Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
versando terram experti, nihil improbus anser
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris
officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
movit agros, curis acuens mortalia corda,
nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
praedarique lupos iussit, pontumque moveri,
mellaque decussit foliis, ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artes
paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
et silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum, et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae
(nam primi cuneis scindebant fissile lignum);
tum variae venere artes. Labor omnia vicit
improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
esset robigo, segnisque horreret in arvis
carduus: intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et assiduis herbam insectabere rastris,
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
falce premes umbram, votisque vocaveris imbrem,
heu, magnum alterius frustra spectabis acervum,
concussaque famem in silvis solabere quercu.