕquērīs.'
Haēc ădŏlēscēntīs vĕnĭūnt ŭbĭ dīctă pĕr aūrēs,
Dēiēcīt vūltūm trīstīsque īn tēctă rĕfūgīt.520
Tūm sīc dīscĭpŭlīs vītaē spēs ūnĭcă fātūr:
'Dīffĭcĭle ēst tērrīs āffīxōs dīvĭtĕ gāzā
Āvēllī caēlīquĕ lĕvēs īn rēgnă vĕnīrĕ.
Nām cĭtĭūs tĕnŭīs pĕr ăcūs trānsīrĕ fŏrāmēn
Dēfōrmīs pŏtĕrūnt īmmānĭă mēmbră cămēlī,525
Quām quĕăt ūt dīvēs caēlēstĭă rēgnă vĭdērĕ.'
Tālĭbŭs āttŏnĭtī cŏmĭtēs stŭpĭdīquĕ sĭlēbānt,
Vōlvēntēs quaē tāntă fŏrēt sūb pēctŏrĕ vīrtūs
Hūmānō, tālēm pōssīt quaē prēndĕrĕ vītām.
Rēspĭcĭt aētērnaē iūstōrūm glōrĭă vītaē530
Ātque ăĭt: Haēc hŏmĭnī fōrsān vĭdĕāntŭr ăcērbă,
Sēd Dĕŭs ēlēctīs făcĭlēm praēpāndĭt ĭn aēthrā
Pōssĭbĭlēmquĕ vĭām, vīrtūs quām cēlsă căpēssāt.'
Tūm Pētrūs fĭdĕī mūnītūs moēnĭbŭs īnfīt:
'Ōmnĭă nōstrōrūm prōiēctă rĕlīquĭmŭs ōlīm535
Ēt tŭă iūssă sĕquī nōbīs spēs ūnĭcă rēstāt.
Quīd nōstrīs ănĭmīs sŭpĕrēst? Dīc, Chrīstĕ, prĕcāmūr.'
Tālĭbŭs ād Pētrūm vērbīs rēspōndĭt Ĭēsūs:
'Vōs quīcūmquĕ mĕūm mēntīs pĕnĕtrālĭbŭs āltīs
Crēdēntēs sērvātĭs ĭtēr, cūm sēdĕrĭt āltē540
Prōgĕnĭēs hŏmĭnīs, cēlsō quēm cīngĕt hŏnōrĕ
Māiēstās, bīs sēx īllīc pūlchērrĭmă vīrtūs
Cōnstĭtŭēt vōbīs sūblīmi īn vērtĭcĕ sēdēs,
Iūdĭcĭūmque hŏmĭnūm părĭtēr trāctārĕ lĭcēbīt.
Hīc quīcūmquĕ sŭī līnquēt gĕnĕrīsquĕ dŏmūsquĕ545
Gāzās āffēctūsque ōmnēs prō nōmĭnĕ nōstrō,
Cēntĭplĭcātă dĕhīnc căpĭēt vītāmquĕ pĕrēnnēm.
Prīmōrūm mĕrĭtūm pōstrēmī trānsgrĕdĭēntūr,
Ūltĭmă praētĕrĭtī căpĭēnt vīx praēmĭă prīmī.'
'Sēdŭlŭs ūt rūrīs dŏmĭnūs, cuī dūlcĭă fūndūm550
Pīnguĭbŭs īn cāmpīs lātē vīnētă cŏrōnānt;
Hīc ŭbĭ prōgrēssūs prīmō cūm lūmĭnĕ sōlīs,
Cōndūxīt iŭvĕnūm fōrtīssĭmă rōbŏră pāctūs
Ūnĭŭs īn lūcīs cērtā mērcēdĕ lăbōrēm,
Ēt sŭă tūm iūssīt cūltū vīnētă pŏlīrĕ.555
Īpsĕ sĕd ēgrĕdĭēns, ŭbĭ tērtĭă vēnĕrăt hōră,
Īnvĕnĭt ēcce ălĭōs ŏpĕrīque āccrēscĕrĕ iūssīt,
Prō mĕrĭtīs ŏpĕrīs prōmīttēns praēmĭă dīgnă;
Īllī nōn ălĭtēr laētī praēcēptă sĕquūntūr.
Āst ŭbĭ sēxtă dĕhīnc lūcīs trānsflūxĕrăt hōră,560
Haūt sĕcŭs hīnc ălĭōs iŭvĕnēs cōndūcĕrĕ pērgīt.
Hōrăquĕ nōnă dĕhīnc ŭbĭ sōlīs cūrsĭbŭs ācta ēst,
Tūnc ălĭōs părĭtēr cōndūctōs iūssĭt ădīrĕ.
Ūltĭmă lābēntīs rēstābāt pōrtĭŏ lūcīs:
Ēgrēssūs cērnīt iŭvĕnēs caūsāsquĕ rĕquīrīt,565
Cūr pīgrīs mănĭbūs tōrpērēnt ōtĭă lēntă.
Āiūnt cōndūctōrīs quōd praēcēptă fŭīssēnt
Nūllă sĭbī. Dŏmĭnūs mōx hōs īnsīstĕrĕ rūrī
Tūnc ĕtĭām iūssīt. Sēd vēspĕrĕ prōtĭnŭs ōrtō
Praēcĭpĭt ūt cūnctī căpĕrēnt mērcēdĭs hŏnōrēm570
Aēquālīque ōmnēs pōrtārēnt praēmĭă nūmmō.
Tūnc mănŭs īllă vĭrūm, prīmā quaē lūcĕ lăbōrēm
Sūstŭlĕrāt fāctīsquĕ dĭēm tŏlĕrāvĕrăt aēquūm,
Īndīgnāns sēcūm tālī cūm mūrmŭrĕ fātūr:
'Īniūstum ēst, īstīs sĭmĭlēm nōs quaērĕrĕ nūmmūm,575
Ūltĭmă quōs ŏpĕrīs sērō cōniūnxĕrăt hōră.
Tūm dŏmĭnūs rūrīs sēdātō pēctŏrĕ fātūr:
Īllībātă tĭbī mērcēdīs pōrtĭŏ sālvaē
Rēddĭtŭr ēt pāctī sērvāntūr iūră fĭdēlīs.
Īstīs dē nōstrō lĭcĕāt cōncēdĕrĕ tāntūm,580
Ēxtĭmă quōs ŏpĕrīs glŏmĕrāvīt pōrtĭŏ rūrī.
Nām mūltōs hŏmĭnēs dīgnātĭŏ sānctă vŏcāvīt
Ē quīs pērmĭnĭmām dīgnum ēst sēcērnĕrĕ pārtēm.'
Haēc ăĭt ēt Sŏlўmōs rĕpĕtīt cŏmĭtēsquĕ sĕōrsūm
Āllŏquĭtūr sūīsque ĭtĕrīs rĕgĭōnĭbŭs īnfīt:585
'Īngrĕdĭmūr gnārī trŭcŭlēntăquĕ moēnĭa ădīmūs.
Fīlĭŭs hīc hŏmĭnīs prōdētŭr ăd ūltĭmă mōrtīs,
Scrībārūm prŏcĕrūmquĕ fĕrēns lūdībrĭă mēmbrīs,
Āffīxūsquĕ crŭcī pōst tērtĭă lūmĭnă sūrgēt.
Hīc tūm Zēbĕdĕī cōniūx sūmmīssă rŏgābāt,590
Ūt Chrīstō mĕdĭō caēlī sūblīmĭs ĭn ārcĕ
Fēlīcēs nātī dēxtrā laēvāquĕ sĕdērēnt.
Tūm quaērīt Chrīstūs, călĭcēm sī sūmĕrĕ pōssēnt,
Quēm sĭbĭ praēcēptīs īnstārēt sūmĕrĕ pātrīs.
Rēspōndēnt sē pōssĕ sĭmūl. Tūm tālĭă Chrīstūs:595
'Vōs nōstrūm călĭcēm fās ēst pōtārĕ, sĕd āltīs
Sēdĭbŭs aēquālī mēcūm cōnsīdĕre hŏnōrĕ
Nōn hōc nōstră dăbīt cuīquām prō mūnĕrĕ vīrtūs.
Haēc cērtīs gĕnĭtōr sūblīmĭă dōnă rĕsērvāt.'
Ēxīn dīscĭpŭlōs dīctīs prō tālĭbŭs ōmnēs600
Cōmmōtōs tālī sērmōnīs mūlcĕt hŏnōrĕ:
'Gēntĭbŭs īnfīdīs cēlsā dĭcĭōnĕ pŏtēstās
Īmpōnīt quōscūmquĕ sŭpēr dŏmĭnāntŭr ĕōrūm
Ēxērcēntquĕ trŭcēm sūbiēctīs ūrbĭbŭs īrām.
Vōs īntēr lōngē trānquīllĭŏr aēquŏră vītaē605
Cōncōrdī stērnīt mītīs mŏdĕrātĭŏ pācĕ
Māgnŭs ĕt ōbsĕquĭīs crēscīt sŭpĕr āltă mĭnīstēr.
Nēc prīmūs quīsquām, nĭsĭ cūnctīs sērvĭăt, ūnūs
Ēssĕ pŏtēst. Hŏmĭnīs nātūs sīc vēstră mĭnīstēr
Ōbsĕquĭō sōlūs prŏprĭō pĭă mūnĕră gēstāt,610
Ēt mūltōs rĕdĭmēns prĕtĭōsō sānguĭnĕ sērvāt.
Āt vōs ēx mĭnĭmīs ŏpĭbūs trānscēndĕrĕ vūltīs
Ēt sīc ē sūmmīs lāpsī cōmprēndĭtĭs īmōs.'
'Sī vōs quīsquĕ vŏcāt cēnaē cōnvīvĭă pōnēns,
Cōrnĭbŭs īn sūmmīs dēvītēt pōnĕrĕ mēmbră615
Quīsquĕ săpīt. Vĕnĭēt fōrsān sī nōbĭlĭs āltēr,
Tūrpĭtĕr ēxĭmĭō cōgētūr cēdĕrĕ cōrnū,
Quēm tŭmŏr īnflātī cōrdīs pēr sūmmă lŏcārāt.
Sīn cōntēntŭs ĕrīt mĕdĭōcrĭă prēndĕrĕ cēnaē,
Īnfĕrĭōrquĕ dĕhīnc sī mōx cōnvīvă sŭbībīt,620
Ād pŏtĭōră pŭdēns trānsībīt strātă tŏrōrūm.'
Prōxĭmă tūm Sŏlўmīs cōnscēndīt cūlmĭnă mōntīs,
Ōrdĭnĭbūs lūcēnt quaē glaūcĭcŏmāntĭs ŏlīvaē.
Hīnc lēctīs iūssīt sēctāntūm dīscĭpŭlōrūm
Ōbvĭă cāstēllī mōnstrāns hăbĭtācŭlă, Chrīstūs625
Īnde ăsĭnām părĭtēr fētū cŏmĭtāntĕ rĕpērtām
Dūcĕrĕ; vēl sī quīs caūsām dīsquīrĕrĕ vēllēt,
Cūr sŭă tām sŭbĭtō quōquām iūmēntă trăhāntūr,
Dīcĕrĕ tūnc, ŏpĕrām dŏmĭnūm sĭbĭ sūmĕrĕ vēllĕ.
Dīscĭpŭlī cĕlĕrī cōmplēnt praēcēptă părātū.630
Āddūcūnt mōllīquĕ sŭpēr vēlāmĭnĕ vēstīs
Īnstērnūnt pūllūm plăcĭdūm praēbēntquĕ sĕdēndūm.
Hīnc vĕtĕrīs quōndām flūxīt vōx nūntĭă vātīs:
'Ēccĕ vĕnīt plăcĭdūs tĭbĭ rēx, quēm tērgă sĕdēntēm
Praēmītīs gēstānt ăsĭnaē pūllīquĕ sĕquēntīs.'635
Tūnc pŏpŭlī strātās praētēxūnt vēstĭbŭs ōmnēs,
Quāque ĭtĕr ēst Chrīstō, sūbnēxā frōndĕ cŏrōnānt.
Prōxĭmă tūnc ălĭī spŏlĭānt pālmētă vĭrōrĕ
Cōnclāmāntque ōmnēs: 'Dāvīdĭs ŏrīgĭnĕ crētō
Ōsānna ēxcēlsīs sīt glōrĭă laētă trŏpaēīs!'640
Sīc ădĕo īngrĕdĭtūr Sŏlўmōrūm moēnĭă Chrīstūs.
Īngrēsso ōccūrrīt prīmō sūb līmĭnĕ tēmplī
Crūrĭbŭs ātque ŏcŭlīs cērtātīm dēbĭlĕ vūlgūs.
Quōs ŭbĭ tām sŭbĭtō grēssū vīsūquĕ vĭgēntēs
Cūnctă săcērdōtūm cōgnōvīt fāctĭŏ mīrāns645
Ēt pŭĕrōs tēmplī cōmplēntēs tēctă clămōrĕ:
Ōsānna ēgrĕgĭā Dāvīdīs stīrpĕ crĕātō,
Īpsūm pērcōntānt cūnctī, quaē caūsă clămōrīs
Īmpūbēm tāntūm tōllāt pēr gaūdĭă plēbēm.
Chrīstŭs ăd haēc: 'Lēgīs sānctaē vōs scrīptă tĕnērĕ650
Crēdĭtŭr, īnfāntūm quaē dīcĭt ăb ōrĕ vĕnīrĕ
Lāctāntum ēt līnguīs iūstī cōnsūrgĕrĕ laūdēm.'
Haēc ăĭt īngrātām līnquēns cūm cīvĭbŭs ūrbēm
Bēthănĭāmquĕ pŏtīt, rĕdĭēnsque īn mārgĭnĕ cērnīt
Strātaē tēndēntēm dīffūsa ūmbrācŭlă fīcūm.655
Īllīc fōrtĕ cĭbī pērtēmptāns cōrdă vŏlūntās
Ārbŏrĭs āttrēctāt rāmōs, sēd nūllă făcūltās
Pōmōrūm stĕrĭlī frōndīs cōncrēvĕrăt ūmbraē.
Ōllī Chrīstŭs ăīt: 'Nōn sīt tĭbĭ frūctĭbŭs ūmquām
Cōpĭă prōmēndīs.' Tūm prōtĭnŭs ārŭĭt ārbōr.660
Dīscĭpŭlī cĕlĕrēm mīrāntŭr ĭn ārbŏrĕ mōrtēm.
Sēd Chrīstūs stŭpĭdīs āssīstēns tālĭă fātūr:
'Nūnc līgni īstīūs nōstrō stŭpŭīstĭs hŏnōrĕ,
Dēsīsse ād vīrēs tērrēnōs dūcĕrĕ sūcōs.
Sēd vērīs vērbīs ĭtĕrūmque ĭtĕrūmquĕ mŏnēbō:665
Nāmquĕ fĭdēs sī cērta ănĭmī cōnsīstĕt ĭn ārcĕ
Nēc dŭbĭīs nūtāns vĭtĭīs trĕmĕbūndă iăcēbīt,
Ārbŏrĭs īstīūs vōbīs sūbstāntĭă cēdēt.
Nēc tāntum īstīūs, sēd mōntīs cēlsă rĕvēllī
Crēdēntūm vērbō pŏtĕrūnt ūndīsquĕ prŏfūndī670
Cūm sīlvīs părĭtēr sāxīsquĕ fĕrīsquĕ rĕcōndī.
Ēt quaēcūmquĕ fĭdēs rōbūstō pēctŏrĕ pōscēt,
Crēdēntūm sēmpēr dīgnā vīrtūtĕ tĕnēbīt.'
Haēc ŭbĭ dīctă dĕdīt, tēmplī sē moēnĭbŭs īnfērt.
Cōnfēstīm prŏcĕrēs pŏpŭlī mīrācŭlă rērūm675
Cōllēcti īnquīrūnt, vīrtūs quaē tāntă dĕdīssēt.
Ōllīs Chrīstŭs ăīt: 'Quaērēntĭbŭs ōmnĭă vōbīs
Dīcĕrĕ iām făcĭle ēst, sī nōbīs vēstră vĭcīssīm
Pērcōntātă prĭūs paūcīs sēntēntĭă sōlvāt.
Nūpĕr Ĭōhānnēs, pūrō quī gūrgĭtĕ lāvīt680
Sōrdēntīs pŏpŭlī măcŭlās, dīvīnă pŏtēstās
Ān hŏmĭnīs pŏtĭūs vōbīs fāllācĭă vīsa ēst?'
Haēc ăĭt āncĭpĭtī vērbōrūm pōndĕrĕ claūdēns
Cāptāntūm prŏcĕrūm mēntēm; nām māgnă prŏfētām
Plēbĭs Ĭōhānnēm vĕnĕrātĭŏ sūscĭpĭēbāt,685
Nēc pŏtĕrānt ēiūs fāllācēm dīcĕrĕ vītām.
Rūrsūm sūblīmēm dīxīssēnt ēssĕ prŏfētām,
Ōccīdīsse īllūm trăhĕrēt cōnfēssĭŏ cūlpām.
Sē nēscīrĕ tămēn rēspōndīt fāctĭŏ fāllāx.
Tūm Chrīstūs: 'Nōn ēst īniūstūm claūdĕrĕ vōcēm,690
Cūm mĭhĭ claūdāntūr prŏcĕrūm rēspōnsă sŭpērbă.'
'Nām gĕmĭnaē prōlīs gĕnĭtōr māiōrĭs ĭn aūrēs
Tālĭă dīctă dĕdīt: Vītīs mĭhĭ pōrtĭŏ māiōr
Sēmĭpŭtātă iăcēt. Sēd pērge ēt rōbŏrĕ fōrtī
Nūnc scrŏbĭbūs nūnc fālcĕ prĕmēns vīnētă rĕtūndĕ.695
Tūm iŭvĕnīs sēsē tām sōrdĭdă vīnclă lăbōrīs
Nōllĕ pătī mĕmŏrāt. Pōst ōmnĭă iūssă părēntīs
Ēxsĕquĭtūr dāmnānsquĕ sĭbī rēspōnsă cŏērcēt.
Pōst ălĭūm nātūm sĭmĭlī sērmōnĕ iŭbēbāt
Ād vīnētă sŭī dēpēndĕrĕ iūssă lăbōrīs.700
Ānnŭĭt hīs iŭvĕnīs nēc dīctīs fāctă rĕpēnsāt.
Dīcĭtĕ, quīs pŏtĭūs gĕnĭtōrīs iūssă sĕquātūr?'
Ōllī cōnlaūdānt rēspōnsūm pōstĕrĭōrīs.
Prōsĕquĭtūr Chrīstūs: 'Nūnc vēra ādvērtĭtĕ dīctă.
Iām măgĭs hīnc caēlī sēdēm cōmprēndĕrĕ pōssūnt705
Cōrpŏrĭs ē vĭtĭīs quaērēntēs sōrdĭdă lūcră,
Quām vēstrūm quīsquām. Vōbīs nām vēnĕrăt āntĕ
Iūstŭs Ĭōhānnēs, sēd nōn ēst crēdĕrĕ vēstrūm.
Nāmquĕ fĭdēm pŏtĭūs mĕrĕtrīcūm pēctŏră cērtām
Haūsērūnt sōrdēsque ănĭmī pŏsŭērĕ pŭdēndās.710
Āt vōs tāntōrūm scĕlĕrūm nīl paēnĭtĕt ūmquām.'
'Sīc quīdām dīvēs, cuī iūgĕră mūltă nĭtēntīs
Vīnētī saēpēs cīrcūm dēnsātă cŏērcēt,
Īn mĕdĭō tūrrēm prēlūmque ēt dōlĭă fēcīt
Cūltōrēsquĕ dĕdīt frūctūsquĕ lŏcāvĭt hăbēndōs,715
Īmpŏsĭtām stătŭēns mērcēdīs sōlvĕrĕ lēgēm.
Tūm lōngīnquă pĕtīt, sēd frūctūs tēmpŏrĕ cērtō
Āctōrēs fămŭlōs mīttīt, quīs pōrtĭŏ sālvă
Cūltōrūm cērtā rūrīs mērcēdĕ dărētūr.
Ēccĕ cŏlōnōrūm răbĭēs hōs vērbĕrĕ saēvō,720
Āst ălĭōs lăpĭdūm prōtērrēnt ūndĭquĕ tēlīs;
Dēnĭquĕ lētālī prōstērnūnt vūlnĕrĕ mūltōs.
Tūm dŏmĭnūs rūrīs plūrēs īncēdĕrĕ sērvōs
Praēcĭpĭt ēt rūrsūm mērcēdīs pāctă rĕpōscīt;
Māiŏr ăt īn plūrēs aūdāx īniūrĭă sūrgīt.725
Ūltĭmă iām dŏmĭnō nātūm dīmīttĕrĕ mēns ēst,
Quōd sŭbŏlēm pārtēmquĕ sŭī vīs dīgnă pŭdōrīs
Cūltōrūm cōrdī vĕnĕrāndām pōscĕrĕt ēssĕ.
Sēd cōntra īllōrūm iām mēns măcŭlātă crŭōrĕ
Prōgĕnĭe ēxtīnctā dŏmĭnī sĭbĭ pōst dŏmĭnātūm730
Cēdĕrĕ crēdēntūm, crūdēlī vūlnĕrĕ fīxūm
Ōbtrūncānt iăcĭūntquĕ fŏrās trāns saēptă cădāvēr.
Pōst haēc iām dŏmĭnūs vĕnĭēt poēnāsquĕ rĕpōscēt
Tāntōrūm scĕlĕrūm. Sēd vōbīs trādĭtă quōndām
Fūlgēntīs rēgnī sēdēs trānslātă fĕrētūr735
Ād plăcĭdām gēntēm, pōssīt quaē rēddĕrĕ frūctūs.'
'Ūt rēx, quī nātō thălămōrūm vīncŭlă nēctēns
Praēcĭpĭt, ūt prŏcĕrēs cōnvīvĭă laētă frĕquēntēnt,
Āccītōs fămŭlīs vōtī rēgālĭs hŏnōrēm
Cōncĕlĕbrārĕ sĭmūl; cūnctī sĕd ădīrĕ rĕcūsānt740
Rēgālēs thălămōs, rēgālīs pōcŭlă mēnsaē.
Pōst ălĭōs mīttīt, sēsē lārgīssĭmă cūnctă
Māgnĭfĭcāsquĕ dăpēs, cōnvīvĭă laētă părāssĕ.
Īllī nēglēctīs ŏpĭbūs dīvērsă pĕtēbānt.
Hīc aēdēs prŏprĭās, hīc rūrīs tēctă prŏpīnquī,745
Āst ălĭūs mērcēs pŏtĭūs āc lūcră rĕvīsīt.
Mūltī praētĕrĕā mīssōs, qui ād laētă vŏcārēnt,
Īnsōntēs fămŭlōs răpĭūnt ēt cōrpŏră fērrō
Īn mōrtēm crŭcĭānt. Tūm rēx ŭbĭ cōmpĕrĭt āctă,
Mīlĭbŭs ārmātīs cīvēs cūm moēnĭbŭs īpsīs750
Sūbrŭĭt, ēffūsī fămŭlōrūm sānguĭnĭs ūltōr.
Tūnc sērvīs fātūr: Nūnc fēstă iŭgālĭă cēnaē,
Praēlārgīs ŏpĭbūs quaēcūmque īnstrūxĭmŭs īllī,
Cōntēmpsērĕ mĕīs prŏcĕrēs cōntīngĕrĕ mēnsīs.
Īte ĭgĭtūr prŏpĕrē pēr pūblĭcă saēptă vĭārūm,755
Ēt quōscūmque īllīc cāsūs glŏmĕrāvĕrĭt, ōmnēs
Hūc laētīs nātī thălămīs ădhĭbētĕ vŏcāntēs.
Prōgrēssī fămŭlī pēr cōmpĭtă cūnctă vĭārūm
Īnvēntōs dūxērĕ sĭmūl. Iām dēnĭquĕ cūnctaē
Cōmplēntūr mēnsaē mīxtaē sĭnĕ nōmĭnĕ plēbīs.760
Hic iusti iniustique simul cubuere uocati.
Āt rēs īngrēssūs cōnvīvĭă laētă rĕvīsīt.
Hīc vĭdĕt īndūtūm pōllūtaē vēstĭs ămīctū,
Laētĭtĭīs thălămī fŭĕrāt cuī dīssŏnă līnguă.
Īsque ŭbĭ rēgālīs sērmōnīs pōndĕrĕ caūsās765
Rēddĕrĕ prō vēstīs măcŭlīs ēt lābĕ iŭbētūr,
Ōpprēssō tăcŭīt nōn pūrī pēctŏrĭs ōrĕ.
Ēt tūm cōnvērsūs fămŭlīs rēx praēcĭpĭt īllūm
Cōnēxīs mănĭbūs pĕdĭbūsque ēt cōrpŏrĕ tōtō
Īn tĕnĕbrās rāptūm mōx praēcĭpĭtārĕ prŏfūndās.770
Īllīc strīdŏr ĕrīt vāstī sĭnĕ fīnĕ dŏlōrīs,
Ēt sēmpēr flētūs. Mūltīs nām saēpĕ vŏcātīs
Paūcōrūm fēlīx hŏmĭnūm sēlēctĭŏ fīēt.'