Quis poterit unum proprie Deum nosse caelorum,
Nisi quem is tulerit † ab errore nefando?
Errabam ignarus spatians spe captus inani,
Dum furor aetatis primae me portabat in auras.
5Plus eram quam palea levior; quasi centum inessent
In umeris capita, sic praeceps quocumque ferebar.
Non satis his rebus, criminosus denique Marsus
Paene fui factus herbas incantando malignas.
Sed gratias Domino (nec sufficit vox mea tantum
10Reddere) qui misero vacillanti tandem adluxit!
Adgressusque fui traditus in codice legis
Quid ibi rescirem; statim mihi lampada fulsit.
Tunc vero agnovi Deum ‹dominum› summum in altis,
Et ideo tales hortor ab errore recedant.
15Quis melior medicus nisi passus vulneris auctus?
Multi quidem bruti et ignoti, corde sopiti,
Nihil sibi praeponunt cognoscere; more ferino
Quaerunt, quod rapiant aut quorum sanguine vivant.
Dummodo laetentur saginati vivere porci,
20Ingerunt ut tumulum se pulchrum, dum plaudent divitiis.
‹Divites› mutabuntur ‹a› paupera veste fastidiis.
Sufficeret illis utique, quod promptius edunt.
Si pinguis est opibus, sibi sit, si Caesari dignus:
Quid sua praeponunt? fragilis nec respicit ullum.
25Communicet immo talis bonitatem in omnes
Cui Summus divitias, honores addidit altos.
Nec enim vitupero divitias datas a Summo,
Sed culpandus erit, qui superextollitur illis.
Suadeo nunc ergo altos sic et humiles omnes,
30Ut legant assidue vel ista vel cetera legis.
Aspice, quam brevis est nobis credita vita
Discite, quapropter moriamur nati, prudentes!
Quid hebetes morimur, quid profuit lucem vidisse?
Si nihil inquiras, hoc est beluarum adesse.
35Certe Deus summus hominem praeposuit arvis
Non feram nec pecudem. Cur nos similemus ad illo
Omnipotens volvit hominem sibi praebere laudes;
Idcirco futura docuit nos ipse divinus.
Quem ut crederemus, non tantum verbo sonavit
40Sed et demonstravit fortia Pharaone decepto.
Non solum hoc fecit: et Noe sub tempora quoque
Ostendit, quae poterat, quoniam Deum nemo quaerebat.
Mitior exinde paulatim coepit adesse,
Dilvvio facto quo posset terra repleri.
45Iam paene medietas annorum sex milibus ibat,
Et nemo scibat Dominum, passimque viventes.
Sed Deus, ut vidit hominum nimis [ut] pectora clausa,
Adloquitur Abraham, quem Moyses enuntiat ipsum.
Ipse dedit legem populo Pharaone necato,
50Et quis esset, Dominus ipse se praedixit ab illo.
Nec una contentus prophetica voce se promit,
Sed multos adhibuit testes, qui de illo clamant.
Hunc ergo, cum legitis multorum praeconia ‹uatum›,
Invenietis eum carnem invenisse pro nobis.
55Unde nunc erratur, ordinasse talia Summum,
Et quasi subsannant, nec sciunt, quod ab ipso ridentur
Interdum subicio, qualiter praelegi prophetas,
Et rudes edoceo, ubi sit spes vitae ponenda.
Quid Deus in primis vel qualiter singula fecit,
60Iam Moyses edocuit; nos autem de Christo docemus.
Non sum ego vates nec doctor iussus ut essem,
Sed pando praedicta vatum oberrantibus austris.
Ergo mei similes, quos raptim aura deportat,
Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla.
65Agricola doctus tempestiva longe dinoscit
Et, priusquam veniant, recolligit se‹se› sub antra.
Estote prudentes, quod imminet ante videte
Et, priusquam veniant clades, providete saluti.
Ignavia pueris opus est, non certe robustis:
70Si decet hoc rudibus, non convenit aevo maturis.
Quam quidem, pars hominum, non sit moderata vetustas,
Sic erit ut perna minime salfacta: putrescat.
Nemo petram subigit nisi solus ignis ad escam:
Saxei sic homines mollescunt sero gehennae.
75Clamamus in vacuum surdis referenda procellis
Et lumen offerimus caecis sine causa praebentes.
Stat miles ad missa‹m›: unus audit, et excutit alter
Nec accipit corde monita, sed perditus errat.
Quis modo relinquit (iudices estote de istis!),
80Qui monet aut ille, qui non vult dicto parere?
Spero, reus non est, qui Caesaris dictos obaudit,
Contrarius autem perdit sua‹m› vita‹m› superbus.
Interdum quod meum est, qui prius erravi, demonstro
Rectum iter vobis, qui adhuc erratis inanes.
85Uos tamen eligite, arbitrio vestro placentes,
Quis velit venenum aut suavia pocula vitae!
Bonum et malum est in ista natura creatum
Ut homo post fata probetur quis Deo dignus.
Adgredere iam nunc, quisquis es, perennia nosse:
90Disce, Deus qui sit vel cuius nomine adsit!
Est Deus omnipotens, unus, a semetipso creatus,
Quem infra reperies magnum et humilem ipsum.
Is erat in verbo positus, sibi solo notatus,
Qui pater et filius dicitur et spiritus sanctus.
95Sed ex quo decrevit mundum componere signis,
Ignem interposuit metuendum angelis ipsis,
Quod Dei maiestas, quid sit, sibi sola conscia est.
Quos tamen distribuit minoris potentiae factos,
Ut regerent caelos et terram et subdita terrae.
100Hunc ergo nec ipsi nuntii dinoscere possunt,
Qualis sit aut quantus, nisi quod praecepta sequuntur.
Est honor absconsus nobis et angelis ipsis,
Relucet immensa super caelos et sine fine;
Aureum est totum, quod est quasi flammea virtus.
105Illic Dei numen est tantum sine cognita forma,
Illa sunt secreta solo Deo nota caelorum.
Haec gloria Dei est unica super angelos omnes,
Hoc Deus est lucis aeternae, hoc spiritus aevi.
In primitiva sua qualis sit, a nullo videtur,
110Detransfiguratur, sicut vult ostendere sese.
Praebet se visibilem angelis iuxta formam eorum
Et homini fit homo, ceterum Deus urbo probat‹ur›.
Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci;
Quidquid est, unum est, immenso lumine solus;
115Ubi facies aut oculi aut os aut membra notantur,
Inde pugillo suo concludere circulum orbis.
At tamen cum volvit sciri de se ipso qui esset,
Numine de tanto fecit se videri capacem.
Sunt quibus in ignem apparuit voce locutus;
120Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat.
Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis,
Cum sit invisibilis, facit se videri quibusdam.
Qui formatur modo, ‹modo› se diffundit in auras,
Cuius nec initium nec finem quaerere fas est.
125Hic sine initio semper est Deus et sine fine,
Qui, prius quam faceret caelum, ferebatur in aevum;
Quidquid tenet caelum, prospicit ubique de caelo
Et penetrat totum oculis et auribus audit.
Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem,
130Ut exaltaretur sola sempiterna maiestas.
Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;
Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.
Cum haec, quae videmus, non possumus tangere tota,
Quis poterit scire, quid sit trans Oceani fine‹m›?
135Et caelum videmus, sed illic quid intus agatur,
Nullo datur scire, donec fiat exitus aevi.
Sufficiat tantum de futuro nosse promissa;
Ad illa tendamus cupidi, tota mente devoti.
Sicut avis Phoenix meditatur a morte renasci,
140Dat nobis exemplum, post funera surgere posse;
Hoc Deus omnipotens vel maxime credere suadet,
Quod veniet tempus defunctorum vivere rursum;
Sit licet nunc pulvis, iaceant licet ossa nudata,
Integratur homo, ut fuerat, qui mortuus olim,
145Et gratia maior tunc erit istius aevi,
Non dolor nec lacrimae tunc erunt in corpore nostro,
Non caro recipiet ferrum, non pustula surget.
Hoc Deus instituet, ut sit illi gloria maior.
Hic fecerat primum hominem, ut esset aeternus,
150Sed ruit in mortem neglectis ille praeceptis.
Propter quae storias tantas Deus esse paravit
Ut inventiones diabuli detegeret omnes.
Rectorem in terra dederat Deus angelum istum:
Qui, dum invidetur homini, perit ipse priorque.
155Interea iustos per ipsos cernit ad actos
Et facinerosa Cain [in] gehenna reservat.
In scelere coepit versari gens omnis humana,
Nec respicientes, quis esset creator eorum.
Quod Deus excelsus indigne pertulit illud,
160Deicere proposuit universa paene creata.
Deicitur et legitur Noe liberatus ab aqua,
Ceteri diluvio perierunt ira caelesti.
Hinc, sicut initio, paulatim terra repletur.
Cessit prius facinus, sed alter‹a› clades adhaesit.
165Adgressi sunt stulti turrem fabricare sub astris
Ut quasi per illam possent ascendere caelos.
Quod Deus ut vidit fieri sub una loquella
Descendit et fecit, loquerentur lingua diversa.
Quos inde disparsit per insulas terrae semotos,
170Ut fierent gentes vario sermone loquentes.
Tunc genus indocile vitam feritatis agebat;
Nemo Deum sciebat, disputabat nemo de vita.
Irrepserat quoniam rudibus temerarius ille
Per latices animae, depravavit mentes acerbas
175Persuasitque dolo coitus infandos amare,
Vivere rapinis in gaudio sanguine fuso.
Hanc gloriam stulti prosequuntur tempore parvo;
Quo nulla venia liberat se dicendo seductos.
Si suadet adulter, culpa est tua prosequi talem;
180Non ille te damnat, sed tu tua sponte te damnas.
Errabant indocti veteris fallacia hostis,
Obliti Dominum, opera maligna sequentes.
Quod, diu ne fieret grassatio tanta latronis,
Tempore partito miseratus est tandem ablato.
185Complacuit illi colloqui cum uno de multis,
Ut faceret populum ad se transeundo dilectum.
Ex eo ceperunt unum Deum esse profani
Et fieri populus secundum Dei decreta.
Duos enim populos distinxerat ex se Rebecca:
190Hic prior est factus, alter ut succederet illi.
In Aegypto primum in Israhel concrevit alumnus;
Inde Deus illos eiecit duce Moyse,
Per quem dedit illis ‹ipse› legem in monte Sina,
Ut nostra posteritas Dominum cognosceret unum.
195Deinde prophetas ex ipsis dicere iussit,
Quod Deus in hominem depretiatur ab illis.
Induxerat eos Dominus in terra promissa,
Ut ibi sub lege viverent, donec ipse veniret.
Gens ingrata bonis noluit iugum ferre praeceptis,
200Sed magis in scelere prisco revoluta florebat;
Nec umquam desinvit: hodie quoque talis habetur;
Praetermisso Deo luxuria‹s› saeculi mavult.
Quod maxime Dominus cogit evitare dilectos;
Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.
205Si filios dixit, in illius sancta moremur;
Quid foris egredimur adulteri pompa‹s› sequentes?
Seductor antiquus per talia decipit omnes:
Immittit luxurias, per quas perdat filios Alti
Agonia mitti, spe‹cta›culis ire cruentis
210Aut nimis obscenis, impudica nosse pudicis.
Si fuerat castus, incestus proficit inde
Et placens adridens, quem tunc mala gaudia temptant.
In istis luxuriis populus primitivus agebat
Et a lege Dei semper recedebat inermis.
215Ad quos emundandos saepe Deus misit alumnos
Ut illos corrig‹er›ent depravatos denvo Summo.
Excipere numquam volverunt dicta divina
Sed voluntate sua saevierunt semper inepti.
Mactabant iustos redarguentes illos inique
220Dum nollent accipere frenum disciplinae caelestis.
Esaiam serrant, lapidant Hieremiam erecti,
Iohannem decollant, iugulant Zachariam ad aras.
Et venit et ipse, fuerat qui praedictus ab illis,
Et patitur, quomodo volvit, sub imagine nostra.
225Cuius in exitio omnis prophetia repleta est.
Dixerat hunc Daniel novissimum esse prophetis.
Is erat, quem propter vates de tuba canebant,
In sua venturum propria, quem sui negarent.
Improvidi semper et dura cervice recalces,
230Dum respuunt forma‹m›, sacramenta legis amittunt.
Non illos iustitia, humilis non caro nata refregit,
Nec bonitas tanta aut aegrorum cura de verbo.
O pia religio, o tam veneranda maiestas,
Cuius medicina taliter in terra profecit!
235Non ullum de ferro secuit, non emplastro curavit,
Sed sine tormento statim suo dicto sanavit.
Talia videntes turbabant‹ur› mente Iudaei,
Qui magis invidia ducti sunt in zelo livoris,
Non respicientes prophetarum dicta sepulti,
240Quod veniret homo talis, qui dispergeret illos.
Quousque veniret Dominus, prophetae caneba‹n›t:
Ex eo, quo venit, tacuit prophetia Iudaeis.
Post quem in exilium devenerunt corde durato
Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.
245Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta
Et Danihelo similiter perdere terram;
Quam non ante tamen, nisi dux civitatis in ipsa
Penderet in ligno, fieret deserta deinde.
Desubito qualis obfulsit gloria genti,
250Ut fieret populus, populus qui non erat ante!
Non fuit adtonitus Esau dilectus a patre,
Iunior quod frater primitiva toll‹er›et ille?
Sic nec sinagoga potuit cognoscere tempus,
Quando et quo duce caderet de suo privato;
255Sicut erat scriptum, quod avis sua tempora norunt,
Nam populus iste non me intellexit adesse.
Uentum est, ut ipse dominator caeli veniret:
Secundum scripturas non est computatus ab ipsis.
Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui novit;
260Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.
Gens cervicosa nimis semperque rebellans
Dum sibi primatum vindicaret, causa resecta est.
In quorum stadia gentiles esse praefecit;
Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum.
265Nam lapis immissus ipse est in fundamenta Sion
Crederet in quo quis, haberet vitam aeternam.
Hunc sanctum sanctorum Daniel perungii designat
Et exterminari post illum chrisma regale.
David illud dixit, clavis configi silentem:
270Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.
Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
Uenite, mittamus lignum in pane! dicentes.
275Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
Ante tuos oculos pendebit vita necata.
Hic pater in filio venit, Deus unus ubique:
Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
Nec enim reliquit caelum, ut in terra pareret,
280Sed, sicut disposuit, visa est in terra maiestas
De virtute sua carna‹liter na›sci ‹se fecit›
***
........... licet facere fimbriam unam.
Iam caro ‹Deu›s erat, in qua Dei virtus agebat.
Quid, quod prophetae canunt, invisibilem esse videndum,
285Ut claritas tanta fieret homo quoque pro nobis.
Nec populus noster prosilisset in nova lege,
Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis.
Hic erat Omnipotens, cuius ‹in› nomine gentes
Credere omnino, quod propheta dixit Esaias:
290Exurget in Israel homo de radice Iesse
In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.
Et alter dixit testem illum esse per orbem
Manifestari eum principem nationibus ipsum.
In psalmis canitur: Dominus regnavit a ligno;
295Exultet terra, iocundentur insulae multae.
Sic et patriarcha Iacob: benedictio vera
Parvit in gentes; hic erit spes gentium, inquit.
Sub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum,
In cuius nomine crediderunt gentes ubique.
300Non ita suademur credere pro tempore passo
Sed propter futurum tempus in aeterno viventes.
Haec speranda nobis spes est sempiterno frunisci
Non ista, quae fragili‹s› cito mutat gaudia nostra.
Sint licet divitiae prae oculis laute fruendae
305Excluderis illis substituta morte caduca;
Aut si persevera[ve]ris, horrescis ipse vivendo
Aut si valetudo fuerit mala, quo tibi vita?
Tormentum est totum, quo vivimus isto sub aevo;
Hinc adeo nobis est spes in futuro quaerenda:
310Hoc Deus hortatur, hoc lex, hoc passio Christi,
Ut resurrecturos nos credamus in novo saeclo.
Sic Dei lex clamat: fieret cum humilis Altus,
Cederet infernus, ut Adam levaretur a morte
Discendit in tumulum Dominus suae plasmae misertus
315Et sic per occulta inanivit fortia mortis.
Obrepsit Dominus veteri latroni celatus
Et pati se volvit, quo magis prosterneret ipsum.
Ille quidem audax et semper saevus ut hostis,
Dum sperat in hominem saevire, victus a Summo est.
320Per quod prius hominem prostraverat morti malignus,
Ex ipso devictus; unde nobis vita provenit.
Adam degustato pomo mori iussus abiit;
Cuius de peccato morimur sic et omnis idemque.
Sed iterum dixit Dominus: De ligno vitali
325Si sumpserit ille, in aeternum vivat honestus.
Mors in ligno fuit et ligno vita latebat,
Quo Deus pependit Dominus, vitae nostrae repertor.
Hoc lignum vitae Dominus praedixerat esse,
Ut, qui credet ei, sic sit quasi sumat abinde.
330Et sumit et gustat suaviter Dei summi praecepta
Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
Qui credit in Christo, de ligno vitae degustat,
Quo fuit suspensus Dominus Moysi praedicto.
Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
335Et nimis deiectum, fuerit quasi servi figura:
Et vidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
340Qui, cum vexaretur, tacuit sicut agnus ad aras.
Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
Quod palam apparet, hoc erat Dei nomen oriri,
Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse,
345Cum et Iudaeorum reprobet sacrificia dicens:
Non erit acceptum mihi sacrificium vestrum,
Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes,
Apud quos eximium nomen meum magnificatur,
Qui sine cruore offerunt meo nomini munde.
350Nam fuit is ipse humilis latens nomine magno,
Qui de semet ipso per ora prophetica clamat:
Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti,
Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum
Maxillasque meas palmis feriendas iniquis
355Praebui nec faciem averti sputis eorum.
Stultitia subiit multis, Deum talia passum,
Ut enuntietur crucifixus conditor orbis.
Sic illi complacuit (consilium neminis usus,
Nec alius poterat) taliter venire pro nobis.
360Mortem adinvenit, cum esset invidus, hostis,
Quam ebibit Dominus passus ex inferno resurgens.
Idcirco nec volvit se manifestare, quid esset,
Sed filium dixit se missum fuisse a patre.
Sic ipse tradiderat semet ipsum dici prophetis,
365Ut Deus in terris Altissimi filius esset.
Hoc et ipse fremit, humilis in carne cum esset,
Testaturque patrem, ut ora prophetica firmet.
Ex Israel legimus hominem resurgere talem
Et homo est, inquit, et quis eum novit in ipsis?
370Hieremias ait. Hic Deus est noster aequalis
Post haec et in terris visus est conversatus humanis.
Esaias autem: Tu es Deus, et nesciebamus:
Et Deus in te est, et praeter te non alter habetur.
Et quis in occansum prophetarum lege veniret?
375Cantate Domino, nomen est Deus illi, qui venit!
Et psalmus de ipso quartus quadragesimus inquit:
Exaltabor ego in gentibus nomine magno.
Et alibi legimus: Hodie te genui, fili;
Pete, et dabo tibi, et habebis gentes heredes.
380Certe iam apparet, qui sit Deus et quis in ipso,
Et cuius in nomine crederemus gentes ubique:
Dictum est Christo meo, teneo cuius dexteram, illud:
Exaudiant gentes, et imperet gentibus ipse.
Quid plurimis opus est, cum res tam aperte probatur,
385Cum is, qui taxatur, populus iam in illo laetatur?
Illi autem miseri, qui fabulas vanas adornant
Et magum infamant, canentibus rostra clusissent.
Quales eos dicam, antequam dispersi fuissent,
Quos nec exulatus fregit necessitas ipsa?
390Si magus adfuerat, cur ergo prophetae canebant
Uenturum e caelo, ut esset spes gentium ipse?
Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
Quod provenit de eis, sic eri‹n›t et falsa de illo.
Sed quia sunt spreti semper quod cruenti fuerunt,
395Contra suum Dominum rebellant dicere magum.
Nec volunt audire, quae dixerunt vates in illos,
Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa.
Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso
Nec videant oculis nec intellegant corde durato;
400Incrassavit enim cor populi huius iniqui,
Ut nihil agnoscant, donec meo verbo sanescant.
Praedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis,
Ut fieret illis merito cruciatio maior:
Ecce dabit Deus ipse vobis signum ab alto:
405Concipiet virgo et pariet terra caelestem;
Emmanvel autem vocetur, iusserat illos;
Quod lingua Latina 'Deus nobiscum' evolvit.
Audite, quod ipse nutriretur melle, buturo,
Et verbum: Samari‹m› caperet priusquam loqueretur.
410Sed haec est historia clausa, de qua docti revolvunt,
Ut parvulus lactans sine pugna praedas iniret;
Passio cuius praedicta est taliter ante,
Ut Deus passibilis fieret profuso cruore.
Esaias ait: Tamquam ovis ductus ad aram,
415Nec voce clamavit, patienter omnia gessit.
Suffigitur clavis, quod David praedixerat olim;
Quem et potaverunt secundum scripturas acetum.
Et: in vestimentis meis, dixit, sortemque miserunt,
Quod factum, et legimus in illo omnia gesta.
420Fuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta
Festinavitque dies inducere sidera noctis.
Praedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos,
Ut tegeret subito sese per sollemnia sancta.
O mala progenies, ‹o popule› subdola fronte!
425Generavi suboles, dixit Deus, qui me negarent.
Et dixit: Audite vocem tubae. Nolumus, aiunt.
Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.
Uno volo titulo tangere librum Deuteronomium:
In caput eritis, gentes; nam increduli retro.
430Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles
S‹c›ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?
Videte iam ergo, dubii qui nunc usque natati
Quod gentes in Domino fuerint scriptura priores.
Nunc ergo fas est credere, quem libri designant,
435Non idolis vanis, qui frustra pro vita coluntur
Nec istis adiungi voluptuosis et sine freno,
Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.
Non est culpa satis una, qui credere nolunt,
Sed magis infamant: In puteum misimus illum.
440Quapropter et Dominus indignatus iurgiat illos:
Propter vos nomen meum blasphematur in gentibus, inquit.
Si missum in puteum, sed resurgere quare clamatur?
Ab inferis, Domine, animam meam imposuisti:
Ego dormivi, ait, et somnum cepi securus
445Auxilio Domini surrexi, nihil mali passus.
Et iterum dicit: In infernum non derelinques
Nec dabis sanctum tuum interitum quoque videre.
Hic personans ait: Fili prophetae, ascendo,
Ut Dominum dicam passum per miseria‹m› summum.
450Et in libro psalmorum de Domini morte clamatur,
Non ut illi putant David de ipso referre.
Aut si putant illud, congruit universa, quae dixit?
Non est flagellatus David nec cruce levatus.
Quid? Uaticinantur Iudaei more Saturni,
455In fabulas coeunt, cum iam declinetur in illos.
Non quasi maleficium alapantur cruce levatum.
Insciis, indoctis, ignorantibus talia fingunt.
Quis Deus est ille, quem nos cruce fiximus? aiunt
Nolentes respicere scripturas, corde caecati.
460Ecce canit alius repetens iterumque propheta,
Cuius voce tamen titulatur talis edictus:
Nunc exurgam, ait Dominus, nunc clarificabor,
**xnf hxdltdbou, hxmilhm qxhm dnth xidivtiv;
Nunc intellegitis, nunc erit confusio vestra:
465Uana cogitatis, ideo vos ignis habebit.
Haec Esaias ait. Tunc sic et ipsa maiestas,
Cum esset in carne, profitetur ipse quis esset:
Nemo meam animam potuit auferre conatus,
Sed ego sponte eam pono a me meo decreto.
470Et sumendi iterum habeo potestatem in illam.
Apertius autem de iusti morte clamatur,
Ut pareat maius induratos esse Iudaeos:
Ecce perit iustus, nec quidem intellegit ullus;
Sed erit in pacem huius sepultura dilecti.
475Quid illi infamant in puteum esse dimissum,
Cum legimus illum sepulturae traditum esse?
Ignominiosi, crudeles, caeci, superbi,
Qui magis de facto deberent lugere, plaudent!
Inspiratus enim Salomon de ipso prophetat
480Et magis insequitur plenius ostendere iustum:
Circumueniamus iustum, si [qui] nobis gravis esse videtur
Qui nostris operibus contrarius valde resistit;
Exprobrat in totum nihil nostra lege teneri
Adhuc et adfirmat filium Altissimi esse.
485Omnimodo reprobat et nugaces aestimat esse
Abstinet et sese a nobis et in altera vadit;
Nos immundos ait et innovat altera iusta
Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.
Ergo, si sermones illius sunt veri, probemus;
490Temptemus hunc Deum videntes, quid sit in illum
Interrogemus eum omni cum tormento quietum,
Condemnemus eum turpissima morte' dicentes
Haec cum fecissent, capita suspensa movebant:
Salvum illum faciat pater, aut discendat abinde!
495Ut eos caecos Salomon ostendat aperte,
Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:
Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando
Excaecavit illos malitia sua saevire.
Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt
500Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.
Quaecumque dixerunt testes universi priores
In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?
Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,
Ipsi se subsannent, videant cum plebem in illo.
505Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,
Cum nemo sit iustus in terris, nisi e caelo venisset
David enim princeps peccavit amando puellam,
Peccavit et Salomon; et tamen paenituit illos.
Cum isti tam clari et insigni reges eorum
510Non fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant,
Nec quidem Esaias vates de se talia dixit,
Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.
Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,
Alterum Herodes iussit decollari reclusum.
515Omnes iusti vates alia sunt morte perempti,
Quod Dominus ligno pependit, voce Moysi:
'Non quasi homo Deus suspenditur', intimat ante;
'Aut non ceu filius hominis minas patitur', inquit.
Sic Dominus ipse cum venisset, ista secutus:
520Oportet me, inquit, reprobari voce Moysi.
At ego non tota, sed summa fastigia carpo,
Quo possint facilius ignorantes discere vera.
Hi autem iniqui, ‹qui› subdole vivere quaerunt,
Iam semel cruenti perseverant fingere vana.
525Infatuan‹t› stultos maius evanescere dictis,
Quod crucifixus, cum sic oporteret eundem.
Sic enim disposuit propter primitivi ruinam;
Non solum pro illo, et pro nobis venit e caelo.
Constituit populum novum suo nomine firmum,
530Iuxta prophetias complevit omnia Christus.
Ecce nova facio, Esaias clamat in ipso,
Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.
Haec nova sunt hodie sub nostra lege profecta,
gentes in Christo credi‹di›mus dicto Moysi.
535Ille duos populos praedixerat esse futuros,
Et quidem minorem populum praecellere dixit.
Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore:
Lex nobis est data, dicunt, vos unde venistis?
Si nobis obsistunt, putant et resistere Summo,
540Qui volvit nobis bonus esse .......
Nec illud respiciunt cervicosi, setis rectis
Quid? semper innocuos cruciarunt lege vitata.
Sic Deo fecerunt, quod erant consueti, crudeles,
Et filios sese audent adhuc dicere Summi.
545Iam qualiter ‹dominus› resurrexit, supra notavi,
Non de voce mea, sed dicta prophetica dixi.
Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,
Qualiter a populo pateretur Petro negante;
Et quia de tumulis resurgeret tertio die,
550Dixerat et ipsud, et complevit omnia dicta.
At ubi surrexit, venit ad apostolos ipse
Et stetit illis in medio: Pax vobis, inquit.
Inter quos discipulos non adfuit unus orantes;
Cui cum referrent, discredere coepit et addit:
555Si prius non digitum misero, ubi clavi fuerunt
Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.
Tunc die Dominica rursus remeavit ad illos
Et stetit illis in medio: Pax vobis, inquit.
Et statim adgreditur Thomam incredulum illum:
560Accede propius et contange corpus ut ante.
Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur:
Uestigium umbra non facit; considera vulnus.
Extendit palmas; at ille tangere coepit
Et manum in latere, fuerat quod lancea fixa,
565Misit et exinde prostravit se‹se› precando:
Tu Deus et Dominus vere meus! Contra quem
Haec quia vidisti, credidis‹ti›, sed illi felices
Posteri, qui credunt audito nomine tantum.
Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,
570Edocuit illis multa, quae saeculo venirent.
Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
De verbo curabant infirmos in nomine Christi.
Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
Fortia non fierent testium de verbo per illum.
575Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
Excipite regem, principes, caelorum in altis!
Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
Quod si nec ipsi volunt scire Deum ista legendo,
580Ipsi sibi reputent, quo venerint, illo quo nolunt.
Nil nisi cor faciunt, ceterum de vita siletur.
Quid iuvat in vano saecularia prosequi terris,
Et scire divitiis regum, de bellis eorum?
Insanumque forum cognoscere iure peritum,
585Quod iura vacillant, praemio ne forte regantur?
Sit licet defensor, sit licet divinus orator,
Nil morte proficiet, si vivus in Christo negavit.
Immo prius quaerat, ubi sit sua vita redacta,
Si fuerit sapiens; si ceterum, vituperatur.
590Illi legunt iura et discunt proloquia mira,
Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo.
Infelix est ille, qui venerit illis in ore;
Illi ferunt laudes et ille victoria‹m› damnis.
Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus;
595Illi tonant ore et ille silentio nummis.
Obstrepit interea vox adornata diurnum
Et saepe fit causa melior mala pluscula dando.
Hinc pretium quae‹rit› sapiens, hinc vincere gaudet,
Etsi prave gerat, dum sit modo victor, aegrotat.
600Nil sua de causa tractat, cum lucra conatur;
Spem subit alterius et sua posterga remittit.
Multi de successu rapiuntur saeculi silva;
Dum gaudent in brevia, remanent a gratia Christi;
Dum cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt,
605Nec Deus est illis aliquid nisi saeculi vita.
Pro ventre satagit, agon est pro ipso diurnum,
Et verum agonem spernit pro aeterna salute.
Quisque quasi vigilat sacculo, laudatur acutus;
Nam qui Deum sequitur, copria iudicatur ab ipsis.
610O nimium felix, saecularia si quis evitet!
Sit stultus aliis, sapiens dum sit Deo summo.
Ipsa spes est tota, Deo credere, qui ligno pependit;
Foeda licet res est, sed utilis vitae futurae.
Nam populus ille primitivus illo deceptus
615Quod filium dixit, cum sit Deus, pristinus ipse.
Hic praeibat eos in columna nubis et ignis,
Quando de Aegypto liberavit illos ad unum.
Hic crudele nefas imperat de unico nato,
Ut probaret Abraham, cui dixit 'Parce!' e caelo
620Angelus. Et Deus est, hominem totidemque se fecit,
Et quidquid valverit, faciet, ut muta loquantur.
Balaam caedenti asinam suam colloqui fecit
Et canem, ut Simoni diceret: Clamaris a Petro!
Paulo praedicanti discerent ut multi de illo
625Leonem populo fecit loqui voce divina.
Deinde, quod ipsa non patitur nostra natura,
Infantem fecit quinto mense proloqui vulgo.
Hic erat venturus commixto sanguine nostro,
Ut videretur homo, sed Deus in carne latebat.
630Non senior veniet nec angelus, dixit Esaias,
Sed Dominus ipse veniet se ostendere nobis.
Hunc mare pertimuit, hunc venti, hunc tartarus ipse;
Agnovit Dominum omnis creatura latentem.
Solus nequam populus centriam erexit ad illum:
635'Absit, ut sic Dominus venerit in tali figura!'
Hic sicut in terra super fluctus maris inibat
Et ventis imperat, placidum ut redderet aequor.
si Hic lege‹m› tartaream derupit verbo praesenti
Et levat de tumulis Lazarum die quarta fetentem.
640Nam qui ferebatur, cum fuisset obvius illi:
Surge, inquit, iuvenis! Et ‹re›surrexit ille de ferculo.
Archisinagogae filiam deprecatus a patre
Iam exanimata‹m› plangentibus suscitat illam.
Mutum loqui fecit et surdum audire praesertim
645Et caecum ex utero natum, ut videret in auras.
Post XXXVIII annis paralyticum surgere iussit,
Quem admirarentur grabatum in collo ferentem.
.........................................
Cuius vestimento tacto profluvio sanata est.
Quinque panes fregit hominum in milia quinque
650Et quattuor milia iterum de septem refecit.
Plenius ut sese Dominus demonstraret adesse,
In nuptias fuerat invitatus matre cum ipsa;
Quod fuit rogatus, subueniret vino defecto,
Tunc iussit implere ydrias velocius aqua,
655Quod prius gustavit et sic ministrari praecepit.
Nec sic potuerunt Dominum cognoscere factis
Sed insanierunt, quasi nequam perdere morti.
Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decrevit
Si tamen crediderint, veniam tunc demum habebunt.
660Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus,
Ut vocitaretur in terris Altissimi proles.
Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt
Nam insipientes tamquam maledictum evitant.
Aeternitas illi praeparatur, Christo qui credit,
665Ut socius Dei sit homo post funera vivens.
Lex et prophetae docent, qui sunt Dei digni caelorum
Et quibus absconsa revelantur aurea saecla.
Per tot vates numero de filio Dei clamatur,
Et cluserunt oculos fili Dei primi vocati;
670qui scelere facto non sunt recordati legendo,
Sed perseverantes: Nos sumus electi! dicentes.
Adhuc infatuant profanos balneis ire,
Quos faciunt mundos ipsi Deo summo placere.
Aqua lavat sordes, non intima cordis iniqua,
675Nec sacra sacrilega poterunt lavare curata.
Non ita praecepit Dominus sacra ferre malignis;
Et locus iterum, ab idolis mundos haberi:
Nemo sibi faciat simulacrum daemonis, inquit;
Nam dixit et illis: Idolis servire nolite.
680Si Deus praecepit ab idolis valde caveri,
Quid illi decipiunt gentes puros esse lavacris?
Immo cum recipiunt tales, docere deberent
Servire non aliis, nisi tantum Summo placere.
Dum facinus quaerunt obumbrare Christi de morte,
685Aperiunt valvas passim, ut intretur ad illos
Hinc ergo depereunt, qui se putant puros ab aqua
Posse Dei fieri, conscientes ante latroni.
Nunc colit in vano quodlibet, nunc sancta requirit,
Nescit ubi primum occurrat inscius ille,
690Ac idolis servit, iterum tricesima quaerit;
Nunc azima sequitur, qui castum sederat ante.
Hoc Deo non placuit participes daemonum esse,
Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
Sunt tibi praepositas duas vias: elige, quam vis,
695Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
Nec cadas in fauces latronum, cautior esto.
Unum quaere Dominum, qui quaerit hostia nulla,
Ut possis abolitus ‹re›surgere saeclo novato.
700Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos,
Qui tibi nullum verbum de lege demonstra‹n›t?
De virtute Dei refertur, quam fecit in illos;
Nam de sua facta scelerata dicere nolunt
Semper homicidae semper manibusque cruentis,
705Quos Dominus nunquam potuit domare monendo.
Sufficeret illis per ignaviam tanta fecisse
Et dcere: Scriptum sic erat, modo credere fas est
Sed Dominus ipse obscuravit sensus eorum,
Induravit eos sicut Pharaonem in ipsis;
710Nec preces eorum dixit exaudire se velle
Et de terra sua proiecit illos iratus.
Cum filios illos utique iam dixerat ante,
Necesse volverat bono corde vivere natos;
Quando pater gaudet, cum sit bonus filius illi,
715Qusod si malus fuerit, exsecretur odio natum.
Contrarium nullus patitur sibi filium esse,
Excluditur omnis caritas crudele de nato,
Nec facit heredem illum ex asse suorum,
Quae si prius poterit consumere, gaudet in illum.
720Impium et saevum subolem rei suae tyrannum,
Nec obvium patitur genitor conmotus ab illo.
Quid isti praesumunt, cum sint adhortati, dicentes:
Ex omni populo nos sumus carissimi Summo?
Parricida patris semper et superbus in illo
725Carus esse potest aut heres iure vocari?
Quanto magis Dominus, superant cui fili legendi!
Mansuetis, humilibus, obsequio plenis alumnis
Dividunturque bona, non impiis neque tyrannis.
Adoptati fuerant manifeste fili Iudaei,
730Sed in testamento consecuti sunt impii nomen.
Ipsi sibi reputent: Scelere commisso cruenti
Qui poterant utique participes esse bonorum?
Quid nobis strident, quid nos aemulantur heredes?
Fecissentque bonum, et erant in parte legati.
735Nec hodie tacent et Christo credere nolunt,
Qui fuerat illis salutaris lege praedictus;
De quo iam audistis qualiter prophetae canebant:
Uenturum in terras Dominum, quem gentes adorabunt
Hunc certe nos ipsum admonent cognoscere Summum,
740Qui renovat hominem, peccata pristina donat.
Nam et comminatur deorum cultoribus ipse:
Sacrificans periet idolis in morte secunda.
Quisque deos ergo sequitur fabricatos in auro,
Argento vel lapide, ligno vel aeramine fusos,
745Cum ipsis infelix mittetur in igne proiectus
Nec ibi permoritur, sed dat cruciatus iniquos.
Sunt homines pecorum similes in ista natura,
Qui nolunt accipere frenum Dei summi vagantes;
Cum ipsi non durant servorum talia ferre,
750In quorum saepe discendunt sanguine diri.
Dicentes adiciunt: 'Nihil est post funera nostra;
Dum vivimus. hoc est'. et incumbunt more suillo;
'Nulla sit luxuria, quae nos pertranseat aevo;
Dum tempus est vitae, perfruamur omnia saecli.'
755Indisciplinati clementiam Dei refugant
Strenia‹s› sectantes, quasi sola vita sit ipsa.
Sic re‹ce›dunt a Deo, qui promittit vivere semper:
Contra bonum pugnant, cum sit repugnandum iniquo.
Erravimus omnes manifesto, saeculo suasi,
760Sed gratia Domini provocamur credere legi.
Propterea venit et fecit trophaea latenter
Et fuit homo Deus, ut nos in futuro haberet.
Sed plurimi pereunt, qui putant utrisque placere,
Idolis atque Deo, placeat cum nemo duobus.
765Unus est in caelo Deus caeli, terrae marisque,
Quem Moyses docuit ligno pependisse pro nobis.
Unde quidem errant ignavi talia passum,
Non satis intenti mysterio Dei secretum.
Invidia diaboli mors introivit in orbem,
770Quam Deus occulte destruxit virgine natus.
Qua nativitate excordantur caeci Iudaei,
Infatuant stulto‹s› scelere commisso cruenti.
Nemo potest ullum excusamen dicere postquam,
Cum modo sit nobis facultas data credendi.
775Non venit in vano Deus in terris e caelo,
Sed venit, ut faceret populum suo nomine dictum.
Quem si quis confessus non erit in ista natura,
Perdit et quod vixit, et in poena‹s› sero declamat;
Aut certe dum sperat ‹ex›pectans credere canus,
780Excluditur divius ab aeterna vita defunctus.
Ergo iam ad illum citius recordari debemus,
Qui nobis post obitum pollicetur reddere vitam.
Insuper hoc addit, immortales esse futuros
Et frui, quod oculus non viderat ante, videndo.
785Sex milibus annis provenient ista repletis,
Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.
Tunc homo resurget solis in agone reductus
Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante;
Qui, sicut audivit fragilis in pristina carne,
790Cum sit incorruptus, recognoscit ante promissa.
Quam gloria‹m› mirans homini provenisse sic inquit:
Qualiter audivi prius, sic singula cerno.
Haec pariter omnes clamant ab inferno levati:
Quemadmodu‹m› ante audivimus, ecce videmus!
795Cedet dolor omnis a corpore, cedet et ulcus,
Nec erit anxietas ulla nisi gaudia semper.
Quisque tribus credit et sentit unum adesse,
Hic erit perpetuus in aeterna saecla renatus.
Sed quidam hoc aiunt: Quando haec ventura putamus?
800Accipite paucis, quibus actis illa sequantur.
Multa quidem signa fient tantae termini pesti,
Sed erit initium septima persecutio nostra.
Ecce ‹iam› ianua‹m› pulsat et cogitur esse,
Quae cito traiciet Gothis irrumpentibus amne.
805Rex Apollion erit cum ipsis, nomine dirus,
Qui persecutionem dissipet sanctorum in armis.
Pergit ad Romam cum multa milia gentis
Decretoque Dei captivat ex parte subactos.
Multi senatorum tunc enim captivi deflebunt
810Et Deum caelorum blasphemant a barbaro victi.
Hi tamen gentiles pascunt Christianos ubique,
Quos magis ut fratres requirunt gaudio pleni.
Nam luxuriosos et idola vana colentes
Persecuntur enim et senatum sub iugo mittunt.
815Haec mala percipiunt, qui sunt persecuti dilectos:
Mensibus in quinque trucidantur isto sub hoste.
Exsurgit interea sub ipso tempore Syrus,
Qui terreat hostes et liberet inde senatum.
Ex infero redit, qui fuerat regno praeceptus
820Et diu servatus cum pristino corpore notus.
Dicimus hunc autem Neronem esse vetustum,
Qui Petrum et Paulum prius punivit in urbem.
Ipse redit iterum sub ipso saeculi fine[m]
Ex locis apocryphis, qui fuit reservatus in ista.
825Hunc ipse ‹se›natus invisum esse mirantur;
Qui cum apparverit, quasi deum esse putabunt.
Sed priusquam ille veniat, prophetabit Helias
Tempore partito, medio ebdomadis axe[m].
Completo spatio succedit ille nefandus,
830Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant.
Quamquam erit alius, quem expectent ab oriente,
In nostra caede tamen saevient cum rege Nerone.
Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat
Et ‹signo› signat populum in nomine Christi;
835De quibus quam multi quoniam illi credere nolunt,
Supplicat iratus Altissimum, ne pluat inde:
Clausum erit caelum ex eo nec rore madescet,
Flumina quoque iratus in sanguine vertit.
xtjwjlix tjwwf njh xzdft fontibzx fqzfj,
840Ut famis invadat, erit tunc et lues in orbe.
Ista quia faciat, cruciati nempe Iudaei
Multa adversus eum conflant in crimina falsa,
Incenduntque prius senatum consurgere in ira
Et dicunt Heliam inimicum esse Romanis.
845Tunc inde confertim motus senatus ab illis
Exorant Neronem precibus et donis iniquis:
Tolle inimicos populi de rebus humanis
Per quos et dii nostri conculcantur neque coluntur.
At ille suppletus furia precibusque senatus
850Uehiculo publico rapit ab oriente prophetas.
Qui satis ut faciat illis vel certe Iudaeis,
Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit.
Sub quorum martyrio decima pars corruit urbis
Et pereunt ibi homines septem milia plena.
855Illos autem Dominus quarto die tollit in auras,
Quos illi vetuerant sepulturae condi iacentes
Suscita‹n›turque solo immortales facti de morte,
Quos inimici sui suspiciunt ire per auras.
Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
860Ad populum Christi execrantes odio toto.
Induravit enim Altissimus corda nefanda,
Sicut Pharaoni prius induraverat aures.
Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
865Participes autem duo‹s› sibi Caesares addit,
Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
Ut genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
870Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
In ista historia si fidelis ire negavit,
Feliciter exit: sin vero, de turba fit unus.
Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo,
Sed cruor ubique manat, quem describere vincor;
875Vincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt,
Quamquam sit martyribus aptum tot funera ferre;
Per mare, per terras, per insolas atque latebras
Scrutaturque diu, exsecratos victima ducunt.
Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
880Et anno dimidio statuta tempora complet.
Pro cuius facinore veniet vindicta letalis,
Ut urbis et populus ille cum ipso tradatur,
Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,
Quod per tributa mala diu macerabat omnes.
885Exurgit iterum in istius clade Neronis
Rex ad oriente‹m› cum quattuor gentibus inde,
Invitatque sibi quam multas gentes ad urbem,
Qui ferant auxilium, licet sit fortissimus ipse,
Implebitque mare navibus cum milia multa,
890Et si quis occurrerit illi, mactabitur ense;
Captivatque prius Tyrum et Sidona subactas,
Nam inde finitimas gentes terrore fatiscunt.
Hinc lues, hinc bella, hinc fames, hinc nuntia dura
Miscenturque simul, quo fiat turbatio mentis.
895Interea fremitum dat tuba de caelo repente,
Cuius omni loco sonitus praecordia turbat.
Videbitur et tunc igne quadriga per astra
Et facula currens, nuntiet ut gentibus ignem.
Siccatur fluvius Euphrates denique totus,
900Ut via paretur regi cum gentibus illis.
Persae, Medi simul Caldaei, Babyloni venibunt,
Immites et agiles, qui nesciant ulli dolore‹m›
Hic ergo exoriens cum coeperit inde venire,
Turbaturque Nero et senatus proxime visum.
905Et ibunt illi tres Caesares resistere contra;
Quos ille mactatos volucribus donat in escam.
Exercitus quorum necesse est victorem adorent
Cumque redeuntes in urbe mente mutata
Spolian‹t› templa et quidquid est intus in urbe,
910Diripiunt mactantque viros ingenti cruore;
Novissime nudam adigunt incendio facta‹m›,
Ut neque vestigium eius appareat ultra.
Cuius in exitio tabescunt corda potentium
Nec se adinveniunt, in quo sin‹t› tempore, bruti.
915Haec quidem gaudebat, sed tota terra gemebat;
Vix tamen adinvenit illi retributio digna.
Luget in aeternum, quae se iactabat aeterna,
Cuius et tyranni iam tunc iudicantur a Summo.
Stat tempus in finem fumante Roma maturum,
920Et merces advenient meritis partita locorum.
Inde tamen pergit victor in terra Iudaea,
Quem ipsi Iudaei expectant vincere Roma‹m›
Multa signa facit, ut illi credere possint,
Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus;
925Quem tamen e caelo increpat vox reddita Summi.
De Persida homo immortalem esse se dicit.
Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;
Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine.
Urbis perditio Nero est, hic terrae totius;
930De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.
Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsis,
Susurrantque simul, quoniam sint fraude decepti.
Exclamant pariter ad caelum voce deflentes,
Tunc Deus omnipotens, terminet ut cuncta, quae dixi,
935Producet populum celatum tempore multo.
Sunt autem Iudaei trans Persida flumine clausi,
Quos usque in finem volvit Deus ibi morari.
Captivitas illos ibidem redegit ut essent;
Ex duodena tribu nove‹m› semis ibi morantur.
940Mendacium ibi non est, sed nec est odium ullum;
Idcirco nec moritur filius suus ante parentes;
Nec mortuos plangunt nec lugunt more de nostro,
Expectant quoniam resurrectionemque futuram,
Non animam ullam vescuntur additis escis,
945Sed olera tantum, quod sit sine sanguine fuso.
Iustitia pleni illibato corpore vivunt,
In illis nec genesis exercit impia vires.
Non febres accedunt in illis, non frigora saeva,
Obtemperant quoniam universa candide legis;
950Quae nos et ipsi sequemur pure viventes;
Mors tantum aderat et labor, nam cetera surda.
Hic erat populus, qui nunc est extra repositus.
Siccato fluvio repetet in terra Iudaea;
Cum ipsis et Deus veniet implere promissa;
955Qui per totum iter exultat Deo praesente.
Omnia virescunt ante illos, omnia gaudent,
Excipere sanctos ipsa creatura laetatur:
Omni loco fontes exurgunt esse parati,
Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti.
960Umbraculum illis faciunt nubes, ne vexentur a sole,
Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi;
Praemittetur enim ante illos angelus Alti,
Qui ducatum eis pacificum praestet eundo.
Hi sine labore leviter gradiuntur euntes
965Et quasi leones, qua transeunt, omnia vastant.
Nec legio ulla quidem poterit resistere contra,
Si bellum intulerit, cum sit Deus ipse cum illis.
Expugnant gentes, civitates quoque deponunt,
Permissione Dei viduant colonias omnes,
970Auro vel argento locupletanturque praedando
Et sic honestati hymnos pariterque decantant.
Mox autem properant sanctae civitati paternae,
Expavescit enim terribilis ille tyrannus
Et fugit ad reges Boreae cum concitu magno,
975Unde rapit populum, ut stet quasi contra ‹re›pugna‹n›s.
Cum properant autem exercitu Dei rebelles
Sternunturque solo ab angelis proelio facto
‹Et prensus ad›ulter ipsius et pseudopropheta
Mittunt‹ur in stagnum sub i›gnea p‹o›ena viventes.
980Quorumque pri‹m›ores, praeposit‹i› sive legati,
In loco servorum rediguntur sancti‹s› iniqui.
Interea sancti intrant in colonia sancta
Qui Dei promissa capiant sine fine laetantes.
Exorant Deum pro mortuis uti resurgant,
985Quod ipse promisit olim de anastasi prima.
Incipiet Deus iam tunc inimicis irasci,
Statu‹tu›sque dies quoniam advenit iniquis.
Cum coeperit autem mundum iudicare per ignem,
Devitatque pios et cadit super impios ignis.
990Vix remanent pauci, qui referant talia facta,
Et qui reservantur, ut serviant iustis, evadunt.
Post persecutione‹m› sanctorum et funera tanta
Imminet ut veniat dies detestabilis, ardens.
Ecce canit caelo rauca, sed ubique resultans,
995Quae pavida‹t› totum orbem in ruina cadentem.
Sol fugit incaute, subito fit noctis imago,
Et Deus exclamat: Quamdiu me ferre putasti?
Cuius signo dato pestis ruit aethere toto,
Cum strepitu tonitrui discendit impetus ignis.
1000Tunc aliud atque aliud fulmen iactatur ab astris,
Ignea tempesta fugit reservata tot annis,
Rugit pestifera clades, tremit excita tellus,
Nec, quo se avertat, providet gens omnis humana.
Stellae cadunt caeli, iudicantur astra nobiscum:
1005Turbantur caelicolae, agitur dum saecli ruina.
Suppetium nullum tunc erit et clamor inanis;
Non navis accipiet hominem, non ulla latebra;
Nec illi subueniunt, quos ante pro magno colebant:
Quisque sibi satagit, sed nihil proficit illi;
1010His tantum proficiet, qui fuerint Christo notati;
Ros ad illos erit, nam ceteris poena letalis.
Pars incredulorum servatur molliter usta,
Ut genus ipsorum iterum se in ultimo plangat.
Quocumque se vertunt homines, vis ignea fervit;
1015Aer ipse mundi, qui placebat ante, crematur.
Quod strepitus caeli ingruentes fulmine dicam,
Cum ira tot annis collecta funditur omnis?
Hinc ignis, hinc tonitrua, hinc turbines, tot mala, fervunt,
Raptaturque polus subi‹ta› vi mortis in umbram.
1020Partim terra tremens laxat fu‹ndamenta...›
‹Par›tim tonitrua disrumpunt moenia firma;
‹Atque disturbantur m›uri sicut pulvis in auras;
Saxa volant, ven‹tis tremescunt› tecta domorum.
Uastantur patriae, prosternitur civitas omnis
1025.......t ........os caelum vestigio tradat.
Tot crepitus, tantos fragores t‹otque› ruinas
Quis po‹te›rit ferre aut na‹u›fragia tanta ‹fugire›?
Quid misera mater faciet tunc parvolo dulci?
At si pater natum piet, quid proficit illi?
1030Uae refugis Domini, vae et sine Christo n‹e›fa‹n›dis,
Quorum et laeta‹n›tes iudicantur pie flentes!
Pla‹ngit in›terea mugitibus tota natura
Donec cesset furia ‹tandem comp›leta caelestis.
Tunc mensibus septem remundabitur terra per ignem
1035Et qui f‹uit› humilis veniens de caelo videtur.
Cum illo descendunt angeli claritatis aeternae,
Rumpun‹tur› et tumuli, exurgunt corpora iusta;
Quae rapiunt nubes et portant ‹obvi›a‹m Ch›risto
In a‹e›ra, Dominum excipiunt sancti viventes.
1040Suscitat e‹t› illos, ut videant gloriam eius,
Quem cruce fixerunt; sed denvo reddet in imis.
Uae miser‹is› illis! Testis est necatus ab illis.
Quod poenis ipsorum providi dolo t..mus istic
Haec non de invidia canimus, sed fixa videmus.
1045Cum iusti laetantur, ‹il›li in inferno cremantur;
Dau‹id› illis dixit: Domine, redde ill‹is› iniqua!
Et si non crediderint, in umbra mortis habebunt.
‹H›ic utique poterat plebi suae laeta precari
Cur ‹magis op›tavit: Discendant viu‹i› deorsum
1050Ceteri qui fuera‹n›t in adventum Christi de sanctis?
De duobus populis fugit in ‹uesti›gia Su‹mmi›
Sic haec maior faciet immutentur ei cito. amen.