Caricamento in corso...
Caricamento in corso...
Metro

Visualizza metrica

Evidenzia note

Velocità (1-5)  
PresentazioneIstruzioni

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

agricolas! Quibus ipsa procul discordibus armis

fundit humo facilem victum iustissima tellus.

Si non ingentem foribus domus alta superbis

mane salutantum totis vomit aedibus undam,

nec varios inhiant pulchra testudine postes

illusasque auro vestes Ephyreiaque aera,

alba neque Assyrio fucatur lana veneno,

nec casia liquidi corrumpitur usus olivi;

at secura quies et nescia fallere vita,

dives opum variarum, at latis otia fundis

speluncae vivique lacus et frigida Tempe

mugitusque boum mollesque sub arbore somni

non absunt; illic saltus ac lustra ferarum

et patiens operum exiguoque assueta iuventus,

sacra deum sanctique patres; extrema per illos

Iustitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musae,

quarum sacra fero ingenti percussus amore,

accipiant, caelique vias et sidera monstrent,

defectus solis varios lunaeque labores;

unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant

obicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant,

quid tantum Oceano properent se tingere soles

hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Sin, has ne possim naturae accedere partes,

frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,

rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

flumina amem silvasque inglorius. O, | ubi campi

Spercheosque, et virginibus bacchata Lacaenis

Taygeta! O qui me gelidis convallibus Haemi

sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!

Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,

atque metus omnes et inexorabile fatum

subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.

Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes,

Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.

Illum non populi fasces, non purpura regum

flexit et infidos agitans Discordia fratres,

aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

non res Romanae perituraque regna; neque ille

aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.

Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura

insanumque forum aut populi tabularia vidit.

Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque

in ferrum, penetrant aulas et limina regum;

hic petit excidiis urbem miserosque penates,

ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

condit opes alius defossoque incubat auro;

hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem

per cuneos - geminatus enim plebisque patrumque -

corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

exsilioque domos et dulcia limina mutant,

atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

Agricola incurvo terram dimovit aratro:

hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,

aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,

proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.

Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae,

et varios ponit fetus autumnus, et alte

mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Interea dulces pendent circum oscula nati,

casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae

lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto

inter se adversis luctantur cornibus haedi.

Ipse dies agitat festos, fususque per herbam,

ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

te libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris

velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

corporaque agresti nudant praedura palaestrae.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,

hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit

scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma,

septemque una sibi muro circumdedit arces.

Ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante

impia quam caesis gens est epulata iuvencis,

aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;

necdum etiam audierant inflari classica, necdum

impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,

et iam tempus equum fumantia solvere colla.